Obrázky na stránke
PDF
ePub

significaret, membra sua de virgine Ecclesia secundum Spiritum nascitura."

En rationes absque dubio gravissimae, ex quibus s. Deiparam ante partum et in conceptione Filii sui virginem fuisse intemeratam et incontaminatam apparet. Sciant adversarii, qui hoc privilegium negantes Christum ex carnali congressu Mariae cum Joseph conceptum fuisse blasphemant, quod ipse Muhamedes nostram professus sit veritatem. Referens enim in quinta alcorani azroa colloquium Gabrielis Angeli cum Virgine desponsata, hujus virginitatem in conceptu astruit illamque magnis laudat praeconiis. Comparat Jesum Christum, secundum Adamum, cum primo Adamo absque virili congressu in lucem edito. „Hoc, inquit, si quis de Jesu credere detrectaverit, iram meretur divinam."

Ad majorem mysterii elucidationem pauca adjiciamus. Spiritus sanctus quum matri in Filii conceptione ita adfuerit, ut ei et fecunditatem dederit et perpetuam virginitatem conservarit," 1) quaeritur:

1. An Christus non sit conceptus nisi de Spiritu sancto?

[ocr errors]

Respondendum negative. Christianae enim fidei regula tenenda est, inquit Catechismus Romanus 1. c., omnia, quae Deus extra se in rebus creatis agit, tribus Personis communia esse, neque unam magis quam aliam, aut unam sine alia agere" seu aliis verbis, opera ss. Trinitatis ad extra tribus Personis, toti Trinitati indivisibiliter operanti, communia. Operante ergo Spiritu sancto necesse fuit, ut operarentur et Pater et Filius. Ubi enim unica tribus natura, ibi et unica operatio. Sicut si esset tribus hominibus unicus oculus, uno vidente viderent necesse esset et alii, ita hic una Persona operante, operentur et aliae necesse est propter

1) Catech. Rom. 1. P. a. III.

1)

unitatem operationis. 1) Hinc etiam s. Ildephonsus: „Tota, inquit, 2) invisibiliter Trinitas conceptionem operabitur in te, sola Persona Filii Dei in corpore tuo nascitura carnem assumet de te." Efficienter ergo Domini nostri conceptio a tribus Personis operata est. „Omnes, uti loquitur Catechismus Romanus 1. c., divinae Trinitatis personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus hujus mysterii authores fuerunt."

„Quamquam vero haec ita se habeant, subjungit, solent tamen sacrae literae earum rerum, quae omnibus Personis communes sunt, aliam aliis tribuere: quemadmodum summam omnium rerum potestatem Patri, sapientiam Filio, Spiritui sancto amorem adscribunt. Et quoniam divinae Incarnationis mysteriam singularem atque immensam Dei erga nos benignitatem declarat, ob eam rem peculiari quadam ratione hoc opus Spiritui sancto tribuitur." Scriptores ecclesiastici alias etiam addunt rationes:

a. Spiritui sancto tamquam omnium beneficiorum fonti attribuuntur gratiae omnes, gratiarum dona, gratiarum divisio; hoc autem mysterium est omnium gratiarum in nos redundantium scaturigo, de cujus plenitudine accepimus omnes.

b. Spiritui sancto quum ad intra sit sterilis (Pater enim generat Filium; ex Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus), non immerito tribuitur ad extra productio illius, quo post Deum nihil sublimius nihilque praestantius cogitari potest. 3)

1) Cfr. Theologia dogmatica et scholastica auctore Henno tom. VI. Duaci 1761. pag. 415. 2) Lib. de Virginit. B. M. V. 3) „Die göttliche That der Incarnation, scribit Oswald 1. c. pag. 60, signalisirt fich auf den ersten Blick überhaupt als eine mit dem Gepräge des Geistwirkens gezeichnete. Sie ist keine Substanzschöpfung (denn die Substanz der menschlichen Natur Chrifti war vorhanden, in Maria), sondern nur eine Formschöpfung, ein secundär schöpferischer Act, eine creatio secunda. Nun muß aber nach der Trinitätslehre das Ausbilden,

2. Numquid Spiritus sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo Virginis?

Quaeramus, inquit Hugo a s. Victore, 1) quid concepit Maria? Aut enim carnem non concepit et carnem non genuit; aut si carnem genuit, carnem concepit. Quod enim concepit, hoc genuit. Sed quomodo carnem ministrare potuit non caro aut non carnem gignere caro? Concepit Maria de Spiritu sancto, non quod de substantia Spiritus s. semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne Virginis divino partui natura substantiam ministravit. Nam quia in corde, quo amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Et cujus dilectio in corde illius non suscepit sociam, ejus operatio in carne illius non habebat exemplum. Hoc igitur solum Virgo concepit, quod de sua carne per amorem et operationem Spiritus sancti accepit; de quo etiam solo sine virilis seminis admistione filium genuit Christus de

Virgine natus est, quia de carne Virginis substantiam accepit; et de Spiritu sancto conceptus est, quia ipsa eum Virgo ex sola carne sua 2) sine admistione virilis

