Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jungere nunc dextras, nunc oscula pangere mandat,
Primaque perpetuis mysteria tradere curis.
Ipsa pharetratos urget dea Pronuba fratres
Sancta Fides, flectant choreas ad moenia Romæ,
Et patrios læto repetant rumore penates;
Unde ante ora suorum, et avitæ in sedibus aulæ,
Testentur fixum foedus, thalamumque coronent.

86. Jungere nunc dextras. Ipsum fœdus conjugale extemplo Concordia et sancta Fides, tamquam Pronuba, sanciunt junctione dextrarum, mutuaque sponsione et osculo : pompam solennem et ritum nuptiarum, et hymenæum canendum differunt, Romæ ab universo comitatu Veneris peragenda. Pariter Statius, Epithal. Stellæ, 239, in pangendo connubio nominat Junonem Pronubam, et Concordiam: « dat Juno verenda Vincula, et insignes geminat Concordia tædas ». Obiter noto ad hunc locum, geminare tædas idem esse, ac quod Claudian. de Nupt. Hon. 203, dicit, « Tu geminas, Concordia, necte coronas ». Nempe ex duabus virgulis, quas Statius tædas appellat, coronæ texebantur in nuptiis, ut symbolum essent conjugii. Tedas autem de corona itidem usurpavit Calpurn. II, 29: « Et mea frondenti circumdat tempora tæda Eadem ratione interpretanda est duplex corona apud Valer. Flaccum, VIII, 235: « ipsa suam duplicem Cytherea coronam Donat » ; quem locum adhuc majori luce perfundendum aliis reliquit Burmannus. Sed Hey

90

nius ad Virg. Æn. I, 655, duplicem coronam Valerii Flacci intelligit de duplici materia, auro et gemmis, eumque dicit Virgilium imitatum esse, qui dicto loco habet duplicem gemmis auroque coronam. ED.

87. Primaque perpetuis mysteria tradere curis, h. e. initiare futuro matrimonio, et primis arcani amoris sensibus imbuere, ut inde conjuges perpetuas vitæ communiter agendæ curas suscipiant.

92. Thalamumque coronent. Inter præcipuos nuptiarum Veterum ritus videtur esse thalami exstructio et exornatio. Quæ quia fiebat instar tentorii, velis pictis et florum sertis, tectum thalami et columnas illud sustinentes ambientibus, id thalamum coronare dicebatur. Hoc describere amplius videtur Claud. de Nupt. Hon. 211 seqq. « Pars infecta croco velamina lutea Serum Pandite..... Ast alii thalamum docto componite textu. Stamine gemmato picturatisque columnis Edificetur apex ». Idem Claud. Laud. Stilich. I, 5, « calida thalami serta »> nomi. nat. Plura de thalamo novorum nuptorum collegit Barthius ad Stat. Thebaid. VIII, 607.

XII.

INCERTI

EPITHALAMIUM LAURENTII ET MARIÆ.

INPRIMIS

NPRIMIS te, sponse, precor, patiare canentem, Tuque, puella, magis tacito mihi carmine parcas. Scimus enim, scimus vobis nunc carmina nostra Doctiloquique etiam linguam solidare Maronis. Sed breviter strictimque duos dicemus amantes. Maria... plus quærat... pauca loquemur.

2. Tacito mihi carmine parcas. Le- linguæ Romanæ scientiam, Pro adgendum videtur crimine, h. e. parcas vel ignoscas mihi, reticendo vel indulgendo, si quid admisero, quod criminari possis.

4. Doctiloqui. Hoc nomen de poetis seriore ævo usurpatum, ut doctiloquum carmen a Reposiano, v. 20.

--

Linguam solidare Maronis. Valde suspectum est hoc sclidare. Fortasse legendum est sordere, hoc sensu : Scimus vos nunc ita amori operam dare, ut nulla nostra carmina, etiamsi doctiloqui Maronis sint, audire velitis. Sed si solidare retinendum est, contraria hæc sententia extorqueri potest: Scimus vos legendis carminibus, ut nostris, ita aliorum poetarum, inprimisque Maronis, firmare, solidam reddere

[ocr errors]

quirere, constituere, sustinere, vel
alere verbum solidare usurpant se-
riores scriptores, ut Cassiodorus
Variar. III, epist. 51: Menstrua
eum duximus largitate solidandum».
6. Maria...plus quærat. Quam-
quam hic lacunæ signum est posi-
tum, metrum tamen,
nullam esse,
indicat. Versus sic fortasse inte-
grandus est: Maria plus quærat,
de
sponso pauca loquemur ». Maria
nomen sponsæ est, quod et versu
10 occurrit. Quod diversa primæ
syllabæ mensura hic et illic poni-
tur, licentia poetæ est, ut in nomine
proprio, ignoscenda.--Forte etiam
est dissyllabus et ultima producitur,
ut sæpe fit in nominibus propriis in
a desinentibus, Leda, etc. ED.

