Obrázky na stránke
PDF
ePub

Deiparam forma ipsa ac specie creatae virginitatis nunquam non eminuisse; forma et species virginitatis creatae nullas nec animi nec corporis patitur maculas. 1)

Nomen sacra Virgo" est nomen s. Deiparae proprium et appellativum, nomen, de quo jam saeculo quarto s. Epiphanius declaravit, esse s. Deiparae essentiale nec ullo modo commutari posse. ,,Quo tempore, inquit, 2) unquam exstitit, qui sanctae Mariae nomen appellare auderet, et non rogatus, subinde „Virginis" vocabulum adjiceret? Nam in adjunctis hujusmodi vocibus virtutis indicia collucent. Quippe justis omnibus, pro eo ac singulos decebat, sua cuique sunt dignitatis attributa nomina. Ita Abrahamo amici Dei titulus accomodatus est. . . . sic sancta Maria „Virgo" nuncupatur, nec appellatio ista aliquando commutabitur." 3)

[ocr errors]

Hinc mos apud omnes christianos receptissimus, ut, quoties de Matre Domini mentio incidit, eam aut simpliciter Virginem aut beatam, benedictam, perpetuam, semper Virginem" nominent. Est enim virgo felicissima et perfectissima nec ulla ei similis umquam reperta fuit nec reperietur. Virgo, quae quidem gaudia Matris gustavit, sed ejus damna non sensit; virgo, quae matris officia ita explevit, ut virginitatis ornamentum ac decus non solum in se conservarit, sed etiam mirande auxerit.

Quae de s. Deiparae virginitate docet ecclesia, hac unica complecti quidem possemus thesi: „Beatissima Dei mater semper Virgo fuit." At claritatis gratia

1) Cfr. Passaglia de immaculato Deiparae Conceptu p. III, pag. 1050. 2) Haere. LXXVIII, n. 6. 3),,La,,sainte vierge" est le nom propre de Marie," inquit Malou. (Immaculée conception de la bienheureuse Vierge Marie tom. I, pag. 376). „L' Eglise vénère sans doute beaucoup de vierges saintes, qui ont ou arrosé la terre de leur sang, ou embaumé le champ du père de famille, l' Eglise, du parfum de leurs vertus; mais il n'en est aucune qui ait mérité ou obtenu le nom de ,,la sainte Vierge" par excellence. Ce nom est réservé à la mère de Dieu."

majori oportebit uti distinctione et singula singulis reducere membris. Quare dicimus:

§. 1.

S. Mater Dei ante partum Virgo fuit.

Judaei isti obcaecati, qui Messiam, maximum suum benefactorem tot tantisque affecerint contumeliis ac calumniis, odio infensissimo eum palam et publice persequentes acerbissimoque supplicii genere interficientes, quomodo Matri suae, beatissimae Virgini, parcere potuissent? Ne ergo mireris, si juratos Christi christianique nominis adversarios audias blasphemantes, b. Virginem matrimonium consummasse cum s. Joseph et Christum Salvatorem nostrum carnali ex consortio cum illo concepisse. Testibus s. Irenaeo, 1) Tertulliano 2) et s. Epiphanio) ita docuere Carpocrates ac Cerinthus. In eodem erroris luto haeserunt Ebionitae, ut asserit cum s. Clemente Romano 1) s. Epiphanius de iis scribens:) Temporis progressu et hucusque sectatores ejus, hoc est, Ebionis 6) propria mente ad inconstantiam ac haesitationem conversa, alii aliter apud ipsos de Christo narrant."

[ocr errors]

Antequam contra istos s. Deiparae virginitatem ante partum probandam aggredimur, non abs re erit, paucis. saltem inquirere:

1°: Utrum virgineus ille conceptus gentibus. innotuerit.

Non defuere nec desunt scriptores, qui sibyllinis praecipue oraculis innisi conceptum virgineum gentibus

1) Adv. haeres. lib. I, cp. 24. 2) De praescript. adv. haeret. cp. 48. ) Contra haereses lib. I, cp. 27. ) Constit. Apost. lib. VI, cp. 6. 5) Haeres. XXX. 6) Ebionitae, quasi pauperes et mendici nominati; ita juxta vocis hebraicae etymologiam interpretatur Eusebius hist. eccl. lib. III, cp. 27.

innotuisse censuerint. Edocemur hic verbis luculentissimis, 1) Christum Dominum e virgine oriturum esse. Sed inciderunt illa oracula, quorum quidem Eusebius, 2) Lactantius, 3) Augustinus 4) aliique adversus gentes disputantes mentionem faciunt, in offensionem criticorum. „Edita fuisse putantur, inquit Trombellius, 5) a Christiano quodam, qui prioribus ecclesiae saeculis florens in elucubrandis versibus sese exercuit, quos quidem versus aut is ipse, qui eos composuit, aut certe alius vetustis ecclesiae temporibus vivens sibyllis supposuit. Alii eos versus compositos fuisse putarunt a docta muliere, quae synecdoche quadam non infrequenti ideo sibylla dicta est, quod in edendis versibus sibyllam Romanis notissimam veluti aemularetur, item ut dicitur Nero princeps ille, qui in saevitiae Neronis est similis.

Utcunque res se habeat, en quae adnotet Gallaeus:6)

1) Audiamus brevitatis causa Tiburtinam et Erythraeam:
Tiburtina:,,Verax ipse Deus dedit haec mihi numina fandi,
Carmine, quod sanctam potui monstrare puellam,
Concipiet quae Nazareis in finibus illum:

Quem sub carne Deum, Bethlemitica rura videbunt.
O nimium felix, coelo dignissima Mater,

Quae tantum sacro lactabit ab ubere prolem."
Erythraea: ,,Cerno Dei Matrem, qui se dimisit ab alto
Ultima felices referent cum tempora soles,
Hebraea quem Virgo feret de stirpe decora,
In terris multum teneris passurus ab annis,
Magnus erit tamen hic divino carmine vates,
Virgine Matre satus, prudenti tempore verax.“

,,Ultima Cumaei venit jam carminis aetas,
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo,
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
Jam nova progenies coelo demittitur alto."