Ausgestalten, Vollführen dem hl. Geiste beigelegt worden, weil er δίε αίτια τελειωτικη it ..... Dem hl. Geiste wird die gött: liche Thätigkeit bei der Incarnation zugeschrieben wohl auch, um im ethischen Sinne die Empfängniß Christi als eine geistige, pneumatische im Gegensatz zur sinnlich-fleischlichen, sarkischen Zeugung des gemeinen Menschen zu bezeichnen: also um jeden auch den entferntesten Gedanken an eine libido bei der Einfleischung Christi fern zu halten, um eine Empfängniß zu charakterisiren, welche nicht ex voluntate carnis oder ex voluntate viri vollzogen wird.“

1) Libellus epistolaris de b. Mariae Virginitate. 2) Non accepit Spiritus s. aliunde semen viri, ut in uterum Virginis transferret, alias Christus esset filius illius viri, cujus semen esset; imo magis filius talis viri, quam Mariae; quum homo magis dicatur filius patris propter virtutem activam, quam Matris. Nec etiam dici debet, conceptum esse Dominum nostrum de semine supernaturaliter creato;

seminis per s. Spiritus operationem amoremque suscepit." Haec ille.

"

Lucidissime Spiritus sancti operationem describit Catechismus Romanus 1) hisce verbis: „Hoc autem (formatio sanctissimi corporis Christi, qui eodem temporis articulo perfectus Deus et perfectus homo fuit) novum fuisse atque admirabile Spiritus sancti opus, nemo dubitare potest, quum servato naturae ordine nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis spatium hominis anima informari queat. Deinde vero illud accidit maxima admiratione dignum, quod ut primum cum corpore anima conjuncta fuit, ipsa etiam divinitas cum corpore et anima copulata est; quare simul corpus formatum atque animatum est et corpori et animae divinitas conjuncta. Ex quo fit, ut eodem temporis puncto perfectus Deus et perfectus homo esset, et Virgo sanctissima vere et proprie mater Dei et hominis diceretur, quod eodem momento Deum et hominem concepisset."

Audiamus etiam Salmeron de concursu, quem Spiritus sanctus et beatissima Virgo in hac mirabili praestiterint conceptione, ita argumentantem: „Notandum est, inquit, 2) multa in hoc mysterio supra naturam inveniri, multa etiam secundum naturam: quia enim b. Virgo praestitit, quidquid caeterae matres in concipiendis filiis suis praestare consueverunt; nam naturaliter disponunt materiam, ex qua formandus foetus, illamque ministrant, ut formari queat, quod est virtutis passivae: formatamque intus alunt ac nutriunt: merito Christipara ad haec officia sine miraculo in Christi con

quia tunc magis ad illud semen, quam ad b. Virginem pertinens, non diceretur simpliciter Filius David. Ideo dicendum est, Spiritum 8. operatione supernaturali nullo interveniente naturali agente, sive principali sive instrumentario, temperasse et formasse sanguinem Virginis, donec corpus perfecte organizatum est, sicut semen virile facturum erat, si ibi commixtum fuisset. Cfr. Henno 1. c. pag. 417. 1) Pars. II, art. III. 2) L. c. tom. III, tract. 29.

ceptione concurrit. Quod vero ad vim activam attinet formantem sanguinem menstruum, totum id est tribuendum divinae virtuti; nam solus Spiritus sanctus illud effecit; et quum res de more a forma denominetur, et vis illa agens habeat se respectu materiae, ut forma: recte conceptio absolute dicitur supra naturam, si quidem actio, ut naturalis sit ac dicatur, oportet, ut quod agit, sit naturale et materia naturaliter disposita i. e. non resistens ultra vires agentis; supra naturam vero actio illa dicitur, quam agens supra naturam ac divinum vel in materia inepta efficit, ut in formatione corporis Adae ex luto, quod in se ineptum erat ac rude ad corpus humanum: vel alio modo, ut materia sit quidem naturalis et naturaliter apta atque disposita; agens vero non sit naturale, sed divinum ac supra naturam, ut si homo febricitans miraculo ac repente sanetur a febri; nam homo est natura sua subjectum dispositum, ut curetur, eadem ratione menstruum Mariae natura sua aptum erat ad formam humani corporis suscipiendam virtute seminis virilis: formans tamen fuit virtus divina, ac proinde conceptio ipsa Christi vere fuit divina atque prodigialis, quamquam b. Virgo Christi fuit mater naturalis, et formatio quidem Adae prodigiosa fuit ex agente supra naturam, et materia inepta, nempe lutum: at formatio corporis Christi tantum ex primo supra naturam exstitit, ratione tamen unionis cum divina Verbi hypostasi et gratiarum plenitudinis, ad quam terminata est Christi conceptio, multo est admirabilior et excellentior, quam illa Adae." Hactenus Salmeron. Conceptio Christi licet ergo ex pluribus titulis prodigiosa fuerit ac miraculosa, ex parte tamen Matris quoad substantiam nominanda est naturalis.

3. Jesus Christus num possit dici Filius Spiritus sancti?

Respondendum negative. Ille enim non est Filius. Spiritus s., qui in similitudinem Spiritus s. non procedit

« PredošláPokračovať »