[ocr errors]

Principio, generis simili vos stirpe creatos
Florenti Florique patris sat nomina produnt,
Matribus et pariter respondet fetus uterque.
Nam decuit Mariam sapientem fundere...
Calliopenque simul juvenem proferre...

O similes, multumque pares! te prima juventus
Insignem vegetumque tenet...

Florigenas plenaque decens lanugine malas
Mollia votifero dempsisti vellera ferro,
Egregio fulges cultu, totusque decorus,

Et facie mores, patriamque ex nomine pandens.
Nam quæ primates quondam genuere Latinos,
Antiquæque urbi proprium tribuere vocamen,
Dant tibi, Laurenti, Laurentes nomina Nymphæ.

8. Sat nomina prodet: ita in MS, sed legendum produnt. BURM.

10. Sapientem fundere..... Forte excidit matrem, et versu sequenti proferre sub auras. BURM. Post verbum fundere excidit nomen proprium matris Mariæ, sponsæ, quod significationem aliquam sapientiæ, doctrinæ, virtutis habebat, quodque conjectura restitui nequit. In versu sequente vix dubito excidisse vocem disertum, aut aliquid simile. Nam ait,matrem sponsiCalliopen nominari, ideoque dignum ea matre filium esse juvenem disertum, cujus eloquentiam mox laudat v. 23 seqq. Musarum nomina sæpe mulierculis imposita a Romanis, observat et exemplis probat Barthius ad Stat. Theb. IV, 34.

14. Florigenas dicit malas novo vocabulo, quasi florem gignentes, quia prima barba flos juventæ dicitur. Vid. notata nostra ad Calpurn. II, 86 et 89, et ad Saleii Bassi v. 248.

10

15

20

15. Mollia votifero dempsisti. Elegans satis descriptio lanuginis, seu barbæ mollioris, primum detonsæ ferro votifero, quia illo die, quo lanuginem deponebant juvenes, seu candidior tondenti barba cadebat, vota laribus domesticis fiebant, et, ut dicit Juvenalis, «plena domus libis genialibus » erat : quem ritum illustravit Lipsius ad Tac. Annal. XIV, in Excursu B docti interpretis ad Suet. Ner. cap. 12, et ad Petron. cap. 29; ut hic votiferum ferrum, ita votigeri ignes infra v. 60. BURM.

20. Dant tibi, Laurenti, Laurentes nomina Nymphæ. Respicit illa Virgilii, En. VII, 59-63: « Laurus erat tecti medio in penetralibus altis... Quam pater inventam, primas quum conderet arces, Ipse ferebatur Phobo sacrasse Latinus, Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis » ; ubi Servius : « Latinus post mortem Lavini, quum Lavinium amplificaret, ab inventa lauro, Laurolavinium id appellavit ». BURM. - Pro

Quid memorem mores juvenili in corde seniles,
Atque Italum ingenium Romana fervere lingua?
Tu fora, tu leges celebras, sanctumque tribunal,
Promptaque impavidus tu suetus dicere dextra:
Te insontes palmam semper tribuere patrono;
Te contra adstantem semper timuere nocentes.
Prorsus habes juvenis totum quod Tullius auctor
Caussidicos retinere jubet : nam fultus utroque,
Vir bonus es nimium...

Ad te non breviter, nam sic te velle putamus,
Verba, puella, feram: pulchro formosa colore,
Lilia ceu niteant rutilis commixta rosetis,

nomine legendum est nomina. Laurentes Nymphæ dant tibi, Laurenti, nomina. Sed ad hanc sententiam auctoris illustrandam magis apti sunt versus Virg. Æn. VII, 45 sq.

Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica Accipimus ».

21. Mores juvenili in corde seniles. Spurinna, Od. I, 7, « senium mentis compositæ » vocat; Claudianus « animum senilem», de Cons. Prob. 154, « Sed gravibus curis animum sortita senilem Ignea longævo frenatur corde juventus ».

22. Romana fervere lingua, multum exerceri eloquentia Romana, et caussis in foro dicendis.

25. Te insontes palmam, h. e. te defendente insontes caussam vicerunt, eoque tibi palmam detulerunt. Locus hic morem, patronorum fores palmis exornandi, declarat post alios, quos adduximus ad Saleii Bassi carmen, v. 31.

