Obrázky na stránke
PDF
ePub

filias Jerusalem, ut generetur rex Messias ex una earum. Concipiet autem et pariet remanebitque Virgo. Quonam pacto absque humano semine virgo concipere posset ac perfectum Deum et hominem in utero concludere filiumque parere ac virgo remanere, nec Salomonis intellectus plene capere potuit nec unquam lingua ulla explicare." Ita Rabbenus Haccados. 1)

s. Celeberrimum Isaiae 2) oraculum: „Ecce Virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel." Haec verba de matre Christi, b. Virgine Maria, praenuntiata fuisse, fusius demonstrabimus infra. Quibus praemissis ad thesin nostram de s. Deiparae virginitate ante partum probandam asserimus:

I. Beatissima Virgo usque ad conceptionem Filii remansit Virgo.

Hoc certitudine fidei certum esse constat ex verbis s. Lucae:3) „In mense autem sexto missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David et nomen Virginis Maria." S. Deipara ergo, s. Joseph in sponsam tradita, virgo fuit mansitque Virgo usque ad Christi conceptionem. Probatur

a. B. Virgo jam triennis) oblata fuit in templo, ubi vitam degit angelicam. Sicuti s. Joannem Baptistam in eremi austeritate, ita b. Virginem in templo sanctificare voluit Deus. ,,Sapientissimus enim Mariae

1) Rabbenus Haccados i. e. magister noster sanctus in libro inscripto,,Gale razeya i. e. revelator arcanorum." 2) Is. Vil, 14. 13) Luc. I, 26. sq. 4) Ita docent testante Morales 1. c. lib. I, tract. X: Germanus Constant. in orat. de oblatione Virginis in templo; Nicephorus histor. lib. 1 cp. 7; Hieronym. lib. de ortu Virginis; Bonaventura in meditat. vitae Christi cp. 3; Epiphanius Presbyter Const. in vita Virginis; Canisius lib. 1 de Virg; Suarez tom. II, in III, q. 29 a. 1; de Castro hist. Deiparae cp. 3.

amator Deus, inquit ven. Canisius,1) nihil praetermisit, quod ad primam et solidam electae domus suae constructionem spectaret, et non in domo parentum, sed in loco sacro praeclara subsidia suppeditavit." Quare d. Hieronymus b. Virginem cum reliquis sanctis comparans scripsit: 2) Tanta erat Mariae vitae claritas, ut omnium vitam quodammodo obscuraret; nam sicut in comparatione Dei nemo bonus, ita in comparatione Matris Domini nulla invenitur perfecta creatura, quamvis virtutibus eximia comprobetur. Unus est Pater in coelis, una est Mater in terra, una forma virtutum Maria."

[ocr errors]

b. B. Virgo a tenerrima aetate, a principio usus rationis, absolutum semper habuit propositum perpetuam servandi virginitatem, ut expresse docent s. Thomas, 3) s. Bonaventura 4) aliique maximae auctoritatis scriptores. Perfectissimus enim virtutis gradus tribuendus est b. Virgini, utpote matri Dei futurae, directae semper a Spiritu s., ut quod Deo gratius esset, amaret. A beatissima Virgine votum virginitatis ante Filii sui conceptionem jamdudum emissum fuisse infra demonstrabitur. „Absolute, inquit s. Thomas, 5) Dei genitrix virginitatem vovit, antea quam ab angelo nuntiaretur."

c. B. Virgo nunquam, uti jam supra ostendimus,6) nec venialiter peccavit.

II. Beatissima Virgo non viri semine, sed Spiritus s. operatione Christum concepit. Hic fidei articulus, in primo Lateranensi concilio) definitus, evidenter constat

1. ex s. Scriptura et quidem

a.

ex Isaiae vaticinio in appendice fusius exposito. 3. Ex evangeliis secundum ss. Matthaeum et Lucam.

1) Lib. I, de Virgine cp. 13. 2) In epist. ad Eustochium et Paulam. 3) III, p. q. XXVIII, a. 4 in corp. 4) IV, dist. XXX, a. 1 q. 2. 5) III, p. q. XXVIII, art. 4. 6) Cfr. pag. 56 sq. 7) Cfr. pag. 99.

"Quum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto." 1)

„Noli timere, inquit Angelus, accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est." 2)

„Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" 3)

„Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi." 4)

S. Evangelistae hisce verbis non tantum Spiritus sancti operationem declarant excludentem omnem naturalem conceptionis modum, sed etiam clare ac diserte. virginitatis Marianae decus integrum et incontaminatum servari ostendunt. Beatissima Virgo Angeli nuntium audiens non potest, quin turbetur, quum votum emisisset perpetuam servandi virginitatem. Objicit ergo Angeli verbis difficultatem prohibentem, ne ejus obtemperare possit propositioni. „Jam Deo ipsi me sponsavi illique me totam consecravi, quomodo ergo fieri potest, quod tu proponis?" Omni timore coelestis eam liberat paranymphus. „,Absque viri opera, inquit, Spiritus sancti virtute foecundata concipies et paries. Tantum abest, ut virginitatis tuae decus ne materialiter quidem minuatur, ut augeatur et consecretur. In conceptu tuo ac partu crescet pudor, augetur castitas, solidabitur virginitas. Quae omnia perficiet omnis sanctitatis fons et origo, sanctitas ipsa subsistens, quae tibi obumbrabit."

