Obrázky na stránke
PDF
ePub

sicut ante partum, etiam in partu et post partum Virginem castam conservavit."

Neque aliter loquitur Doctor Mellifluus: „Nec sideri radius, inquit,1) suam adimit claritatem nec Virgini filius suam adimit integritatem. Sicut etiam splendor solis vitrum absque laesione perfundit et penetrat ejusque soliditatem insensibili subtilitate pertrajicit, nec quum ingreditur, violat nec, quum egreditur, dissipat: sic Dei verbum, splendor Patris, virginum habitaculum adiit et inde clauso utero prodiit, quia Mariae puritas speculum est illibatum, quod nec lucis repercussu scinditur nec radiorum cuspide feritur, sed innocuo tramite praebet fulgori commentum. Rursum sicut radius in vitrum purus ingreditur, incorruptus egreditur; colorem tamen vitri induit, quod irradiat: sic Dei Filius purissimum Virginis uterum ingressus purus egressus est, sed colorem Virginis, i. e. humanam suscepit naturam humanaeque speciei decorem induit et praecinxit se.")

Utuntur denique ss. Patres exemplo fontis. Sicut homo lucidum respiciens fontem propriae suae faciei imaginem ibi imprimit, ita Deus respiciens ancillae humilitatem, statim divinae puritatis et fecunditatis imago in Mariam vibrata refulsit. „Maria fons, inquit Richardus a s. Laurentio, vicem speculi supplet; facies Patris filius est; hanc autem faciem nobis reddidit fons iste respiciente Patre humilitatem ancillae suae." Sufficiant haec testimonia.

Juxta aliquot tamen Patres in Christi Nativitate uteri apertura facta fuisse, imo Christus matris suae uterum aperuisse videtur. „Etsi Virgo concepit, scribit Tertullianus, 3) in partu suo nupsit; ipsa patefacti

1) Cfr. Theolog. ment. et corp. Vincentii Contenson diss. VI cp. II. lib. 10. 2) Easdem comparationes praebet Catech. Rom. I, P. a. III. 3) Lib. de carne Christi cp. 4.

corporis lege." Similia habet s. Epiphanius ita loquens:) Hic est, qui vere aperuit uterum matris."

[ocr errors]

Verum hi textus in eo sensu sunt intelligendi, quod Christus b. Virginis uterum aperuerit, praebendo ei faecunditatem, sicut dicitur in Genesis libro 2) vulvam claudere" ,concluserat Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram, uxorem Abrahae“ — qui sterilem reddit. Unde et d. Hieronymus de aperitione vulvae loquitur: „Solus Christus, inquit, 3) clausas portas vulvae virginalis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt." Neque dissona, quae apud s. Ambrosium leguntur. Hic solus, scribit de Christo, 4) aperuit sibi vulvam. Nec mirum: qui enim dixerat per prophetam: „Priusquam te formarem in utero, novi te et in vulva matris sanctificavi te." Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est, qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus exiret." Jam vero ista apertio juxta d. Thomam 5) non significat claustri pudoris virginei reserationem, sed solum prolis exitum de utero matris. Quare idem s. Ambrosius alio loco) dicit: „Bona porta Maria, quae clausa erat et non aperiebatur; transivit per eam Christus, sed non aperuit."

Hic autem notandum, Christum Dominum, etsi clauso utero peperisse dicamus b. Virginem, nihilominus eadem editum esse via, qua reliquae matres suos parturiunt foetus, non autem, ut quidam fabulantur, per oculos vel per latus matris effusum. Testatur hoc s. Joannes Damascenus: „Conceptio, inquit,) quidem per aurem contigit; procreatio autem per eam partem, qua foetus in lucem exire consueverunt. Tametsi non desint, qui eum per Dei genitricis latus fluxisse fabulentur." Renovavere eundem errorem Anabaptistae.

1) Haeres. LXXVIII. 2) Gen. XX, 18. 3) In dialogo 2. contra Pelag. 4) In Luc. cp. II. 5) III, p, q. 28 a. 2 ad 1. 6) De institut. Virg. cp. 8. 7) De fide orthodoxa lib. IV, cp. 15; cfr. Colvenerii Kalendarium B. M. V. tom. II, p. 418.

B. Virginem nullum sensisse pondus, dum uterum gestaret, nonnulli crediderunt theologi. Quam sententiam approbat inter alios s. Bernardus: „Jure etiam illud molestissimum taedium, inquit, 1) quo reliquae omnes gravidae mulieres laborare noscuntur, sola non sensit, quae sola sine libidinosa voluptate concepit. Unde et in ipso suae conceptionis initio, quando potissimum caeterae mulieres miserabilius affliguntur, Maria tota alacritate montana conscendit, ut Elisabeth ministraret. Sed et ascendit Bethleem imminente jam partu, portans pretiosissimum illud depositum, portans onus leve, portans, a quo portabatur."

