Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ipsa tuas depone lyras: ades, inclyta Pallas, Tuque fave, cursu vatis jam, Phoebe, peracto.

1074. Quod lyras multitudinis numero dixit Noster, id non latinum esse pronuntiat Barth. Adv. LVIII, 14, p. 2753. Hoc equidem decidere non ausim. Illud potius adnoto, lyram vel chelyn non semper de lyrica poesi, sed et de alia, præsertim de epica, dici, ut a Statio,

1075

[blocks in formation]

EXCURSUS I

AD EPITOM. ILIAD. HOM. v. 690 seq.

....mox hoste repulso

Legatos mittunt, dextramque hortantur Achillis,
Ut ferat auxilium miseris.

MAGNAS his in verbis, quæ omnibus in libris integra, nec variata, leguntur, difficultates reperit consultissimus Bondamius, Var. Lect. p. 165, neque lectorum alium quempiam fore arbitror, qui non in iis vel insignem errorem librarii, vel magnam ipsius auctoris oscitantiam suspicetur. Nempe verba mox hoste repulso cum cætera narratione non cohærent. Danai enim, qui ante dicebantur a Trojanis fugati in castra, aggere inclusi, et excubiis pressi, quique attoniti tanto discrimine, nec dapibus relevare animos, nec corpora curare, nec quidquam aliud, quam miseri sua fata gemere audebant, unde isti tam subito tantos animos sumunt, ut mox hostem repellere audeant? Quibus autem contigit hostem repellere, qui fit, ut isti, quasi adhuc in summo discrimine versantes, necesse habeant, dextram et auxilium Achillis implorare per legatos, seque ipsos adhuc miseros adpellent. Aliud omnino auctor hac parte versus dixerit necesse est, si quidem ipsum putamus non incongrua et pugnantia dixisse, et Bondamius V. C. bene subductis rationibus, et collata Homeri narratione, temporis aliquam notationem ibi latere conjicit. Nempe nocte interveniente Hector impediebatur, quominus Græcos fugientes ulterius persequeretur. Hoc clare prodit Homerus, Iliad. VIII, 487. Hector interim Achivos vallo inclusos obsidione cingit, ignes per totam noctem incendi, et excubias

diligentissime agi jubet, ob caussam, quam ipse Trojanis aperit, Iliad. VIII, 510:

Μήπως καὶ διὰ νύκτα καρηκομόωντες Αχαιοί

Φεύγειν ὁρμήσωνται ἐπ ̓ εὐρέα νῶτα θαλάσσης.

Sic in angustias redacti et rerum suarum trepidi Græcorum duces eadem nocte de salute sua consultant, et tandem suadente Nestore legationem ad Achillem decernunt, Hom. II. X, 165. Legati ad tentorium Achillis pervenientes mandata sua exponunt, et ut tandem exorari se patiatur multis verbis hortantur, vers. 225 seqq. Hic renitens et inexorabilis perstat, legatosque tandem cogit re infecta discedere, retento tamen Phoenice, quocum minatur postridie se navibus reversurum in Græciam, v. 613. Redeunt igitur legati, et relato Achillis responso suadet Diomedes, ut omisso eo ipsi sibi consulant, interim cubitum eant, et cibo somnoque refecti, simul atque dies illuxerit, cum copiis suis ad naves adsint, v. 703. Hæc igitur omnia una nocte acta esse ex Homeri narratione apparet. Propterea Bondamius pro hoste repulso legi jubet mox nocte repulsi, ut sensus sit, Græcos, qui ab Hectore repulsi, et ad castra sua fugati erant, nocte illa, qua a Trojanis obsidebantur, legatos misisse ad Achillem. Correctionem hanc, in se probabilem, ultro recepissem in textum, nisi crederem locum eum multo facilius et leviore cum mutatione persanari posse. Etenim mentionem noctis hic minime necessariam arbitror, ut propterea hoste in nocte mutandum sit, siquidem auctor ipse post narrationem suam temporis descriptionem satis definitam adjecit versu 698. Si mentio fieri noctis debebat hoc loco, sane non erat tam breviter, et velut in transitu et uno verbo tangenda, ut quidem scriptor e sententia cl. Bondamii fecit. Sed quominus noctem hic nominatam putem, fere persuadet mihi præmissa vocula mox, quæ per se tempus consequutum indicat, et, si nocte adjiciatur, significare videtur, quæ ante facta ab auctore narrantur, non priore parte noctis, sed interdiu accidisse, quod contra esse ex Homeri narratione, et per se liquet. Itaque leviore cor

rectione opus esse censeo, ut scribamus: mox hoste repulsi legatos mittunt; ut fortasse respexerit auctor versum 13 libri II Æneid.

fracti bello, fatisque repulsi

Ductores Danaum.

