Obrázky na stránke
PDF
ePub

XII. PROTESILAO.

Fatale adscriptum nomen mihi Protesilao:
Nam primus Danaum bello obii Phrygio,
Audaci ingressus Sigeia litora saltu,
Captu pellacis Lærtiadæ insidiis.

Qui ne Trojanæ premeret pede litora terræ,
Ipse super proprium desiliit clypeum.

Quid queror? hoc letum jam tum mea fata canebant,
Tale mihi nomen quum pater imposuit.

1. Fatale. Achivis fuit responsum, inquit Hyginus, qui primus litora Trojanorum attigisset, periturum. Quum Achivi classes applicuissent, cæteris cunctantibus, Iolaus Iphicli et Diomedæ (Astyoches apud Eustathium) filius, primus e navi prosilivit: qui ab Hectore confestim est interfectus, quem cuncti appellarunt Пpwrecizev: quoniam primus ex omnibus perierat. Sic Hyginus

post mortem, Ausonius ante mortem, ab incunabulis scilicet, nomen Protesilai huic impositum fuisse scribit.

3. Pellacis. Per blanditias decipientis, inquit Servius in secundo Eneidos libro, vs. 9o. Pellicere enim est blandiendo elicere.

4. Lærtiada, pro Laertiada, Ulyxis Laertæ filii: usitatissima contractio.

XIII. DEIPHOBO *.

Proditus ad pœnam, sceleratæ fraude Lacænæ,
Et deformato corpore Deiphobus,

Deiphobo. Deiphobus unus ex quinquagenis, pluribusque Priami regis Trojani liberis, Helenam Paride mortuo uxorem duxerat. Hæc, qua nocte fuit captum Ilium, Menelao fores aperuit, qui dormientem Deiphobum in lecto occidit. Sic Virgilius sexto Æneidos, et Hyginus. At Quintus Calaber, libro tertio decimo, Menelao effractis foribus in Deiphobi thalamum ingresso, Helenam celeriter e thoro, ubi cum viro dormiebat, desiluisse,

fugisse in intimas ædes, ac ibi se occultasse: quam, occiso Deiphobo quæsitam inventamque Menelaus etiam jugulasset, nisi obstitisset frater rex Agamemnon.

2. Sceleratæ fraude Lacanæ. Deiphobus apud Virgilium, ex quo ipsius epitaphium effinxit Ausonius: «Sed me fata mea, et scelus exitiale Lacænæ, His mersere malis».

3. Et deformato corpore. Virgilius de Ænea apud inferos, in VI Æneidos, 494: « Atque hic Priamidem

Non habeo tumulum, nisi quem mihi voce vocantis Et pius Æneas, et Maro composuit.

laniatum corpore toto Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora, Ora, manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonestó vulnere nares ».

3. Non habeo tumulum. Æneas ad eumdem Deiphobum, Æn.VI, 502 sqq. « Mihi fama suprema Nocte tulit fessum vasta te cæde Pelasgum Procubuisse super confuse stragis

acervum. Tunc egomet tumulum Rhæteo in litore inanem Constitui, et magna Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant ». Scribit autem Eustathius in XII Iliados, fabulatos esse veteres, ex abjecto Deiphobi corpore insepulto enatam fuisse herbam nomine ἀκέφαλον, quæ ad lucernam lecta, et cum aqua data, spleniticis prosit.

XIV. HECTORI.

Hectoris hic tumulus, cum quo sua Troja sepulta est. Conduntur pariter, qui periere simul.

1. Hectoris hic tumulus. Hujus super vitæ meritorum testimonio, cum sæpe doctis tralationum, argutisque figurarum modulis ab Ausoniana phrasi non abhorreat, contingit tamen, ut vix quandoque dignum ejus ingenio anxiaque eruditione, facile appareat, præsertim his, qui ei sæculo immitia plerumque aut duriuscula condonandum non putent. Neque fieri non potuit, ut exscribentium dormitatione quædam fuerint inversa, quodque est detestabilius, addita. Nam præter ea, quæ nos emendavimus, multa etiam concretis dictionibus, perverseque nexilibus confusa, ægre oculis perlegas: ut et imperitum antiquarium, aut quemvis denique amanuensem præ se ferant. Mariang. Accursius, qui hoc Hectoris epitaphium vett. codd. insertum in Italia invenerat. Egregiam autem continet Hectoris viri fortis