[ocr errors]

Omnes Patres uno quasi ore contendunt, b. Virginem peperisse Filium suum sine dolore. Quo enim, animadvertit s. Damascenus, 2) voluptas non antecessit, nec dolor quidem in partu subsequens est." Eandem rationem affert s. Petrus Damianus ita inquiens: 3) Quae sine contaminatione concepit et sine dolore filium procreavit; non non secutus est dolor partum, quia non praecessit libido conceptum. Dictum namque fuerat: „Ecce in dolore paries filios." Quae sententia in aliis matribus viguit, in Maria vero modum sui juris amisit. Quae enim virgo permansit concipiendo, dolorem non potuit sentire pariendo." Mirabilia sunt quoque s. Bernardi: O partus solus sine dolore, exclamat mirabunde,4) solus nescius pudoris, corruptionis ignarus, non reserans, sed consecrans virginalis uteri templum!" "Nec mirum, inquit, 5) si dolorem non intulit matri, qui dolores totius mundi tulit. Duo sunt, quae timet humana fragilitas: pudor et dolor. Utrumque Christus tollere venit, unde et utrumque suscepit. Itaque ut fiduciam nobis, quod tolleret haec a nobis, prius matrem suam immunem ab utroque servavit, ut nec in conceptu quidquam pudoris

1) In serm. de verbis Apoc. 12. 2) De orthodoxa fide lib. II. 3) Serm. 3 de Nativ. B. M. V. 4) Serm. 1 in Vigilia Nativ. 5) Serm. 4.

nec in partu quidquam doloris existeret." Plenissime hisce consentit Doctor Angelicus: „Dolor parturientis, inquit, 1) causatur ex apertione meatuum, per quos proles egreditur; dictum est autem, quod Christus est egressus ex clauso utero Matris, et sic nulla violentia apertionis meatuum ibi fuerit et propter hoc in illo partu nullus fuit dolor, sicut nec aliqua corruptio." 2) Probatur thesis nostra

3. ratione theologica.

Christus ex Virgine nasci potuit hocque decuit. Potuit; quemadmodum enim a mortuis redivivus e sepulcro egressus est nec revoluto lapide, quo ostium monumenti claudebatur nec, fractis sigillis, quae Judaeorum principes ad lapidem apposuerunt, ita etiam illibato virginitatis claustro e Virginis sinu prodire potuit. Hoc vero convenientissimum fuisse, s. Thomas variis probat rationibus,) quas silentio praeterire non possumus:

[ocr errors]

,Et a. quidem, quia hoc competebat proprietati ejus, qui nascebatur, qui est Verbum Dei. Nam Verbum non solum in corde absque corruptione concipitur, sed etiam absque corruptione ex corde procedit. Unde ut ostenderetur, quod illud esset corpus ipsius Verbi Dei, conveniens fuit, ut de incorrupto Virginis utero nasceretur.

b. Hoc est conveniens, quantum ad effectum Incarnationis Christi. Nam ad hoc venit, ut nostram corruptionem tolleret: unde non fuit conveniens, ut virginitatem matris nascendo corrumperet.

c. Fuit conveniens, ne matris honorem nascendo diminueret, qui parentes praeceperat honorandos."

In omnibus Christi mysteriis divinitas et humanitas exprimi debuerunt et declarari. Si Christus more cae

1) III, p. q. XXXV, a. 6. 2) Cfr. Ambr. in Ps. 47; Greg. Nyss. orat. 1 de resurrect. Christi; Fulgentius in serm. de Laudibus B. M. V; Damascen. de fide orthod. lib. IV, cp. 15; Rupertus in Joa. lib. 13. 3) III, p q. XXVIII, art. 2 in corp.

terorum natus fuisset hominum, nihil in ejus Nativitate eum esse Deum ostendisset. Ex Virgine vero nascens infinitam Divinitatis suae comprobavit potentiam. „Talis nativitas, inquit ideo Leo Magnus,1) decuit Dei virtutem et Dei sapientiam Christum, qua nobis et humanitate congrueret et divinitate praecelleret."

§. 3.

B. Maria post partum Virgo permansit.

S. Scripturae ut desint testimonia, quibus perpetua s. Deiparae evinciatur virginitas, sufficerent ad hanc demonstrandam sine ullo dubio et perpetua fidelium traditio et publica Ecclesiae vox praedicans: „Post partum Virgo inviolata permansisti." Nil ergo mirum, quod ss. Patres in defendendo hoc fidei dogmate non tam urgeant s. Scripturas, quam traditionem ab Apostolis acceptam et ab universa Ecclesia comprobatam.

Quum ideo versus quarti saeculi finem „homo quidam rusticanus et vix primis imbutus literis," nomine Helvidius, Ariani discipulus, libellum scripserit, quo perpetuam s. Deiparae virginitatem ex s. Scriptura evertere non erubuit, maxima ubique gentium excitabatur indignatio. Haud immerito s. Hieronymus, validissimus hujus praerogativae defensor, nefastissimum haeresiarcham infami Herostrato putavit similem. Sicuti hic, ut nominis claritatem sibi acquireret et memoriam immortalem, celeberrimum Dianae templum igne delevit, ita Helvidius, cupiditate gloriae inflammatus, alium funestiusque quidem excitavit incendium, quo, si posset, beatissimae et purissimae Virgini templo injuriam quam maximam inferret, 2) blasphemando, s. Deiparam post Christi partum s. Joseph carnaliter cognovisse, itaque pulcherrimum vir

1) Serm. 1 de Nativ. 2) Cfr. Hieronymus contra Joviniarum; ven. Canisius 1. c. sectio II, cp. VIII.

« PredošláPokračovať »