Obrázky na stránke
PDF
ePub

tenus teneri ad b. Virginis perpetuam Virginitatem explicite credendam. Ita docuerunt inter alios Sanchez 1) et Azorius. 2) „Quorumdam est opinio, inquit Azorius, unumquemque fidelium debere credere, quidquid expresse in symbolo Apostolorum continetur; et ob id minime sufficere, si singuli credant explicite quatuordecim dumtaxat articulos fidei, quum quisque praecepto ac lege compellitur ad credendum expressim descensum Christi Domini ad inferos, unam sanctam et catholicam ecclesiam, Sanctorum communionem, peccatorum remissionem, carnis resurrectionem, perpetuam Deiparae virginitatem: de quibus singulis nihil explicite quatuordecim articuli fidei praescribunt. Mihi tamen videtur dicendum, satis esse ad salutem cuique fidelium, credere explicite quatuordecim articulos fidei, vel symbolum Apostolorum et idcirco quivis credens quatuordecim fidei articulos non est, cur obligatus esse censeatur ad aliquid aliud nominatim et expresse credendum, si homo sit vulgaris et rudis."

Alii tamen iique maximae authoritatis theologi, v. g. de Lugo 3) et Suarez 4) perpetuam s. Deiparae Virginitatem ab omnibus fidelibus per se loquendo explicite credendam esse censent. Audiamus doctissimum Suarez hac de quaestione ita disputantem: „Dubitari solet, inquit, an teneantur fideles etiam explicite credere, mansisse Matrem Dei Virginem post partum ac perpetuo. Aliqui enim non censent, hoc pertinere ad generale praeceptum, quia neque est per se necessarium ad rectam vitae institutionem, neque etiam videtur tam expresse ab Apostolis praedicatum, tamquam per se omnibus fidelibus necessarium, unde etiam in Scriptura non invenitur expressum, et non est hoc improbabile. Nihilominus pro

1) In decalogo lib. II, cp. 3 n. 17. 2) Institut. Moral. tom. I. lib. VIII, ad 4. 3) De fide disp. 13 sect. 4 n. 17. 4) De fide disp. 13 sect. 4 n. 9.

babilius judico, hoc esse ex praecepto ab omnibus explicite credendum, quia in symbolo Apostolorum hoc satis significatur, quum dicitur: ,,natus ex Maria Virgine;" ibi enim et significatur virginitas in partu atque etiam perpetua post partum, ut ex absoluta Virginis appellatione colligitur. Et confirmatur hoc, quia in articulis fidei ita expresse declaratum est, et illi proponuntur omnibus fidelibus, ut materia suae fidei explicitae: fuit etiam hoc valde necessarium fidelibus tum ad vitandos errores, qui in illa materia facile oriri possunt, tum ad illorum pietatem, ad quam maxime pertinet, ut post Deum, dignam existimationem de illius sanctissima Matre habeant." Ita Suarez.

Symbolum Apostolorum, tessera quasi militaris et signum, quo veri Christiani ab aliis discernuntur; symbolum in exordio Ecclesiae catechumenis, antequam ad baptismi lavacrum admitterentur, recitandum perpetuam s. Deiparae virginitatem clarissime exprimit, Mariam nominando Virginem: „Natus ex Maria Virgine."

Ne dicas, hisce verbis non significari nisi virginitatem ante partum et in partu, non vero virginitatem post partum!

Talis enim assertio non solum sensui Ecclesiae aperte repugnaret, sed etiam innumeris ss. Patrum textibus, quorum non paucos supra allegavimus. S. Deipara nominatur Virgo;" est "Virgo" xaτ' egoynν. Hoc nomen κατ' εξοχην. illi soli ut proprium competit; non vero competeret, si post partum virginitatem amisisset. Quis unquam, interrogat ideo non immerito s. Epiphanius,1) aut quo saeculo ausus est, proferre Mariae nomen et interrogatus non statim intulit Virginis vocem?" Communi ergo fidelium sensui nomen Virginis videtur nomen proprium et appellativum significans perpetuam ejus virginitatem.

At, inquies, symbolum Apostolorum ab Apostolis

1) Haeres. LXXVIII.

vivente adhuc b. Virgine formatum fuit; ergo virginitatem Matris Salvatoris perpetuam ut articulum fidei nondum proponere potuerunt, quia alias etiam virginitatem ejusdem futuram ut credendam proponere debuissent, quod non videtur conveniens!

Respondemus cum Cardinale de Lugo, 1) Apostolos Spiritu sancto dictante optime calluisse, Deiparam virginem fore perpetuam, ut adeo hanc veritatem sine omni periculo falsitatis potuerint fidelibus proponere ut credendam. Sic etiam Isaias hanc veritatem ut futuram et ut talem credendam praedixit. Ecce Virgo concipiet et pariet. 2) Adeoque virginitas perpetua sic recte proponi potuit.

