Obrázky na stránke
PDF
ePub

hisce docuerat verbis: 1) Illud ,donec" hic posuit, non ut suspiceris, illam postea a Josepho cognitam fuisse, sed ut scias, Virginem usque ad partum intactam fuisse. Cur itaque ait: „Donec peperit?" Hic mos loquendi in Scripturis saepe observatur, ita ut haec vox non pro definito quodam tempore ponatur. Nam de arca loquens ait: „Non reversus est corvus, donec siccaretur terra,“ 2) etsi postea reversus non sit. Rursus pronuntians: „Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna" nullum terminum pulchro huic elemento statuit. Ita et hoc loco „donec" dixit, ut quae partum antecedebant, firmaret, et quae sequebantur, tibi consideranda relinqueret. Quod enim ab eo tibi dicendum erat, hoc dixit, nempe Virginem usque ad partum intactam mansisse. Quod autem ex dictis consequi et in confesso esse videbatur, hoc tibi intelligendum reliquit. Nempe virum istum justum eam, quae sic mater effecta, ac tam novo et insolito puerperio dignata fuerat, tangere non ausum fuisse."

Huc quoque spectat testimonium s. Ambrosii verba illa: „Non cognovit eam, donec peperit filium" ita exponentis: ") "Hoc non movere debet; illud enim vel idioma Scripturae est, sicut habes alibi: „Et donec senescatis, ego sum❝4) numquid post illorum senectutem Deus esse desivit? Et in Psalmo:5) „Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum;" numquid postea non sedebit? Vel quoniam qui causam agit, satis putat, quod causae est dicere, redundantia non requirit: satis est enim ei, ut causam susceptam astruat, incidentem differat. Et ideo, qui Incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium, non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium; ne defensor magis Virginis, quam assertor mysterii crederetur."

1) In Matth. hom. 5. 2) Gen. VII, 7. 3) Expos. Evang. sec. Lucam lib. 2. 4) Is. XLVI, 4. 5) Ps. CIX, 1.

Non ergo ponitur ab Evangelista particula „donec“ nisi ad tollendum dubium; quia dubitabamus solum num Maria fuerit cognita a s. Joseph ante Christi partum, quum conceptio naturaliter non fiat, quin semen susceptum sit. Postea, vero non aderat ulla dubitandi causa, quum b. Virgo postea nec conceperit nec pepererit. Asserere ergo: „s. Joseph non cognovit b. Virginem, „donec“ peperit filium, est asserere, nunquam eam cognovit. Hunc certissimum esse textus praecitati sensum, omnes ss. Patres s. Matthaei Evangelium exponentes 1) declarant.

Quidnam significat loco citato terminus „cognoscere?" Non desunt Patres, qui hoc verbum de cognitione interpretentur intellectuali. „Vere non cognovit Joseph Virginem ante i. e. non cognovit, ait Author operis imperfecti, 2) cujus fuerat dignitatis, quae unigeniti Dei facta fuerat Mater. Sed postquam peperit, tunc cognovit eam, quia speciosior et dignior facta fuerat, quam totus mundus. Nam quem totus mundus capere non poterat, nec merebatur accipere, quasi in angustum uteri sui cubiculum sola suscepit. Vidit Virginem permanere post partum, vidit mysterium stellae, vidit Magos adorantes, audivit sermones eorum. Eandem sententiam tenet s. Epiphanius ita scribens: ") "Non cognovit ipsam, donec vidit miraculum; non cognovit ipsius miraculum, donec vidit genitum ex ipsa. Quando vero peperit, cognovit Dei honorem, quod scilicet ipsa esset, quae audisset: „Ave gratia plena, Dominus tecum."

66

Alii Patres intelligunt verba „non cognovit eam" de notitia visus. S. Joseph non potuit videre beatissimam Virginem facie ad faciem propter vultus ejus splendorem. Moysis cum Deo colloquentis facies ita est glorificata, ut filii Israel in eam intendere non po

1) Cfr. Greg. Naz. orat. 36. 2) Super I, cp. Matth. 3) Haeres. LXXVIII.

tuerint; quomodo s. Joseph intueri potuisset b. Virginem, quae Dominum ipsum in suo portaverit utero? 1)

[ocr errors]

S. Hieronymus vero una cum ss. Patribus, quorum testimonia supra allegavimus, verba illa de cognitione coitus intelligenda esse docet. De eo, quod scriptum est, inquit, 2), cognoscebat," ad coitum esse referendum, ipse disseruit, nullo dubitante, quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: „Remansit puer Jesus in Jerusalem, et non „cognoverunt" parentes ejus." 3) Verbum cognoscere experimentalem thori consuetudinem significare, ostendunt plurimi s. Scripturae textus. 4)

. Jesus vocatur filius Mariae primogenitus; sed primogenitus designat juxta Helvidium ejusque asseclas illum, post quem alius genitus est, qui fratres habet; sicut unigenitus vocatur ille, qui parentibus solus est filius!

