Obrázky na stránke
PDF
ePub

fuit, obscura domo, fortuna tenui: et humilius blanditur Pisoni, quam ut decuerit Lucanum. Ait ecce :

..tu Piso latentem

Exsere nos humilis domus, et sincera parentum, etc.

At Lucanus certe notus, celeber; per se, perque uxorem prædives. Adde Senecam patruum in aula, qui huic humili et tenui protendere manum potuisset, præ Pisone ». Lucani divitiæ adeo notæ et præfulgentes fuerunt, ut Juvenalis, Sat. VII, 80, eum opponat aliis ejusdem ætatis pauperibus poetis, Serrano et Saleio. Vide testimonia. Et constat Lucanum magnis functum honoribus, ut se submittere adeo Pisoni minime potuerit; Quastorem fuisse et gladiatorium munus edidisse, et sequenti anno accepisse sacerdotium auguratus, ut in ejus vita auctor antiquus scribit (1). Non levius argumentum est, quod Panegyrici in Pisonem nemo Veterum inter poemata Lucani mentionem fecit, quum omnia minima ejus scripta recenseant tum Statius Silv. lib. II, 7, tum vetus scriptor vitæ ejus, quam e vetustissimo codice Jo. Britannicus edidit. Quod Lipsius ab ætate poetæ argumentum petit, qui se nono et decimo anno hoc carmen scripsisse ait v. 249, id equidem nolim valde urgere. Quamvis enim scriptum esse carmen diu post Consulatum Pisonis, et paullo ante detectam conjurationem, dicat, quod temere affirmari nequit, tamen et sic ætas scriptoris propemodum convenit cum temporibus Lucani, qui anno ætatis XXVIII exstinctus dicitur: et Pisonis Consulatum decennio serius, quam par erat a Lipsio poni, supra jam adnotavimus. Quod præterea adjicit Barthius 1. c. genus scribendi in eo carmine nullo modo sublimem arrogantemque Lucani genium referre, id facile unusquisque legendo deprehendet,

(1) Immo Consulem designatum cum Plautio Laterano esse eodem anno, quo decessit, scribit Jo. Sulpitius in vita Lucani, sed falso, quia locum Taciti, Annal. XV, 49, perperam intellexit.

καταλέγειν.

quamvis et flumen ingenii et spiritus non vulgaris in eodem reperiatur. Quæ a Scaligero et aliis pro Lucano afferuntur, parum juvant. Si in veteri codice Lucano attributum carmen est, id pari errore librarii fieri potuit, ac quondam Ovidio idem adscriptum, et multis aliis poematibus falsi auctores præscripti sunt. Catalecton ambiguam et incertam notionem habet. Scaliger quidem, initio notar. in Catalect. Virgil. p. 219, existimat, xarάexTa vocata esse ab iis, qui colligerent, quæ putarent citra controversiam Virgilii esse, a delectu scilicet: nam esse vocem castrensem xarλoyos et. xaтakéуev. At meo sensu, etiamsi Catalecta dicantur, quasi delecta vel allecta Virgilio, id tamen manebit in dubio, jure et ratione hoc factum sit, an minus. Alii vero, fortasse rectius, Catalecta malunt dici, quasi xaraλyóueva, de quorum auctoribus ambigatur. Quo pacto Lucani Catalecton quod dicitur, plane contrariam significationem infert, et poema notat, quod Lucano adscribi quidem, sed dubio jure, soleat. Parum etiam juvat, quod Scaliger e Pisoniana conjuratione pro Lucano colligit, quum Pisonem dicit, cum primoribus nobilitatis Romanæ juvenibus conspiratione in Neronem facta, signiferum ejus consilii delegisse Lucanum, multis jam beneficiis sibi devinctum. Quomodo enim signiferum conjuratæ nobilitatis deligere Lucanum potuit, si is auctor carminis ad Pisonem est, hoc est, talis, qualem semetipsum in carmine profitetur, humili genere natus, et nullis subnixus opibus qui allevari paullum et emergere Pisonis patrocinio cupiat?

Quum tam multa sint, et gravia, quæ carmen in Pisonem a Lucano abjudicandum suadeant, paupertas inprimis et humilis domus, quam auctor profitetur, multum sane miror, nondum repertum esse, qui facile poterat, alium ejusdem ætatis, ingeniosum quidem, sed pauperem poetam, cui poema istud meliore jure adscribatur; miror, inquam, quum Juvenalis, Sat. VII, 80, Lucanum, ditissimum poetam, tam aperte componat cum poetis ejus temporis pauperibus,

Serrano tenuique Saleio, nemini in mentem venisse, tenui Saleio potius hoc panegyricum Pisonis attribuendum esse, quam Lucano. Ita sane est. Saleii Bassi poetica facultas juxta ac paupertas sua ætate tam nota et celebrata fuit, ut fama utriusque e carmine ad Pisonem, in prima juventute scripto, maxime manasse videatur (1). Auctor Dialogi de Oratoribus, cap. 9, de Saleio Basso in eamdem fere sententiam, ac Juvenalis, loquitur, atque eum, quamvis absolutissimum poetam et magna nominis celebritate florentem, tamen plerumque egere significat, dum eum dicit ex recitationibus crebris. poematum suorum, præter laudes inanes, nihil percipere certæ solidæque frugis, neque aut amicitiam inde referre, aut clientelam, aut mansurum in animo cujusquam beneficium (2). Laudat deinde miram et eximiam Vespasiani Imp. liberalitatem, quod quingenta sestertia S. Basso donasset, procul dubio, ut ejus sublevaret inopiam. Nam mox subjicit auctor: «< Pulchrum id quidem, indulgentiam Principis ingenio mereri; quanto tamen pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem ». Ad Saleium respicere inprimis Suetonius videtur, quum Vespasianum dicit, cap. 18, « Præstantes poetas, nec non et artifices, insigni congiario, magnaque mercede donasse ». Quem ita videmus Principis indulgentiam poematum suorum merito expertum, eum cre

(1) Hoc quodammodo perspici e Juvenale potest, qui, quum Sat. VII, 81, tenuem Saleium nominat, id nomen ex ipso Saleii carmine sumpsisse videtur, v. 243, ubi tenuem fortunam ipse sibi tribuit. En.

