Obrázky na stránke
PDF
ePub

nec ab ipso naturam, personam accepit. Sed Christus non procedit in Spiritus s. similitudinem ut Deus sic enim procedit solum in similitudinem Patris; neque ut homo, quia naturam seu corpus non a Spiritu s., sed a b. Virgine accepit mediante quidem operatione Spiritus sancti, qui ex ejus sanguine formavit corpus s. humanitatis, sed non ut a causa formali; Spiritus s. enim non est homo. Unde Christus dicitur Filius Dei et Filius hominis: Filius Dei ratione naturae divinae receptae a Patre in generatione aeterna; Filius vero hominis ratione naturae humanae a b. Virgine in tempore acceptae. Rursus non solus Spiritus s., sed tres ss. Trinitatis Personae formaverunt s. humanitatem; solum vero Verbum naturae humanae hypostatice unitum est, unde ea sola dicitur incarnata. Ita expresse docet s. Augustinus: Conceptus est (Christus), inquit, 1) de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Christus enim non de substantia Spiritus sancti, sed de potentia; nec generatione, sed jussione et benedictione conceptus est."

§. 2.

S. Maria in partu Virgo fuit.

Magnum profecto miraculum, quod s. Maria virginitatis virtute decorata potuerit concipere, multo splendidius majusque miraculum, quod virginitate manente illaesa pepererit Virgo incomparabilis. Fuit Virgo in conceptione, quia nemo eam cognovit; splendescit Virgo in partu, quae clauso utero ac sine dolore suum pepererit Filium.

Non defuere adversarii neque veteres neque recentiores virginitatis laudem Mariae etiam in partu detrahere non dubitantes. Quorum pater considerandus est Jovinianus, qui s. Deiparae virginitatem in con

1) Serm. 6 de tempore; cfr. Euchiridion cp. XXXVIII. Theol. Patrum auctore Boucat tom. V, diss. 3.

ceptione admittens in partu negavit. „Audi tu, alloquitur istum s. Ildephonsus, 1) percipe tu, Joviniane, corde sapito fatue, praecordiis cognosce stulte, sensu disce caduce. Nolo pudorem nostrae Virginis corruptum partu censeris, nolo integritatem generatione decerpas. Nolo virginitatem per exitum nascentis scindas; noloque Virginem genitricis officio prives." Funesta haec Joviniani sententia a quibusdam novatoribus repetita est. Erasmus) claustrum virginale apertum fuisse putavit; idem contenderunt Buzerus,3) Beza,4) Petrus Martyr") aliique.

Thesis nostra est de fide et probatur

1. ex s. Scriptura:

Sicuti enim b. Virgo Christum concepisse, ita et peperisse dicitur. Quod elucet

a. ex Isaiae vaticinio: „Ecce Virgo concipiet et pariet," ubi propheta virginem non concepturam tantum docet, sed et parituram. Rejicienda expositio prorsus erronea aliquot haereticorum, qui haec Isaiae verba accipienda esse censuerunt in sensu diviso, non vero in sensu composito, ita, ut quae prius fuerat virgo, postmodum dicatur a viro cognita, filium paritura. Posita hac expositione de partu, necessario etiam de conceptione ponenda esset, quod absque dubio verbis prophetae nullatenus congruere potest, quippe qui pro signo permirabili proponere velit, quod virgo conceptura sit et paritura.) „Si vero illa, quae prius fuerat virgo, postea

1) In libro de illibata virginitate cp. 1. 2) In annot. in Luc. II. 3) Unio evang. p. II. 4) De omnipraesentia carnis Christi. 5) In epist. ad Rom. cp. 4. 6) Quam inepta sententia illa sit, clarius elucet ex textu hebraico, ubi ita: „Ecce Virgo illa praegnans et pariens filium." Cfr. Torniellii annales sacri ad an. 4050.,,Sensu diviso, inquit cl. Franzelin (1. c. pag. 115), non modo nullum prodigium, sed vulgare aliquid et obvium annuntiaretur verborum solemnitate, quae hominem prudentem nedum prophetam dedeceret; sensu vero composito, quem solum verba prae se ferunt, enuntiatur

de viro concipiat et pariat, animadvertit optime d. Hieronymus, 1) quale signum hoc erit?" Huc accedit, quod s. Matthaeus 2) vel potius Angelus 3) Isaiae verbis usus est ad probandum, Mariam non de viro, sed de Spiritu sancto concepisse et ad suadendum Joseph, ut b. Virginem acciperet omnemque de illa dimittenda cogitationem repelleret.

„Apud Matthaeum sicut conceptus ita partus testante cl. Franzelin 1. c. clare demonstratur. Duo enuntiat Evangelista facta distincta, conceptum sine opera viri per virtutem Spiritus sancti, et partum filii, utrumque autem dicitur esse factum, ut adimpleretur prophetia de Virgine praegnante et pariente. Teste ergo Evangelio, sicut prophetia de Virgine praegnante praedicit modum supernaturalem conceptionis sine laesione virginitatis illibatae, ita prophetia de Virgine pariente praedicit modum supernaturalem partus sine laesione virginitatis ejusdem." Sic interpretantur prophetae verba s. Irenaeus, 4) s. Chrysostomus,5) Theophylactus, 6) s. Justinus,7) s. Athanasius, ) s. Ignatius, 9) s. Basilius, 10) s. Hieronymus. 11) Virginem ergo non minus parituram, quam concepturam Deus per prophetam diserte promittit. „Ubi virginitas concepit, inquit ideo apprime d. Augustinus, 12) integritas parit. Christus eodem omnipotentiae signo con

aliquid secundum naturae leges contradictorium,,virgo praegnans et pariens," quod ergo a solo omnipotente effici queat, et sane prodigium est respondens solemnitati orationis propheticae."