26. Te contra adstantem, id est, adversarium, vel accusatorem. Sic Martial. I, 54, 12: « Stat contra,

25

30

dicitque tibi tua pagina: fur es ». Spurinna, IV, 4, « Sta contra assiduo pede ».

28. Caussidicos retinere jubet. Manifeste respicit celebrem illam finitionem oratoris, a Quintiliano, lib. XII, 1, multum laudatam atque defensam, qua dicebatur esse vir bonus, dicendi peritus. Quæ licet primum auctorem M. Catonem, non Ciceronem, habuerit, teste eodem Fabio l. c. et Plinio, Epist. IV, 7, 5, noster tamen auctor Ciceroni tribuit, sive memoria falsus, sive quod Ciceronem idem sentire et sæpius inculcare, ut de Orat. II, 20, et aliis locis, scivit. Ex hac sententia versus sequens ita implendus videtur: «Vir bonus es nimium dicendique arte peritus Eodem respexit Rutilius, Itin. I, 275, de Messala loquens : «Hic docuit qualem poscat facundia sedem, Ut bonus esse velit, quisque disertus erit ». ED.

[ocr errors]

32. Rutilis commixta rosetis. Rosetum pro rosa positum a serioribus poetis, observavi jam ad Reposiani carmen, v. 58. — Vide etiam quæ Wernsd. notavit ad Lyricum VIII,

Sic rubor et candor pingunt tibi, florida, vultus.
Denique miramur, quid colla monilia gestent,
Ex humeris frustra phaleras imponis eburņas.
Nam tibi non gemmæ, sed tu das lumina gemmis;
Atque alias comit, per te componitur aurum.

[ocr errors]

scriptique tenax veloxque legendi ...talis fueris præsaga mariti,

Musæa tuis insedit cura medullis.

Nec minus in propriis studium: nam vellera lanæ
Textilibus calathis semper traxere perita,

v. 12, Incerti ad Lydiam, quod de-
dimus huj. op. t. II, p. 454. ED.

33. Sic rubor et candor. Post hunc versum nonnulla excidisse videntur; quod suadent præcedentia Ad te non breviter, etc. et tamen vix formam sponsæ laudare aggressus, mox subjungit intempestive: Denique miramur, etc. BURM.

34. Quid colla monilia gestent. In hanc sententiam Arborius ad nympham nimis cultam, v. 17: « Incendunt niveum lunata monilia collum: Nec collum simplex dedecuisse potest ».

35. Phaleras imponis eburnas. Non dubito, quin legendum sit, « Atque humeris frustra phaleras imponis eburnis ». Non enim phaleræ eburnæ, sed humeri eburni dici possunt, ut eburnea colla apud Ovid. Metam. III, 422, et cervix eburnea Her. XX, 57: phaleræ hoc loco pro gemmis, margaritis et mundo muliebri ponuntur, plane insolenter: neque id vocabulum ab aliis sic usurpatum memini.

36. Sed tu das lumina gemmis. Similiter Arborius, v. 23: « Dic, teretes digitos quare annulus et lapis ambit, Quum teretes digiti dent pretium lapidi ».

35

40

37. Per te componitur aurum, i. e. ornatur et honestatur, quo sensu verbum componere a sequioribus usurpari notavi ad Arborii elegiam, huj. op. t. II, p. 271. ED.

38. Scriptique tenax. Laudare jam Mariam videtur ut eruditam et studiosam literarum. Unde lacunæ horum versuum sic expleri possunt: « Præterea es scriptique tenax, veloxque legendi, Et tamquam talis fueris præsaga mariti, Jam Musæa tuis insedit cura medullis».

40. Musca cura, amor Musarum, studium literarum. Musæus pro eo, qui a Musis est, vel ad Musas pertinet, inferioris latinitatis vox.

41. Nec minus in propriis, h. e. in rebus vel artibus, quæ feminarum sunt propriæ, e. g. in lanificio

et textura.

42. Textilibus calathis semper traxere perita. Pro corrupto traxere cl. Burmannus reponendum censet semper tnahis arte perita. Ego vero malo tractare perita, i. e. quæ perita es tractare lanam calathis. Calathus est vas vimineum, quo feminæ lanam facientes pensa reponere, tractare, portare solebant. Ovid. Her. IX, 73: « Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas ». Tibuilus quasil

"

« PredošláPokračovať »