Obrázky na stránke
PDF
ePub

scriptor perhibendus videatur, ut alibi docebitur...... Ex veteribus poetis nemo similior illi scriptori est Manilio. Sed singula expendenti omnino apparet temporum longe recentiorum, et fere, ut modo dixi, Christianus auctor, certe locutiones multas trahens, sacrarum literarum tractationem fatentes.

XVI. OLAUS Borrichius de ætat. Lat. LinG. P. II.

Nec ab hac classe removendus Cornelius Severus, cujus Ætnam adhuc legimus, Virgilio per errorem attributam, et circa postremos Augusti annos perfectam. Hujus enim Severi esse Ætnam hanc, ex epist. LXXIX Senecæ colligimus: morbo enim tuo, inquit, daturus eras, etiam si nemo mandaret tibi, donec Ætnam describas in tuo carmine, etc.

XVII. BROUKHUSIUS AD TIBULL. II, 1, 45.

Hoc est, quod argute extulit auctor Ætnæ, nescio si Cornelius Severus, v. 13: Annua sed saturæ complerent horrea messes, Ipse suo flueret Bacchus pede.

III.

10

5

DE

mmm

LUCILIO JUNIORE

TESTIMONIA.

I. L. Ann. Seneca in Præfatione libri IV NATURAL. QUEST. AD LUCILIUM SCRIPTA.

Quum cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse te lauda; dic: Liberalibus me studiis tradidi, quamquam paupertas alia suaderet, et ingenium eo abduceret, ubi præsens studii pretium est. Ad gratuita carmina deflexi me, et ad salutare philosophiæ studium contuli. Ostendi in omne pectus cadere virtutem: et eluctatus natalium angustias, nec sed animo mensus, par maximis steti. Non mihi inimicitia Gætulici Caii fidem eripuit; non in aliorum personam infeliciter amatorum, Messala et Narcissus, diu publici hostes, antequam sui, propositum meum potuerunt evertere. Cervicem pro fide opposui, etc.

sorte me,

IDEM, EPISTOLA XIX.

<< In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, claræ et nobiles amicitiæ.... Utinam tihi quidem senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitæ salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quidquid ab istis promittitur: majora deinde officia te excipient, et ex aliis alia ». ED.

IDEM, EPISTOLA LXXIX.

Aut ego te non novi, aut Ætna tibi salivam movet. Jam cupis grande aliquid, et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit: quæ tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est.

Plura alia Seneca loca, ad Lucilium spectantia, prolata in
Proœmio sunt.

II. HONORIUS SCHOLASTICUS, QUI SECULO VI VIXIT, LUCILII CUM SENECA MEMINIT IN CARMINE ELEGIACO, quod ad Jo. EPISCOPUM RAVENNENSEM SCRIPTUM EDIDIT JO. MABILLONIUS, TOMO I Analect. vett. pag. 364 (EDITIONIS NOVÆ PAG. 387).

Nempe Jordanes, qui forte Honorium sciebat lectione epistolarum Senecæ ad Lucilium, quibus eum sæpius ad mortem non extimescendam, sed condiscendam et præmeditandam, hortatur, multum delectari, scripserat ad Honorium, velut Lucilium, Senecæ nomine, hortatorias literas, quibus ei auctor fuerat, ut sæculum relinqueret, et veram philosophiam, id est, monasticam vitam, amplecteretur. Ad has epistolas respondet Honorius versibus, qui in codice Elnonensi inscribuntur: Rescriptum Honorii Scholastici contra illas epistolas exhortatorias Senecæ; in quibus se melius ab eo Seneca, præ isto antiquo, institutum esse, et Lucillum postea se alium futurum esse profitetur. Pars ejus carminis est:

[blocks in formation]

Nec de catholici dogmatis ore fluens,

Ille mihi monumenta dedit : te vera docente
Nec dedit, infida quæ sibi mente tulit.
Nam quum de pretio mortis regnante perenni
Lucillum imbueret, hac sine morte perit.
At tu quum doceas homines superesse beato
Ex obitu, Christum morte sequendo pia;
Erigis, et Senecam dominus verusque magister
Ingeniis fidei me superare facis.

Unde precor Lucillum alium, nec pectore talem,
Quæ me nosse cupis, scire precando jube.
Discipulumque tuum prius isto nomine dictans,
Conforta, revoca, corripe, disce, mone.

III. JOANNES SARESBER. POLICRAT. LIB. VIII, CAP. 14, p. 526.

Ignotus esset Lucilius, nisi eum epistolæ Senecæ illustrarent.

IV. JUST. LIPSIUS IN PRÆFATIONE AD EPIstolas Seneca.

Scripsit autem ad Lucilium: et quis ille? Origine humilis, industria emersit, et ad equestrem ordinem, tum ad Procurationem Siciliæ pervenit. Disces ex his epistolis, si observas. Ingenium illustre fuisse videtur, literis et poeticæ etiam amicum: iisque dotibus Senecæ carum. Laudat mirifice eum, etsi colore quodam et figurate, libri IV Natural. Quæst. initio, quos ipsos libros ei inscripsit. Ostendit ibi sub Caio potuisse, sub Claudio: fidem ejus commendat, invictum muneribus animum, alia digna lectu, si quis virum nosse cupit. In his etiam Epistolis, a juventute se ei amicum fuisse significat, et ætatem perseverasse, etc.

V. MART. ANTON. DELRIUS IN PROLEGOM. AD SYNTAGM. TRAG. Lat. Lib. II, de vita Senece, cap. 12, pag. 60.

Ad Lucilium Juniorem Siciliæ Præsidem sunt epistolarum libri XXII, epistolæ CXXIV..... Scio hunc Lucilium a

multis Balbum vocari; ego tamen malui Juniorem nuncupare, ut passim Seneca compellat. Alius fuit Lucilius Balbus Stoicæ quoque disciplinæ addictus, apud Ciceronem lib. de Natura Deor. Juniorem hunc passim Seneca prædicat, maxime lib. IV Quæst. Natur. Poeta fuit non contemnendus; et hæret animo nonnulla suspicio, quædam istius vulgo Lucilio Satirico tribui.

VI. MATTHEUus AimerichiuS IN SPECIMIne veteris ROMANE LITERATURE DEPERDITÆ, VEL ADHUC LATENTIS, QUOD PRODIIT FERRARIÆ, 1784, In-4, PARTE I, PAG. 203, HÆC DE Lucilio refert.

[ocr errors]

Lucilius, Philosophus et poeta, Siciliæ procurator, et Romanus eques, L. Annæi Senecæ amicus intimus et discipulus, ad quem sunt plures libri Epistolarum Senecæ, et alii Senecæ tractatus. Scripsit poema de monte Ætna, ut indicat Seneca, Epist. LXXIX. Idem Seneca, Epist. XLVI, laudat Lucilii librum ad se missum, ac ejus captum dulcedine totum confestim se legisse testatur. De ejus argumento nihil tradit Seneca. Lucilii hujus scripta, de quibus etiam Seneca mentionem facit Epist. XIX, eorum elegantiam ac auctoris ingenium commendans, desiderantur. Ejus prænomen et patriam nescimus ». ED.

« PredošláPokračovať »