Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vocabulum impetuosus non indignum ætate scriptoris nostri est, et, si meliorum usu scriptorum destituitur, hujus certe nostri auctoritate stare potest. Commode autem et significanter impetus tribuitur fluvio tumenti, ut in hoc Ovidii Met. III, 79:

Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis

Fertur.

Et libro XI, 530: Vastius insurgens decimæ ruit impetus undæ. Si vocem impetuosus tamquam rejiculam et minus probatam spernis, pone ejus loco imperiosus, quemadmodum Horatius imperiosum æquor dixit Carm. I, 14, 8. Istud tamen ipse præfero.

AUSONII

BURDIGALENSIS

PERIOCHE IN HOMERI ILIADEM.

Si Homerum scriptorem Troici belli eatenus, qua Iliadem suam incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Hæc ejus species adparet summam cutem primi operis intuenti. Verum hoc scripturæ ipsius tempus Trojano bello non totum, sed pæne ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui, ea negotia continebit, quæ ab injuria Agamemnonis, ac Briseidis usurpatione, usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt : illa temporum series, quæ ab ejusdem belli caussis, atque origine, pertinet ad urbis excidium. Atqui ex eo eveniet, ut ignaris judicandi, et poeticæ œconomiæ expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur. Nec minus multa ab Hectoris funere ad usque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat, propter tam longi certaminis consummationem : sed ut divinum poetam nihil, quod illustre fuerit, omisisse adpareat, atque omnia, quæ finiri oportuit, contigisse, breviter, et in epitomæ speciem, belli Troici caussam originis, adparatusque, quæ annis superioribus acciderunt, retexuimus. Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter Deas: denique classis contextio; qua idem Paris in Europam

navigavit. Tum raptio Helenæ, quæ opinione veterum bipertita est: quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam vere deportatam fuisse existimaverunt; nonnulli autem opinati sunt, quum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Ægyptum fuisset, cognita hospitalis fœderis injuria, per Ægyptium regem servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quæ una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam, expugnatoque demum Ilio Menelao resti

tutam.

PERIOCHA LIBRI PRIMI ILIADOS.

Iram, Diva, refer nati Peleos Achillei
Pestiferam, quæ mille dedit discrimina Achivis.

Chryses Apollinis sacerdos, ob redimendam filiam quuni Agamemnoni supplicasset, contumeliose repulsus, Deum precatur ultorem. Insequuta subinde gravi pestilentia, quum Græcorum exercitus interiret, cogit Achilles concilium ; et ab eodem invitus Calchas morbi caussam compellitur indicare. Qua cognita, Agamemnon concitatur in Achillem; qui percitus iracundia, etiam cædem regis audebat (1), nisi eum in ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. A quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quæ patri reddebatur, deducta est. Inde Thetis mater ad cælum, lacrymas et contumeliam filii miserata, proficiscitur. Quæ, fiducia defensi quondam cum Ægæone Jovis, ultum iri adfectans injuriam, obtestatur summum Deorum, ut Trojanos in rebus belli superiores esse patiatur. Quibus Juno compertis, iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium, per deridiculum, ministrante Vulcano, simul consilii specie intercedente, lenitur.

(1) Audebat, pro ausus esset, ut Virgilius, Æneid. II, 54 : « Et si fata Deum, si mens non læva fuisset, Impulerat ferro Argolicas tentare latebras ». ED.

PERIOCHA II ILIADOS.

Cælestes, hominumque genus superabile curis,
Tranquilla obscuri carpebant munera somni.
At non pervigilem nox irrequieta Tonantem
Leniit, immodicos volventem corde paratus,
Cædibus ut Graium læsum ulciscatur Achillem.

5

Jupiter Agamemnonem somno monet prælii faciendi tempus adesse, ne cunctetur dimicare. Tum ille ad concilium proceribus vocatis, mandatum Jovis, et speciem nocturnæ quietis explanat. Mox in concione, multitudine congregata, pertentat militum voluntatem; utque deposito bello ad sua quique redeant, cohortatur. Jamque omnibus navigationem adornantibus, fœda discessio ab Ulyxe cohibetur: a quo etiam Thersites deformis, et loquax, in heroum contumelias verborum licentia promptus, cum acerba objurgatione pulsatur ; ipse Minervæ monitu cunctos a profectione deterret. Sumpto deinde cibo armatur exercitus. Neque secius a Trojanis instructa acies, Iride ita monente, producitur. Sequitur enumeratio copiarum viritim, ut per catalogi seriem milites, naves, duces, patriæ referantur.

PERIOCHA III ILIADOS.

Argivos sua quemque (1) acies in bella sequuntur :
Dispositi in turmas equitum, cuneosque pedestres,
Turbida clangentes confundunt agmina Troes.

Instructum prælio exercitum, priusquam feriret acies, Priamus spectat e muris; et monstratu Helenæ de viris

(1) Argivos sua quemque. Prolepsis est, figura lexeos. Acies sequuntur Græcos duces in prælia, unumquemque sua acies. Sic Vinetus. Sed hic Mariang. Accursius scribit sua quosque, ac legere vult quæque. Nec temere aliunde, quam ex Homero ipso intellectus aperitur, qui est, Quæque acies sequuntur Argivos in sua bella; Troes autem dispositi in turmas equitum cuneosque pedestres, clangentes turbida confundunt agmina.

insignibus edocetur. Dehinc Menelaus ad singulare certamen ab Alexandro provocatur. Qui frustra Agamemnone dehortante congreditur, facta inter utrosque populos sponsione, et fœdere per sacra firmato, sub ea conditione, ut victorem Helena cum dote sequeretur. Sed superatus Paris, regressusque ad urbem, jurgio uxoris excipitur. Ab Agamemnone fœderis pacta repetuntur.

PERIOCHA IV ILIADOS.

Juppiter (1) interea cum Diis genitalibus una
Concilium cogit Superum de rebus Achivis.

Jovi placet delere Trojam; ad quod pertinacia Junonis urgetur. Quumque id fieri Minerva properaret, discidium fœderis comminiscitur, et Pandarum sagittandi peritum astu suadentis aggreditur, ut clam vulnerato Menelao belli caussa crudescat. Quo facto, a Græcis prælium instauratur; congressisque exercitibus mutua clade decernitur.

(1) Juppiter interea, etc. Turnebus Deos Genitales putat dici, ut parentes, et auctores, et procreatores rerum omnium, et animantium. Movet illum, quod duyevέtas ab Homero vocari Deos reperiamus; hanc vocem Grammaticis modo Deorum immortalium æternitati, modo perpetuæ eorum procreationi attribuentibus; sed posteriorem significationem poetas sequutos esse existimat. Juppiter interea cum Diis genitalibus una Concilium, etc. Barthius legendum existimat : Juppiter interea cum Düs Genialibus una Concilium cogit Superum de rebus Achivum; non genitalibus. Videntur enim Geniales ii dici, qui cum Jove accumbant semper, et ejusdem mensæ velut genio censeantur, quorum quidem duodecim nominat Ennius, et eo numero sex sc. ab utroque sexu putabantur simul discumbere, unde ducta Sodexzłɛoç cœna Augusti, de qua notissima res ex Suetonio. Ego genitalibus servandam puto et Turnebi interpretationem probandam ; quæ vel si genialibus legeretur, non absurda esset. Nam geniare, pro animare, vitalem facere, usurpatum aliquando videtur. Videantur adnotata ad fragmentum Novruzov, v. 11, huj. operis t. I, pag. 218. En.

« PredošláPokračovať »