1) In Isa. VII. 2) Matth. 1, 22 sq. 3),,Neminem praeterit, inquit Patrizi (De evangel. L. 3 diss. 15 n° 54), quod nisi Angeli forent ea verba, is non satis aperte Josephum docuisset, eum, quem Maria alvo continebat, esse Christum; contra ea vero plenissime id praestitisse dicendus est, si ipse fuit, qui Isaiae vaticinium ad dictum suum declarandum et comprobandum attulit.“ 4) Adv. haereses lib. IV, cp. 40. 5) In Matth. hom. V. 6) In Matth. 7) In Dialogo cum Tryphone. 8) In epist. ad Epict. 9) In epist. ad Antioch. 10) De humana Christi generatione hom. 25. 11) Contra Jovinianum lib. 1 n. 40. 12) In serm. variis de Natali Domini.

ceptus et natus virginem habuit matrem, quum portaretur in utero Virginis et quum ex utero funderetur. Virgo genuit, quia Virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu Virgo puerpera.

66

b. Huc attinet etiam Ezechielis testimonium b. Virginem clausam nominantis portam: „Haec porta clausa erit, et non aperietur, et nemo transibit per illam."1) Audiamus celeberrimum Hipponensem antistitem de Ezechielis oraculo pulcherrime disserentem: 2) „Quid est porta in domo Domini clausa, nisi quod Maria semper erit intacta? Et quid est, homo non transit per eam, nisi quia Joseph non cognovit eam? Et quid est, quod Deus solus intrat et egreditur per eam, nisi quia Spiritus s. impraegnavit eam. Et quid est, quia clausa erit in aeternum, nisi quia Maria Virgo ante partum, Virgo in partu, Virgo post partum. Dicat ergo Maria: Porta facta sum coeli, janua facta sum filio Dei, illi facta sum janua clausa, qui post resurrectionem suam ingressus est per ostia clausa, qui natus de ventre meo, me Virginem dimisit intactam. Adimplevit ventrem meum di

vinitate et uterum meum non evacuavit castitate nec in conceptione inventa sum sine pudore nec in parturitione inventa sum cum dolore." Haec d. Augustinus. Eandem significationem praebent nomina, quibus b. Virginem saepe saepius alloquitur Canticum Canticorum 3)

hortus

nempe conclusus, fons signatus;" docent enim s. Ildephonsus, s. Ambrosius 4) aliique plures, s. Deiparam esse hortum et fontem propter foecunditatem, sed conclusum et signatum propter virginitatem. Quare ad hunc paradisum, ait s. Joannes Damascenus, 5) serpens aditum non habuit." Probatur thesis

ex novo testamento et quidem, ut alia brevitatis

1) Ezech. XLIV, 2. 2) De Natal. Domini serm. 14. 3) IV, 2. 4) Lib. de instit. Virg. cp. 8. 5) De assumpt. orat. 2.

causa praetermittam, ex evangelio s. Lucae: 1) „Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum."

B. Virgo quum turbata interrogasset: Quomodo fiet istud (id est rò concipere et ro parere), quoniam virum non cognosco? 2) Angelus respondet, utrumque Spiritus s. virtute ideoque sine ulla virginis corruptione futurum esse. „Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi." 3)

,,Virginitas integerrima, inquit ideo cl. Franzelin, 4) etiam in partu servata ex s. Lucae narratione conficitur tum quod verba Angeli ad Virginem: „Ecce concipies in utero et paries filium" sunt ipsa applicatio prophetiae Isaiae et ideo nomen et proprietas Virginis subintelligi debet, tum quod sollicitudo b. Virginis pro servanda virginitate ad totum praecedens Concipies et paries" refertur ideoque etiam Spiritus Sancti virtus et Altissimi obumbratio in responsione Angeli ad virginitatem in utroque in conceptione et

in partu servandam extenditur."

Quare perbelle s. Augustinus: 5) „De Virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido conceperat. Quod si vel per nascentem corrumperetur ejus integritas, non jam ille de virgine nasceretur, eumque falso (quod absit) de Virgine Maria natum tota confiteretur ecclesia, quae imitans ejus Matrem quotidie parit membra ejus et Virgo. est." „Qui disrupta corporis membra in aliis poterat integrare tangendo, scribit Fulgentius, ) quanto magis in sua matre, quod invenit integrum, potuit non violare nascendo? Crevit enim ejus partu integritas potius, quam decrevit."

2. Argumentum ex traditione petitum quod attinet,

1) Luc. I, 30 sqq. 2) Luc. I, 34. 3) Luc. I, 35. 4) L. c. pag. 115 sq. 5) In Enchirid. cp. 34. 6) In serm. de laudibus Mariae.

« PredošláPokračovať »