Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Praefatio.

Post ipsius Dei ac Christi cognitionem", inquit Suaresius, 1) theologus non minus scientiae suae profunditate, quam tenerrima erga beatissimam Virginem devotione maxime perspicuus, „nullam aut utiliorem aut viro theologo digniorem esse existimo (quam gloriosae Virginis). Neque enim intelligo, cur de gratia Angelorum, de illorum merito et gloria tam accurate disputant theologi, de Angelorum vero Regina longe majori diligentia disserendum non sit, quum haec doctrina est per se dignior ac jucundior, et ad pietatem magis accomodata.“ Quae enim dignitas Matris Dei dignitate sublimior excellentiorque? Quaenam creatura pulchrioribus se vidit videtque ornatam virtutibus ac splendidioribus praerogativis incomparabili Virgine illa? Quaenam majori gaudet potestate in coelo et in terra, quam coelorum Regina?

Nihil profecto utilius post Deum memoria Matris testante s. Anselmo 2) nihilque illi jucundius, quam ad ejus propagandum honorem uberius semper exponere omnia, quibus Deus Unus et Trinus a tota aeternitate

1) Arg. ad lectorem; de Incarn. vol. II. 2) De excellent. B. M. V. cp. 6.

eam voluit decorari, dona ac privilegia. Nonne Maria ipsa, ut suam illustrent dignitatem, excitat animas dicens: Fulcite me floribus et stipate me malis, quia amore langueo?“ 1) „Qui sunt hi flores, interrogat Amedeus,2) Lausanensis Episcopus, nisi divina in laude ejus mysteria et olim a saeculis abscondita sacramenta, quae jam in carne apparentia, spiritu manifestata ex dictis Patrum veluti ex quibusdam gemmis arborum proruperunt; fulcitur ergo floribus, quum praedicta oracula apparent."

Quae quum ita sint, mirum prorsus videtur, quod vix ullum, recentiorum quidem,3) reperias doctrinae Marianae corpus, in quo quaestiones ad beatissimae Virginis statum sublimissimum pertinentes ex professo componantur praeciseque discutiantur. Si imbecillis ego ingenio, quem cor et lingua, sensus deficiant ac vires, libellum hunc disquirendis s. Deiparae dignitatibus ac praerogativis aptatum in medium proferre tantoque me temere immiscere muneri ausus sim, scopum illum perarduum fore ut attingam certissime non speravi, sed aliis tantummodo doctioribus ad opus melius praestandum viam pandere desideravi nec non benignissimae Matri illi, cujus ob innumera beneficia quoad animam, quam quoad corpus ab eadem recepta agnoscam me necesse est debitorem, aliquod saltem obsequiorum meorum ostendere volui

1) Cantic. II, 5. 2) Hom. I. 3) Die Mariologie des heil. Thomas von Aquin. Dargestellt von Dr. F. Morgott.

argumentum. „Laudare enim compellimur, ne tacendo maneamus ingrati." 1) Suscepi ergo laborem confidens, quod ille, qui „de petra mel et oleum de saxo durissimo" elicere potest, me quoque ad ipsius solam gloriam ac sanctissimae Matris suae laudem scribentem dirigere valeat.

Restat, ut de ordine, quo rem tractavi susceptam, pauca praemittam. Totum opus in tres distribuitur partes triplici respondentes statui: statui nempe Christum natum antecedenti, concomitanti et consequenti.

In primam partem remisi, quae dicenda fuere de s. Deiparae Conceptione immaculata, Nativitate, Praesentatione, Virginitate, Voto, Matrimonio nec non de s. Josephi Virginitate et tempore, quo b. Virginem in matrimonium duxerit. Qua in parte b. Virginis Virginitatem Deo dicatam, matrimonio nullatenus violatam, sed potius elevatam, fusiori tractandam esse putavi calamo, quum plurimae hac in re agitari soleant quaestiones et difficultates.

In secunda parte sermo est de s. Deiparae Annuntiatione et Visitatione, sicuti de Maternitatis gaudio conjuncto cum Virginitatis honore.

In tertia parte disseritur de b. Virginis Obitu et Assumptione nec non de Cultu hyperdulico illi debito. Quatuor sequuntur appendices, quorum primus locum classicum Isaiae VII, 14 exponit, secundus de 1) S. Bonavent. in prol. ad Specul. B. M. V.

Domini Nostri „fratribus" agit, tertius bullam dogmaticam „Ineffabilis Deus," quartus plurimorum Concilii Vaticani patrum postulatum dogmaticam definitionem corporeae Assumptionis b. Virginis in coelum concernens in medium profert.

Accipias quaeso, candide lector, conatum hunc styli elegantia ac venustate carentem plurimisque sine dubio laborantem defectibus animo benevolo et imperitiae meae velis attribuere, quaecumque desiderari deprehenderis.

Si quid vero incuriâ mea fuerit erratum, judicio subjectum esto sanctae Matris Ecclesiae, quam magistram veritatis infallibilem veneror ac profiteor.

Parce prope Lovanium Belgicum die festo Purificationis B.

M. V. 1879.

« PredošláPokračovať »