Ut verba sua confirmarit, ad aliud omnipotentiae divinae miraculum appellat Angelus. „Nec minus luculenta est, inquit cl. Franzelin, 5) declaratio s. Matthaei, qui alteram expositionem mysterii ab Angelo de

1) Matth. I, 18. 2) Matth. I, 20. 3) Luc. I, 34. 4) Luc. I, 35, 5) Tract. de Verbo Incarnato pag. 112.

latam ad s. Josephum parallelam priori, quae ipsi ss. Matri facta erat, concludit appellando ad prophetiam Isaiae: hoc totum factum esse, ut adimpleretur divinum miraculum: „Ecce Virgo in utero habebit."

2. Virginitatem beatissimae Virginis ante partum etiam Patres unanimiter tradunt. Dei Filius, inquit Tertullianus,1) ex Patris Dei semine i. e. Spiritu, ut esset et hominis Filius, caro ei sola erat ex hominis carne sumenda, sine viri semine. Vacabat enim viri semen apud habentem Dei semen. Itaque sicut nondum natus ex Virgine Patrem Deum habere potuit sine homine Matre: aeque quum de Virgine nasceretur, potuit Matrem habere hominem sine homine patre." S. Irenaeus primam Evam cum secunda comparans ita disserit. 2) „Sicut Eva Adam seu conjugem habuit et tamen adhuc virgo fuit, ita etiam Maria desponsatum sibi virum habuit, sed tamen virgo mansit, obediens fuit et sibi totique generi humano redemptionem attulit."

Perpulchre de hoc virginei conceptus miraculo Maximus Taurinensis. Non putas, inquit,3) Deum novum puerum in alvo virginis potuisse formare, qui quum primum conderet hominem, nec semen patris nec viscera materna quaesivit? Dic itaque, quicunque es supernae dispensationis arbiter et discussor, quae tibi videtur virtus eminentior, partum dedisse Virgini, aut perfectum hominem creasse de terra? „Primus enim homo, ut ait Apostolus, de terra, terrenus, secundus homo de coelo, coelestis. 4) Si contra naturam esse contendis, quod in mysterio redemptionis nostrae sine viro puella asseritur concepisse, cujus, quaeso, naturae est, quod in parente generis nostri caro sine carne formata est? Quae est ista ratio, imo quae caeca contentio, ut non credatur Deus facere hominem posse de femina,

1) De carne Christi cp. XVII. 2) Apolog. I, n. 32. 3) In Nativ. Domini hom. 3. 4) 1 Cor. XV, 47.

quem creditur fecisse de pulvere? Si Omnipotentis, o homo, tali in negotio esse perspicis voluntatem, de opere cur retractas?" Ex dormiente Adamo Eva, virgo perfecta, prodiit, cur ex b. Virgine non potuit formari Christus? Probatur thesis nostra

3. ex rationibus a s. Thoma allatis: 1) „Quod Christus conceptus sit ex virgine, conveniens est

a. propter mittentis Patris dignitatem conservandam. Quum enim Christus sit verus et naturalis Dei Filius non fuit conveniens, quod alium Patrem haberet, quam Deum, ne dignitas Dei Patris transferretur ad alium." „Non decuit, inquit Lactantius, 2) ut idem filius duos haberet patres, aeternum unum et temporalem alterum, sed sicut nullam matrem habuit in coelo, quatenus Deus, ita nullum Patrem in terris habere debuit, quatenus homo."

"

b. Conveniens fuit proprietati ipsius Filii, qui mittitur, qui quidem est Verbum Dei. Verbum autem absque omni corruptione cordis concipitur, quin imo cordis corruptio perfecti verbi conceptionem non patitur. Quia ergo caro sic fuit a Verbo Dei assumpta, ut esset et caro Verbi Dei, conveniens fuit, quod etiam ipsa sine corruptione matris conciperetur." Unde in Concilio. Ephesino dicitur: „Neque nostrum verbum, quum paritur, corrumpit mentem; neque Deus Verbum substantialem partem eligens peremit virginitatem."

"

c. Conveniens fuit praeterea propter ipsum finem Incarnationis Christi, quae ad hoc fuit, ut homines nascerentur in filios Dei non ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo i. e. ipsa Dei virtute, cujus rei exemplar apparere debuit in ipsa conceptione Christi. Unde s. Augustinus dicit:) „Oportebat caput nostrum insigni miraculo secundum carnem nasci de Virgine, quo

1) III, p. q. XXVIII, a. 1. 2) Instit. lib. 4. 3) De sancta Virginit. cp. 6.

« PredošláPokračovať »