(2) Ad ea verba auctoris Dialogi recordor eorum, quæ pastor apud Calpurnium, Ecl. IV, 26 seqq. dicit : « ... quid enim tibi fistula reddet, Quo tutere famem? certe mea carmina nemo, Præter ab his scopulis ventosa remurmurat Echo ». Et animadverti, totum habitum illius Ecloga IV, pluresque ejus sententias, ad similitudinem carminis ad Calpurnium Pis. scripti, multum accedere, ut verisimile fiat, Calpurnium ad hoc carmen, quod ad gentilem vel cognominem virum scriptum erat, præcipue attendisse, idque studiose legisse.

damus etiam potentis amici, ut Pisonis, benignitatem carmine sollicitare potuisse. Neque obscure id ipsum significat Juvenalis, qui quum alicubi Pisonem bonum, ejusque largitiones in poetas laudat, Sat. V, 109, alio loco quasi exemplum Pisonianæ largitionis nominat tenuem Saleium. Et alia in Saleio observanda cum auctore Panegyrici conveniunt. Ætas certe ea est, ut quum Quintilianus se Saleium Bassum senem vidisse significet, ejus plane adolescentia, vel annus decimus nonus, in tempora Claudii, vel Neronis Cæsaris incidat, quæ Consulatum Pisonis subsequuta sunt. Etiam vehemens et poeticum ingenium, quod Fabius in Basso, nec ipsum quidem senectute maturum fuisse ait, nemo facile talium rerum intelligens erit, quin etiam in Panegyrico agnoscat. Sane rudimenta artis et ingenii in eo talia apparent, quæ potuerint absolutissimum poetam, vel præclarissimum vatem, ut in Dialogo de Orat. vocatur, promittere. Neque facere possum, quin Casp. Barthii de eo poemate judicio, Advers. XLIX, 7, subscribam: « Adeo dulce, inquit, cultum et eruditum est, ut malim aliis tertio prolixioribus tanto carere, quam isto ». Quando vero idem átéσtov hoc poema, et in libros aliquot divisum fuisse, idque ex ipso fine apparere existimat, in eo quidem prorsus adsentire nequeo. Plura quidem superesse ait, quæ præsertim de rebus Pisonis privatis et domesticis dici possint, ut laudum ejus ubertatem, et suam in eum voluntatem, ut promptus adulator, demonstret; sed hæc in aliud tempus, aliudque poema differt, quod necesse non est, ut etiam scriptum putemus, et certe scriptum non est, si Piso paullo post, conjuratione detecta, periit. Similiter probare Scaligeri opinionem non possum, qui etiam principium huic poemati deesse credit (1), quod ita in manuscripto viderit incipere: ......nihil est, quod texas ordine, longum. Unde prius cœpti surgat mihi carminis ordo.

(1) In comment. in Eclogam Lucani, in App. Virg. p. 280.

Sed merum hoc glossema est librarii, qui hoc hemistichium in Ciri Virgiliana, ubi 339 exstat, legerat, et quod respondere sententiæ primi versus reperiebat, commodum putabat superscribere.

Itaque nunc, semoto Lucano, auctorem panegyrico Pisonis, novum quidem et adhuc incognitum, sed satis probabilem, Saleium Bassum, dedi, atque iis argumentis confirmavi, ut sperem, eruditos eum probaturos tantisper, donec alius quis aptior certiorque ex antiquitate reperiatur, quod futurum non puto. Dicendum nunc de ipso poemate ejusque editionibus et interpretibus. In quo paucis perfungi licebit. In Virgilianis opusculis et Catalectis nunquam hoc carmen, quantum equidem scio, editum est; nec, qui primus in lucem protulerit, compertum habeo. In Appendice Virgiliana post Catalecta dedit Jos. Scaliger, p. 116; Petr. Pithoeus inter Veter. poem. p. 260. Hadrianus Junius integrum et emendatum inseruit Animadversionibus Basil. 1556 editis, lib. VI, cap. 1. Alii editionibus Ovidii et Lucani adjunxerunt, ut Jac. Micyllus. Ovidii oper. amatoriis, Basil. 1549, fol. et Francof. 1599, in-8; Gregor. Bersmannus Ovidio, Lips. 1620, itemque Lucano, Lips. 1589; Lucano etiam Theod. Pulmannus, Antwerp. 1576, et 1592, in-8; item Gottl. Cortius, Lips. 1726, in-8. In singulari collectione poetarum quorumdam minorum Lucani panegyricum in Pisonem editum est cum Darete Phrygio de bello Trojano, Gratii et Olympii Cynegeticis, Avieni Descriptione orbis, Olympii et Calpurnii Bucolicis, Antwerpiæ apud Joach. Trognæsium, 1608, in-8. Ex Micylli recensione prodiit inter Veterum poetarum Carmina selecta, Colon. Agrip. 1596, in-12, et sub Lucani nomine in Corpore omnium veterum poetarum Latin. Aurel. Allobrog. 1611, in-4; denique Mich. Maittarius inter Opera et fragmenta vet. poet. vol. II, p. 1590, retulit. In Collectione Pisaurensi poetarum omnium exstat carmen in Pisonem, tomo IV, pag. 253, nullo auctoris nomine adjecto. Separatim olim excusum esse sub

III.

4

« PredošláPokračovať »