[ocr errors]

Sic

simi laudem, quum eo stante, stetisse Trojam patriam, et tali cive intereunte, illam simul interiisse dicft. Occisum autem ab Achille Hectorem, a suis redemptum, et in patria sepultum, canit Homerus, in extrema Iliade. Unde postea ejus ossa Græci Thebas in Boeotiam transtulerunt; ut apud Pausaniam legimus, et Lycophronis interpretem, ac in Anthologia Græcorum ab Henrico Stephano nuper edita. -Cum quo sua. Lucil. in Ætna, 584: «Miramur Troja cineres, et flebile victis Pergamon, exstinctosque suo Phrygas Hectore, parvum Conspicimus magni tumulum ducis». Pentadius in tumulo Hectoris : « Occubuit telo violenti victus Achillis. Occubuere simul spesque salusque Phrygum ». Videantur quæ nos fusius adnotavimus ad hunc locum, hujus op. t. II, p. 329; et ad Virg. En. II, 270 et seqq. ED.

41

XV. ASTYANACTI*.

Flos Asiæ, tantaque unus de gente superstes,
Parvulus, Argivis sed jam de patre timendus,
Hic jaceo Astyanax, Scæis dejectus ab altis.
Proh dolor! Iliaci Neptunia munia muri
Viderunt aliquid crudelius Hectore tracto.

Astyanacti. Astyanax Hectoris, ex Andromacha conjuge filius.

1. Flos Asiæ. Quo non erat pulchrior in tota Asia.

a. De patre, Hectore. Timere potuerunt Græci, ne illos patri similis aliquando male multaret; patrem,

avum, patruos, gentem universam olim ulcisceretur.

4. Scais dejectus ab altis. « Quum Achivi, ait Hyginus, Troja capta, prolem Priami exstirpare vellent, Astyanacta Hectoris et Andromachæ filium de muro dejecerunt ».

XVI. SARPEDONI.

SARPEDON Lycius, genitus Jove, numine patris
Sperabam cælum; sed tegor hoc tumulo,
Sanguineis fletus lacrymis: proh ferrea fata!
Et patitur luctum, qui prohibere potest.

1. Sarpedon. Sarpedon non unus fuit. Memorat Apollodorus, et Scholiastes Argonauticorum Apollonii, Sarpedonem Neptuni filium, Thra

ciæ

regem, ,ab Hercule interfectum : abs quo Sarpedon,Thraciæ urbs, ap. Stephanum, Σαρπηδονίη πέτρη apud Apollonium primo. Alii fuerunt duo Sarpedones, auctore etiamEustathio in secundum Iliados, quos unum solum fuisse putat Apollodorus tertio de Deorum origine: Sarpedon Jovis et Europæ filius, qui Creta pulsus a fratre Minoe, in Lycia regnavit; et Sarpedon Jovis et Laodamiæ Bellerophontis filiæ filius, ut idem Homerus scripsit Iliados sexto, qui Trojanis contra Græcos

auxilium tulit, et a Patroclo fuit occisus. Incertum autem uter horum Lycia regum sit accipiendus, cujus regnum promontorio Sarpedone aliquando finitum esse, scribit Pomponius Mela libro primo.

3. Sanguineis fletus lacrymis. Juppiter Iliados sextodecimo, quum se vidit Sarpedonem filium carissimum servare non posse (tantam esse vim fati et soror, et conjux Juno docuerat) αἱματοέσσας ψιάδας xaтéуeυev palɛ, id est, sanguineas guttas effundebat humi.

4. Et patitur luctum. Melius En patitur luctum, sc. Jupiter, qui omnipotens est.Tollius interrogationis signum hic ponit, sed sine caussa. ED.

XVII. NASTI ET AMPHIMACHO.

Nastes, Amphimachusque, Nomionis inclyta proles, Ductores quondam, pulvis et umbra sumus.

1. Nastes. Ad verbum, eodemque verborum ordine, est illud Homeri: Νάστης Αμφιμαχός τε Νομίονος ἀγλαὰ τέκνα. Fratres hi erant, et

Cares ad Trojam pro Trojanis duxerunt; quorum alterum, Amphimachum, scribit poeta ab Achille, fuisse occisum.