Nempe Græci ii, qui ita repulsi ab hoste, et intra vallum suum coacti, sua fata gemebant, mox timore suo atque cura permoventur, ut legatos ad Achillem, auxilii petendi caussa mittant. Sub nocte hæc omnia facta esse, mox auctor versu 698 distincte et diserte indicat. Subiit præterea cogitatio, fortasse sana esse verba hoste repulso, et auctorem, qui non ubique vestigia Homeri, sed subinde et aliorum sequitur, fortasse ad aliam hostilem invasionem, ea nocte factam, et ab alio scriptore memoratam, respexisse, atque, ut brevius eloquar, quod sentio, sub hoste repulso ipsum Achillem indicari, quem mox reconciliandum sibi et ad auxilia secum jungenda invitandum duxerunt Græci. Nimirum Dictys Cretensis memorat, Achillem aliquando, quum injurias suas ulcisci cuperet, Græcorum castra, clam quidem, ut ille ait, sed ut reliqua rerum series indicat, noctu invadere tentasse. Nam narrationem eam ita instituit, ut ante eam quidem conflictum Græcorum cum Trojanis improsperum, eorumque ad naves regressionem memoret, post eam autem Dolonis a Trojanis ad explorandas res Græcorum missi, et ab Ulysse intercepti, fatum ponat, adeoque totam rem, licet non ex sententia Homeri, tamen eadem, qua Homerus, connexione narret. Nunc integra Dictyos Cretensis verba adponam ex lib. I, cap. 37: «Jamque Græci regressi ad naves arma deponere, ac singuli per loca solita corpus cibo curare occœperant, quum Achilles ultum ire cupiens injurias, ignaros consilii sui nostros, et ob id otiose agentes, clam invadere tentat. At ubi Ulysses a custodibus, qui eruptionem ejus præsenserant, rem comperit, propere duces circumcursans magna voce monet, atque hortatur, uti armis adreptis tuerentur sese: dein consilium inceptumque Achillis singulis aperit: quo cognito, clamor ingens oritur

festinantibus ad arma cunctis ac seorsum sibi singulis consulentibus. Ita Achilles præverso de se nuntio, ubi omnes in armis sunt, neque conata procedere queunt, intentato negotio ad tentoria regreditur ». Hunc ex Dictye Cret. locum quasi de superfluo addidi, si forte vulgata lectio Homerista nostri per eam rationem fulciri et declarari posset. Neque tamen conjecturam, quam ex eo loco duco, talem esse pertendo, ut propterea lectionem, quam ante emendatam dedi, deserendam putem.

EXCURSUS II

AD EPIT. ILIAD. HOMERI, vs. 867-870.

Illic Ignipotens mundi cælaverat axem,
Sideraque et [liquidas redimitas undique Nymphas.
Fecerat et mira liquidas Nereidas arte,

Oceanum,] terras, et euntem Nerea circum.

DESCRIPTIONEM Achillei clypei, quam his versibus incipit latinæ Iliadis auctor, præclare monet consultiss. Bondamius, Var. Lect. II, 4, p. 145, expressam ex iis esse, quæ de Solis regia dixit Ovidius, initio libri II Metam. Neque hunc modo locum, sed et alios Ovidii, quibus clypei Achillis mentio fit, ut Metam. XIII, 110 et 191 seqq. animo auctoris nostri obversatos esse credo. Quæ observatio non parum juvabit nos, ad quatuor versus propositos accuratius examinandos, quos Barthius, Advers. LIX, 15, p. 2808 extr. valde mendosos, in iisque raurya omnia et fatua agnoscit, atque hinc vel medios duos Sideraque..... et Fecerat, vel saltem alterum demere vult, et sic legere:

Sideraque et mira liquidas Nereidas arte.

« PredošláPokračovať »