Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRÆFATIO

JO. CHR. WERNSDORFII

AD TOMUM QUARTUM, QUI HUJUS EDITIONIS TERTIUS.

CARMINUM heroicorum titulo complexus sum poemata, quæ quarto hoc volumine Poetarum minorum proferuntur, quamvis non omnia pari argumento, nec digna admodum eo nomine esse sciam. Visum est hac sub inscriptione classem constituere carminum, quæ vel Deorum virorumque excellentium elogia, vel rerum factorumque memorabilium enarrationem tenerent, et versu heroico scripta essent. Ob carminum longitudinem pariter, ac commentationum, quæ iis illustrandis sunt appositæ, ubertatem quum volumen hoc in amplitudinem justo majorem excrevisset, dividendum in duas partes, reliquorum voluminum modo attemperatas, statui.

In serie poematum, quæ hoc tomo proponuntur, forte lectorum oculos advertent nova duorum poetarum nomina, quæ adhuc inter auctores carminum superstitum non audita sunt, Lucilii Junioris, et Saleii Bassi, quorum alteri carmen de Ætna, alteri panegyricum ad Calpurnium Pisonem attribui. Sed hoc iis rationibus me effecisse spero, quibus ægre credam

[ocr errors]

adversari posse, qui æquo animo rem arbitrari velint; certe non prævalere rationes alias putem, quibus adhuc ea carmina Cornelio Severo et Lucano attributa sunt. Equidem pulchre intelligo, quam difficile sit, usu et vetustate confirmatas opiniones convellere, et futuros esse non paucos existimo, qui post disquisitionem hanc meam Cornelium Severum Ætnæ, et Lucanum carminis Pisoniani auctores, inde a Josepho Scaligero et Hadriano Junio, at quantis viris! per manus eruditorum sibi traditos, retinere malint, aut, quis cujusque auctor nominetur, id parum referre arbitrentur. Neque tamen mihi, cui Poetarum minorum non modo carmina, sed et historiam illustrare propositum est, propterea minus elaborandum in quærendo eorum carminum vero auctore fuit; quin futuros puto alios, qui bonum factum dicant, quod poetas, sua quidem ætate satis celebres, sed oblivione sequiorum temporum obscuratos, et suorum possessione carminum, qua salva esse eorum fama poterat, tamquam de naufragii tabula, depulsos, memoriæ nostrorum hominum restituerim, et in cœtum auctorum veterum, quo adhuc inique caruerunt, revocarim. Neque vero, si quid ea in re abs me inventum est, quod eruditos alios adhuc fugit, hoc eruditioni meæ aut sagacitati tribuo, sed potius ipsorum poematum, quæ edo, infelicitati, quæ quia vix aliter, quam poetis majoribus tamquam appendices adnexa, rarissimeque seorsum edita et singulari studio pertractata sunt, hinc

vera nomina auctorum suorum, celebritate majorum obscurata, paullatim amiserunt, neque de iis inveniendis justa unquam cura a doctis viris anquisitum est. Similiter Epitome Iliadis Homeri, poema minime contemnendum, quod nunc altera parte hujus tomi prodit, per duo fere sæcula jacuit neglectum, nec in tanto temporis spatio editorem ullum, qui ab innumeris repurgaret mendis, et absurdum Pindari Thebani, quasi auctoris, nomen exploderet, invenit. Cui ex pluribus scriptis codicibus abs me emendato quum auctorem alium, eumque probabiliorem, Rufum Festum Avienum dedi, id mihi contigisse arbitror propterea, quod primus in eam curam incubui, et in rem nondum occupatam veni, aliis fortasse, qui posthac idem aggredientur, meliora istis inveniendi facultatem relicturus.

Carmen de Ætna, ut primarium gravissimumque hujus voluminis, ita mendorum et corruptelarum multitudine inquinatissimum, plurimo laboris et temporis impendio mihi castigandum fuit, maximasque interpretanti difficultates objecit. Nam quæ poematum minorum veterum fere communis sors est, ut negligentissime scripta a librariis, neque curatius pertractata ab editoribus reperiantur, ea carmini de Ætna accidit hoc magis, quod propter doctius argumentum et subtile orationis genus difficilius intelligebatur. A scriptis libris et impressis antiquis, qui, tamquam ex uno exemplari fluxerint, in corruptis lectionibus plerum

que conveniunt, nec nisi novis scribarum ludibriis differunt, rarum et lubricum emendandi præsidium fuit. Josephus Scaliger plurima quidem in hoc poemate, sed dictatorio magis judicio, quam sobria disquisitione, emendavit, eoque sæpe aliena poetæ adfinxit. Gorallus denique optime quidem meruit de hoc carmine, idque non tantum castigare diligenter, sed et explicare luculente studuit; sed ei multis in locis critica solertia et rxía defuit, eoque multa vitiosa vel præteriit non animadversa, vel parum feliciter emendavit. Itaque novam recensionem carminis aggressus, præter Scaligeri et Goralli operas, aliorum observationes, passim repertas, consului, libros veteres, scriptos et excusos, denuo contuli, sensum auctoris accuratius indagavi, verbaque e vestigiis corruptarum lectionum et criticis rationibus, multis in locis, rectius constitui; quod cuique Goralli editionem cum mea comparanti apparebit. Et quoniam in hoc poemate subtilis et intricati argumenti emendatiore lectione sæpe sensus auctoris magis declarandus, et sublevanda lectorum intelligentia fuit, hinc frequentius, quam alias consuevi, verba abs me per conjecturam correcta, si satis manifesta ratio esset, in contextum poetæ intuli, ne lectoribus mora fieret, et in notis demum, quod rectius et ad intelligendum aptius, quærendum esset; alias tamen emendationes, quas viderem minus aut necessarias aut certas esse, satis habui in adnotatione indicare. His autem omnibus,

« PredošláPokračovať »