R: Christus nuncupatur Mariae primogenitus, non quia post eum alius, sed quia ante eum a Maria nullus. est genitus. In hoc sensu s. Scriptura saepe saepius unigenitos appellat primogenitos. Sic v. g. Deus populum Israeliticum vocat primogenitum suum, etsi alium non habuerit. „Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel."5) Deus percussit omnia primogenita terrae Aegypti, ad quae pertinebant sine dubio etiam aliqui unigeniti. 6) Quare optimo jure scribit d. Hieronymus:) Omnis unigenitus est primogenitus; non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitus est non tantum, post quem et alii, sed ante quem nullus. Omne, inquit Dominus ad Aaron, quod aperit vulvam, ab omni carne, quae offertur Domino, ab homine usque ad pecus, tibi erunt: tantummodo pretiis redimant primogenita hominum, et primogenita pecorum immundorum."8) De

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Ita tradit ex d. Hilario s. Thomas in catena sup. I Matth. 2) Contra Helvid. cp. 3. 3) Luc. II, 43. 4) Cfr. Gen. IV, 1; XIX, 5; Num. XXXI, 17; 3. Reg. I, 4, etc. 5) Exod. IV, 22. 6) Exod. XII, 29. 7) In lib. adv. Helvid. ) Exod. XXXIV, 19 sq; Num. XVIII, 15.

finivit sermo Dei, quid sit primogenitum: „Omne, inquit, quod aperit vulvam.." Alioquin si non est primogenitus, nisi is tantum, quem sequuntur fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur, quamdiu et alia fuerint procreata; ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit et non primogenitus. Redemptio, inquit, ejus erit ab uno mense, aestimatio quinque siclorum. Siclus, secundum siclum sanctuarii, viginti oboli sunt. Tantummodo primogenita vitulorum et primogenita ovium et primogenita caprarum non redimes, quia sancta sunt.“1) Cogit me sermo Dei, ut omne, quod aperit vulvam, si de mundis animalibus sit, Deo voveam; si de immundis, redimam: dans pretium sacerdoti. Possum respondere et dicere: „Quid me in unius mensis stringis articulo? Quid primogenitum vocas, quem an fratres sequantur, ignoro? Expecta, donec nascatur secundus. Nihil debeo sacerdoti, nisi et ille fuerit procreatus, per quem is, qui ante natus est, incipiat esse primogenitus. Nonne mihi apices loquentur et me stultitiae redarguent, eum esse dictum primogenitum, qui aperiat vulvam, non qui habeat et fratres?" Ita s. Hieronymus.

Christus ergo appellatur primogenitus negative i. e. quatenus importat negationem fratris ante se geniti, licet non fuerit positive per relationem ad fratrem sequentem, quod non requiritur ad propositionis veritatem. Christo Domino nomen „unigeniti" et "primogeniti" proprie competit, sive a Patre, sive a Matre genitus consideretur. Solus enim ab aeterno naturalis est filius Dei omnisque creaturae primogenitus (quia ante omnes res creatas genitus) ab Apostolo nominatur. Quum homo esse voluerit, factus est b. Virginis primogenitus, quia primus et solus ex illa natus nullum habuerit fratrem naturalem. Nominatur quidem Dominus „primogenitus in multis fratribus. 2) Sed hoc perturbare non potest; consulto

66

1) Num. XVIII, 16 sq. 2) Rom. VIII, 29.

enim Evangelista dixit: „Filium suum primogenitum," non vero filium primogenitum suum." Primogenitum ergo non suum appellavit ad significandum, Christum non respectu fratrum, quos Virgo pepererit, sed relate ad omnes creaturas nominari primogenitum. Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae." 1)

[ocr errors]

Ex usque modo disputatis colligitur, s. Deiparam nomine „sempervirginis" optimo jure fuisse decoratam; virginitatem enim ante partum, in partu et post partum conservavit omnino illaesam. Tantum abest, ut hujus splendidissimae virtutis pulchritudinem post partum imminuerit, ut virtus haec in dies magis aucta sit et perfecta. Quamdiu enim Salvatoris mater in hac lacrymarum valle vivebat, in sanctitate crescebat. Crescentibus vero donis virtutibusque, similiter crevit et virginitas. Ita expresse tradit d. Augustinus. Crevit in ejus partu integritas corporis potius, quam decrevit, ait, 2) et virginitas ampliata est potius, quam fugata." Cui consentit s. Petrus Chrysologus s. Deiparam hisce alloquens verbis: 3) „In tuo conceptu, in tuo partu crevit pudor, aucta est castitas, integritas roborata." Quare cum pio quodam canimus poëta:

Quaeritur

„Non corrumpit rosae florem,
Immo reddit pulchriorem
Roris stillicidium;

Sic Messiae genitura,
Salvum fecit a laesura,

Mariae triclinium." 4)

1o. Cur a Virgine nasci voluerit Deus. Innumera s. Scripturae loca, ss. Patrum testimonia nec non ratio ipsa si postulant, ut Creatorem ejusque

1) Col. I, 15. Cfr. Beda Expos. in Matth. lib. 1 cp. 1; Rab. Maur. Comment. in Matth. 1. 1 cp. 1. 2) Serm. 15 de Tempore. cfr. Morales 1. c. lib. IV, tract. II. 3) Serm. 142. 4) In quodam rhytmo, qui habetur in biblioth. veterum Patrum tom. XIII.

« PredošláPokračovať »