Obrázky na stránke
PDF
ePub

Condidit hastati Martis ad effigiem.
Nec satis est titulum saxo incidisse sepulcri;

Insuper et frontem mole onerant statuæ.
Ocius ista ruunt, quæ sic cumulata locantur:
Major ubi est cultus, magna ruina subest.

XXI. HIPPOTHOO ET PYLEO

IN HORTIS SEPULTIS.

Hippothoum, Pyleumque tenet gremio infima tellus.
Caulibus et malvis terna superna virent.
Nec vexat cineres horti cultura quietos:
Dum parcente manu mole usus excolitur.

1. Hippothoum. Hippothoum et Pylæum facit fratres Homerus in eodem extremo secundo Iliados: qui Pelasgos Larissæos in Trojanorum auxilium adduxerint; Hippothoumque ab Ajace Telamonio fuisse occisum, scribit libro septimo

-

5

decimo. Hippothoum Pyleumque. Grævius putat metrum flagitare, ut scribatur: Pyleum Hippothoumque. Sed nihil mutandum. Non advertit vir celeberrimus id esse moris Ausonio, ut diphthongos extrita altera vocali corripiat.

XXII. ENNOMIO ET CHROMIO*.

Ennomus hic, Chromiusque jacent ; queis Mysia regnum,
Queis pater Alcinus, Oceanusque atavus.
Nobilitas quid tanta juvat? quo clarius istis
Est genus, hoc mortis conditio gravior.

* Ennomo et Chromio. Hi sunt Έννομις et Χρόμις in eodem extremo secundo Iliados. Sed Chromis etiam Xpoulos, id est, Chromius, tribus syllabis, vel auctore Eustathio. Ennomum Mysis præfuisse dicit HoIliad. II, 858. Ipse alio

merus

[ocr errors]

loco Iliad. V, Xpóμov nominat, sed
non eumdem, ut opinor. Ovidius
de illis sic ait, Metamorph. XIII,
vs. 256, . cum multo sanguine
fudi.
..Alastoraque, Chromium-
fatisque immitibus Enno-
ED.

.....

....

que...

mon actum ».

XXIII. PRIAMO.

Hic Priami non est tumulus, nec condor in ista

Sede caput Danai diripuere meum.

Ast ego, quum lacerum sine nomine funus haberem,
Confugi ad cineres Hectoreos genitor.
Illic et natos, Trojamque, Asiamque sepultam
Inveni, et nostrum quidquid ubique jacet.

3. Quum lacerum sine nomine funus. Virgilius, Æn. II, 558, « Avulsumque humeris caput, et sine no

mine corpus. - Et Manilius, IV, 65: «Priamumque in litore truncum, Cui nec Troja rogus ». ED.

XXIV. ITEM PRIAMO.

Qui tumulum Priami quærit, legat Hectoris ante :
Ille meus, nato quem prius ipse dedi.
Hectoris et patris simul est commune sepulcrum;
Amborum quoniam juncta ruina fuit.

XXV. HECUBE.

Quæ regina fui, quæ claro nata Dymante,
Quæ Priami conjux, Hectora quæ genui;
Hic Hecuba injectis perii superobruta saxis,
Sed rabie linguæ me tamen ulta prius.
Fidite ne regnis, et prole, et stirpe parentum:

1. Nata Dymante. Hecubæ, quæ Græcis Éxán dicitur, pater est Dymus Iliados sextodecimo, Cisseus in Hecuba Euripidis, Sangarius libro tertio Bibliotheces Apollodori.

6. Fidite ne regnis. Quin Senecam Noster in animo habuerit, quum

hæc scriberet, nullus dubito. Apud illum enim eadem Hecuba initio Troadum: « Quicumque regno fidit, et magna potens Dominatur aula, nec leves metuit Deus, Animumque rebus credulum lætis dedit, Me videat »,

5

Quicumque hoc nostrum σña xuvòc legitis.

1. Σήμα κυνός. Sepulcrum canis. Strabo tertiodecimo: xa' 8 év Xepῥονήσῳ τὸ κυνὸς σῆμά ἐστιν· ὅ Exábns elvaι Tápov. Pomponius Mela, lib. II, de eadem Thracia

φασιν

Cherrhoneso: Est Cynos-sema, tnmulus Hecuba, sive ex figura canis, in quam conversa traditur, sive ex fortuna, in quam deciderat, humili nomine accepto.

XXVI. POLYXENE*.

Troas Achilleo conjuncta Polyxena busto
Malueram nullo cespite functa tegi.
Non bene discordes tumulos miscetis, Achivi:
Hoc violare magis, quam sepelire fuit.

* Merito huic Epitaphio conjungi potest hoc ineditum ex schedis Salmas. et Divion. quod Burmannus secundus præfert, Anth. I, 101: «Placat busta patris jugulata vir

gine Pyrrhus, Dilectasque litat Manibus inferias. Sors nova nymphigenæ votum post fata meretur, Quam pepigit thalamis, hanc habet in tumulis ». Ed.

T. PETRONII ARBITRI

TROJE HALOSIS.