Virgilius in 4 Ecloga. *) De vita Constantini lib. IV. 3) De justitia lib. IV, cp. 18. 4) De civitate Dei lib. 18 cp. 13. 5) Mariae sanctissimae vita tom. II, p. I, diss. XI, n. 6. 6) Oracula Sibyllina lib. 8. pag. 759. „Was war die Sibylle, interrogat Lüken in opere suo „Die Traditionen des

„Omnia haec et sequentia sunt supposititia, ex scripturis petita: et mirandum est, reperiri homines tam credulos, qui admittant a sibylla Erythraea esse haec praedicta. Hoc modo s. Isaiae magna fit injuria: hic enim tantum potuit praedicere „Virgo pariet;" illa vero scivit (si diis placet) nomen Virginis, Mariae scilicet. Sic Gentilibus clarius mysteria sacra innotuerunt, quam ipsi populo

Menschengeschlechtes." Zweite Auflage, Münster 1869 pag. 444 sq, der wir im Orient wie im Occident, als der Verkünderin des Schicksals der Welt und der Menschheit, begegnen? Offenbar hat nie eine solche Seherin gelebt, sondern es ist diese alte Prophetin der Urzeit nur eine erdichtete Person, hauptsächlich, um als Trägerin jener alten prophetischen Ueberlieferungen der Urzeit zu dienen . . . . . . Die Sibylle war nur eine mythische Person, welche im Anfang dem Menschengeschlechte sein Schicksal sollte verkündigt haben, oder vielmehr die alten heiligen Traditionen und Weissagungen der Urzeit gaben Veranlassung, eine Seherin der Urzeit zu erdichten und ihr dieselben sowie Alles, was das Schicksal der Menschen betraf, in den Mund zu legen. Wenn nun die alten Schriftsteller zuweilen von Sibyllen als wirklich historischen Personen sprechen, so müssen wir uns darunter nur solche Personen denken, welche, eben von jenen der mythischen Sibylle in den Mund gelegten Sprüchen und Weisfagungen erfüllt, nun selbst weissagten, indem sie die Erfüllung jener alten Prophezeiungen verkündeten, oder es find die alten sibyllinischen Sprüche und Weissagungen selbst, die, indem sie bei gewissen Gelegenheiten aufs Neue unter dem Volke auftauchten, zu der Sage einer neuen Sibylle Veranlassung gaben." Plenissime consentit B. Jungmann in tractatu de vera religione (Ratisbonae 1871 pag.. 136) ita inquiens: ,,Remanserunt inter gentes etiam postquam a vera religione defecerant reliquiae eorum, quae protoparentibus in origine rerum post lapsum, ac dein patriarchis de adventu futuro Redemptoris ac Judicis et de consummatione saeculi communicata erant. Factum est decursu temporis, ut ista vaticinia tribuerentur virgini cuidam in primo rerum exordio existenti; et quamvis haec virgo originaria uti gentes eam concipiebant imaginationis foetus esset, tamen etiam hac in re primae mulieris Evae reminiscentia continebatur. Nomen Sibyllae huic virgini impositum censetur compositum ex σιος (θεου) βουλη, ita ut hac voce Dei decretum significetur. Si quae exstiterunt postea personae historicae, quae ab antiquis hoc nomine Sibyllarum designatae sunt, supponi potest, eas haud

Dei, quod plane est avτiyoaqov, ut ex sequentibus satis posset demonstrari, ex nomine Angeli Gabriel ejusque colloquio cum s. Virgine." Quaeritur

2o: Utrum virginei conceptus mysterium in veteri Testamento fuerit adumbratum.

„Electae Virgini, respondet Leo Magnus,1) de semine Abrahae ac de radice Jesse per propheticas voces ac mystica signa promissae denuntiatur ab Archangelo sine damno pudoris beata foecunditas." Recenseamus. paucis

a. symbola ac signa mystica, de quibus s. Patres saepius habent sermonem.

a. Moyses vidit rubum igne comburi nec tamen flamma consumi, in quo Dominus populum suum a servitute eripiens aegyptiaca apparuit. Rubus ille beatam praesignat Virginem, quam Spiritus s. ignis prole illuminavit nec tamen concupiscentiae flamma violavit. „O miraculum ingens, exclamat s. Gregorius Nyssenus, 2) virgo et mater fit et virgo permanet et nec virginitas partum prohibuit neque partus virginitatem solvit. Hoc mihi longe ante, per eam, quae ei per lumen facta est, Dei apparitionem magnus ille Moyses animadvertisse videtur, quum ignis accenderetur ex rubo et rubus non conflagraret nec consumeretur." Unde etiam Ecclesia: „Rubum, quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem."

B. Aaron jubente Domino in tabernaculo virgam

quidem prophetissas fuisse, quae sua ediderunt vaticinia, sed fuisse personas, quae antiquas illas traditiones sacras ac vaticinia prae caeteris cognoscebant, edisserebant et propagabant. Ex his vides, concludit author, oracula illa Sibyllarum apud antiquos non fuisse omnino superstitiones, sed fundamentum verum subesse, quum iisdem reapse sacrae traditiones et vaticinia de Redemptore involuta essent." Haec ille.

1) Serm. X, de Nativ. cp. 4. 2) Orat. de Nativ.

« PredošláPokračovať »