XVIII. TROILO *.

Hectore prostrato, nec Dis, nec viribus æquis

Congressus sævo Troilus

acidæ,

Raptatus bigis fratris conjungor honori;

Cujus ob exemplum nec mihi pœna gravis.

* Troilo. Virgilius, Æneidos I, 474 sqq. de pictura rerum Trojanarum: «< Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque impar congressus Achilli, Fertur equis, curruque hæret resupinus inani, Lora tenens tamen: huic cervixque comæque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta ».

[blocks in formation]

I, etc. Noster in Periocha XXII Iliad. «Hector interfectus, et religatus ad currum, ter circum mœnia Trojana raptatur ». Patrio id Achillem more fecisse refert Scholiastes ad Homeri Iliad. XVII, ex Callimacho: Simonem namque, Thessalum genere, Eurydamanta Midiæ filium ita raptasse, qui Simonis fratrem Thrasunum interfecerat. Hunc autem primum ejus moris auctorem fuisse, et religatum ad currum interfectorem circum fratris occisi tumulum traxisse. Hæc ille. Emulatus est Achillem Magnus Alexander, eodem Bætim supplicio adficiens. Curtius, lib. IV, cap. 6 extr. << Per talos enim spirantis lora trajecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi: gloriante rege, Achillem, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse pœna in hostem capienda » .

c

XIX. POLYDORO.

Cede procul, myrtumque istam fuge nescius hospes,
Telorum seges est sanguine adulta meo.
Confixus jaculis, et ab ipsa cæde sepultus,
Condor in hoc tumulo bis Polydorus ego.
Scit pius Æneas, et tu, rex impie; quod me
Thracia pœna premit, Troia cura tegit.

1. Cede procul. Effinxit Ausonius hoc epitaphium ex iis, quæ de Polydoro fabulatur Virgilius in principio tertii Æneidos, ex iisque ipsis est intelligendum.

2. Telorum seges. Hæc cornea, inquit Polydorus, virgulta, et densis hastilibus horrida myrtus», tela ipsa sunt, quibus me confodit crudelis tyrannus Thraciæ; quæ vita ex sanguine et corpusculo meo sumpta, in hanc silvam adoleve

runt.

3. Condor bis. In tumulo litori imminente, telis et terra fui primum obrutus a tyranno, et conditus. Deinde Æneas, quum hac transiret, et me forte reperisset, instauravit mihi funus, sepulcrum exstruxit, et cætera quæ sunt apud Virgilium.

5. Et tu, rex impie, scis. AñoσTρopad Polymnestorem, ut hic Thraciæ rex appellatur in Hecuba Euripidis, et tertia Metamorphoseon

Ovidii; cujus hæc insignis impie-
tas, quod quum ei Priamus Troja
rex, ut amico, Polydorum filium
auri cum pondere magno furtim
mandasset alendum, « quuni jam
diffideret armis Dardaniæ, cingi-
que urbem obsidione videret; Ille
ut opes fractæ Teucrum, et fortuna
recessit, Res Agamemnonias, vi-
ctriciaque arma sequutus,
omne abrupit, Polydorum obtrun-
cat, et auro Vi potitur

[ocr errors]

Fas

6. AliiTrojaque cura tegit. Crediderim Auson. sine conjungendi particula scripsisse, Troia cura tegit. Ut est in Didonis epitaphio : « Hoc pereunte fugis, hoc fugiente peris Troia enim hoc loco, trisyllabum fit, ut libro primo Æneidos: « Arma virum, tabulæque, et Troia gaza per undas». Et in Epitaphio insequenti: «Troia tellus ». —- Troia cura, id est, Trojani, qui Polydoro justa solverunt. Tegere solemne de sepultis. ED.

XX. EUPHEMO.

Euphemum Ciconum ductorem Troia tellus

1. Euphemum Ciconum. Ciconum gentis Thraciæ regem Euphemum Trojanis contra Græcos auxilium

tulisse scribit Homerus in extremo

libro secundo Iliados. Epitom. 242: «Euphemusque ferox ». ED.

« PredošláPokračovať »