Non potest assignari regula, dicet forsitan quispiam, quales articuli fidei sint de necessitate 3) quoad fidem

1) De fide disp. 3 sect. 4 n. 75; cfr. Sedlmayr 1. c. art. X. 2) Isai. VII, 14. 3) Duplicem distinguunt theologi necessitatem: unam medii, praecepti alteram. Necessarium necessitate medii dicitur illud, sine quo vel ex natura rei vel ex alterius voluntate finis obtineri nequit, ita ut carentia illius etiam inculpata obstet assecutioni finis. Necessarium vero necessitate praecepti est illud, cujus voluntaria transgressio obstat quidem assecutioni finis, non tamen inculpata carentia: sic v. g. inculpata sacri omissio die festo non nocet assecutioni finis i. e. vitae aeternae.

Necessitate medii necessario et explicite credendi sunt articuli de Deo ut existente et ut remuneratore testante s. Paulo: ,,Sine fide impossibile est placere Deo. Accedentem enim ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit." (Hebr. X1, 6.) Quare ab Innoc. XI, damnata est propositio:,,Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris.",,Non solum est necessarium credere, quod Deus sit, inquit s. Thomas (lect. 2 ad text. Pauli), sed quod habeat providentiam de rebus; aliter nullus iret ad ipsum, si non speraret aliquam remunerationem ab ipso."

Necessitate praecepti cognoscenda sunt: 1. Omnes symboli Apostolorum articuli, saltem quoad substantiam. 2. Praecepta Dei seu decalogus. 3. S. Sacramenta, quae tenentur vel volunt recipere fideles. Quibus communiter adjungitur 4. notitia orationis dominicae.

explicitam; ergo perpetua virginitas beatae Virginis nequit assignari ut talis articulus explicite credendus.

Respondet optimo jure Sedlmayr 1. c., in Ecclesia Romana pro regula assignari ipsum Symbolum Apostolorum, quod in Catechismo Romano hisce proponitur verbis: „Jubentur enim parochi, pueros et rudes ita de rebus fidei instruere, prout symbolum Apostolorum continet." Idem in Catechismo Bellarmini Cardinalis jussu Clementis VIII. edito inculcatur. Nullatenus ergo deest regula circa explicite credenda de necessitate praecepti.

Huc accedunt rationes congruentiae. Nonne gratitudo exigit, ut sublimissima illa beneficia, in symbolo Apostolorum nobis proposita, explicite credamus et rememoremus: beneficia scilicet Creationis per Deum Patrem, Redemptionis per Deum Filium qua hominem ex Maria Virgine natum et Sanctificationis per Spiritum sanctum sicuti vitae aeternae per gratiam Dei Trini conferendae?

Cap. III.

DE S. DEIPARE VIRGINITATE DEO DICATA.

Virginitas duo importat: Unum de materiali, quod ad corpus pertinet, abstinentia nempe a coitu carnali sicuti ab experientia libidinis; alterum de formali ad animam pertinente, propositum scilicet non coeundi et experiendi libidinem ex resolutione seminis provenientem.

Beatissimam Salvatoris Matrem corpore semper mansisse virginem, antea demonstratum est; illam etiam in animo et proposito Virginem semper fuisse, nunc probare conabimur.

Non defuere haeretici, qui beatissimae Matris diadema spoliare non erubuerint gemma hac pretiosissima ac splendidissima. Inter alios formalem negarunt virgini

tatem Centuriatores Magdeburgenses) asserentes, b. Virginem in ipsa desponsatione aliarum sponsarum more nubere seque in viri potestatem totam tradere intendisse ita, ut cum eo etiam copulam habere consentiret carnalem. Quod si verum esset, illa animo saltem virgo et casta esse desiisset. Etiam Calvinus 2) hanc virginitatis purissimae praerogativam negare non haesitavit dicens: Si Maria non voluisset dare operam generationi liberorum, voluisset illudere marito, dum se passa est copulari." Ita judicant haeretici isti de beatissima Virgine, „cujus virginitati juxta Basilium Magnum, 3) nihil aequale et ad effectum Spiritus sancti excipiendum nulla inter homines puritas aptior potuerit reperiri." Contra haereticos statuimus thesin:

[ocr errors]

§. 1.

B. Virgo jam ab ipso usus rationis principio firmum et absolutum habuit propositum virginitatis servandae.

Probatur 1. ex s. Thoma dicente: 4) „Virginitas in Matre Dei praecipue debuit pollere," quod in articulo primo ejusdem quaestionis probat propter quatuor: „a. Propter dignitatem Patris Christum mittentis, ut solus esset Pater. b. Propter proprietatem Filii, ut solus esset proprius et absque divisione cordis amaretur. c. Propter humanitatem Christi exemptam ab infectione concupiscentiae et peccati originalis. d. Propter nos, ut non ex voluntate carnis, sed ex Deo dicamur geniti." Propositum vero liberorum generationi operam dandi huic virginitatis perfectioni obest. Ergo beatissima Virgo nunquam incumbere voluit liberorum generationi, sed in virginitatis proposito semper permansit.

1) Cent. I, lib. II, cp. 10. 2) In Harmon. Evang. 3) Hom. de hum. Christi gener. 4) Ill, p. q. XXVIII, a. 4.

« PredošláPokračovať »