JAM decima moestos inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis, et vatis fides
Calchantis atro dubia pendebat metu;
Quum, Delio profante, cæsi vertices
Idæ trahuntur; scissaque in molem cadunt

1. Maestos inter ancipites metus : sic Livius II, 24: « At curia mœsta ac trepida ancipiti metu ».

2. Obsidebat messis, annus decimus, ut Ovid. Met. XIV, 146: Ter centum messes, ter centum musta videre ». At obsidebat messis vel annus decimus, fateor, mihi æque, ac Tollio, durum et insolens videri. Tolerabilius scribere poterat adterebat, frangebat messis decima Phrygas, quemadmodum tempus, ætas, frangere, adterere dicitur.

3. Atro metu male culpatur a Tollio. Poetis omnia tristia et misera sunt atra.Virg. Æn. IX, 719 : « Immisitque fugam Teucris, atrumque timorem, nec tamen elegans est, vocabulum metus, quod modo adfuit, hic repeti. Et dubia fides vatis pendet satis bonum est. Pendet fides, quæ quasi in statera suspensa levi momento vel conversione rerum inclinatur, ut fallat. Cicero Agrar. II, c. 25: Nolo suspensam et incertam plebem obscura spe et cæca exspectatione pendere ».

[ocr errors]

4. Delio profante, Apollinis Delphici vel Thymbræi oraculo. Hoc contra mentem aliorum poetarum videtur esse, qui Apollinem Trojanis favisse, et Palladis arte exstructum equum dicunt. Veteres edd. et Steph. legunt præfante, ferro cæsi; sed recte ferro ejiciunt meliores, et profari verbum est oraculorum et vatum proprium. Lucret. I, 740, et V, 113: «Pythia, quæ tripode ex Phoebi lauroque profatur »>. Sed præfari vix eripi Catullo potest, Epithal. Pel. 383: «Talia præfantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt omine Parcæ ». Casi vertices pro arboribus cæsis a vertice. Id ipsum dixit Sidonius, Carm. IX, 115: Decrescens cui Dindymon reciso Fertur vertice texuisse classem ». Audacius hoc quidem est; sed tamen non multo aliter alii, ut Stat. Theb. XI, 194, «Submittitur ingens Hamus, et angustos Rhodope descendit in amnes ».

5. Scissa in molem pro scissa, ut inde moles exstruatur; quomodo

Robora, minacem quæ figurarent equum.
Operitur ingens claustrum, et obducti specus,
Qui castra caperent. Huc decenni prælio
Irata virtus abditur, stipant graves
Equi recessus Danai, et in voto latent.
O patria! pulsas mille credidimus rates,
Solumque bello liberum : hoc titulus fero
Inscriptus, hoc ad fata compositus Sinon

[ocr errors]

Lucanus, I, 306: In classem cadit omne nemus ». Claudian. in Ruf. I, 152: Scythica vernant in carmina rupes». Idem, v. 311: « Cornipedes in pocula vulnerat audax Massagetes ». Vid. Licent. carm. v. 21. Ed.

-

6. Veteres edit. et Steph. quæ figurabant. Tragur. figurabat: sequentes correxerunt figurarent.

7. Aperitur ingens castrum habet prima ed. cum cod. Trag. Steph. et Lotich. claustrum Scal. Frellon. antrum Tornæs. Patisson. Wouweren. Rectum videtur claustrum, quia Virgil. Æn. II, 259: « laxat claustra Sinon », et quia castra mox sequitur. Operitur habet vet. cod. et sic legendum censeo cum Burmanno, quia additur obducti specus, et sermo est de lateribus equi nunc secto robore tectis.

[ocr errors]

9. Irata virtus, viri fortes ob lentum et decennale bellum irati. Graves equi recessus, hoc est gravidos, dicit ad exemplum Virgilii, qui Æn. II, 237: scandit fatalis machina muros, Feta armis ».

10. In voto latent plerique interpretantur in equo votivo: quidam aliter et coactius. Ego malo, latent in vel sub eo voto, vel voti titulo, quod inscriptum equo erat, et quo dolus Achivorum tegebatur. Hyginus, fab. 108, titulum inscriptum esse memorat: Danai Minervæ dono

10

dant. Accius in Deiphobo, ut refert Servius ad Æn. II, 17, ita inscriptum prodit : « Minervæ donum armipotenti Danai abeuntes dicant». Et sic ipse mox explicat auctor, quum addit, ex voto illo inscripto credidisse Troes, abiisse Græcos.

12. Scaliger et alii hic titulus, et sequente versu hæc ad fata, perperam. Stephanus in margine corrigit hoc penitus fero, scil. bello liberum ; et Daniel bello liberum hostili fore Juratus...Sinon. Sed rectius, quod nos post aliorum correctionen dedimus. Nempe abiisse rates Græcorum, hoc titulus equo inscriptus, et hoc Sinon ad fata compositus mendacio suo nobis persuadebat. Ferum appellat equum Trojanum, Virgilium sequens, Æn. II, 51: « hastam In latus, inque feri curvam compagibus alvum Contorsit ». Sic Arnob. lib. IV, p. 145: Saturnus carminibus indicatur, ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri ». Alia vide, quæ notavimus ad Epitom. Hom. V. 1013.

13. Prima edit. et cod. Trag. habet Intus: quam vocem per compendium scriptam Sambucus et Stephanus exposuerunt Juratus, trahentes ad Sinon; alii Impositus dederunt, alii cum Scaligero Incisus : ego cum Burmanno malim Inscri

« PredošláPokračovať »