Obrázky na stránke
PDF
ePub

d. Ut ignominiam illam cum sterilitate conjugali conjunctam melius judicemus, duo considerare juvat commoda, quae Hebraeis ex matrimoniis prolibusque provenerunt: Iis enim populus dilatabatur fidelis simulque spes concedebatur, ut inter posteros aliquando nasceretur Messias. Attento hoc commodo ignominia seu maledictio ex sterilitate proveniente negativa esse videtur, privatio enim spei, fore ut Messias ex posteribus nasceretur. Si prius attenditur commodum, ignominia habet aliquod positivum, tamdiu duraturum, quamdiu imminebat necessitas, ut populus propagaretur. 1) Perbelle ideo d. Augustinus: „Ex quo colligitur, inquit, 2) primis temporibus generis humani maxime propter Dei populum propagandum, per quem et prophetaretur et nasceretur Princeps et Salvator omnium populorum, uti debuisse sanctos istos non propter se expetendo, sed propter aliud, necessario bono nuptiarum.

Quum ergo populus judaicus non solum Judaeam implevisset, sed etiam per alias diffusus fuisset regiones, ignominia illa, quam diximus positivam, jam desiit eo tempore, quo beatissima Virgo vixit ideoque homines, afflati praesertim divino Spiritu, virginitatem custodire ac virginitatis custodiendae propositum capere potuerunt. Etenim, ut exponit Doctor Angelicus,) non solum necessarium est humano generi, quod multiplicetur corporaliter, sed etiam spiritualiter proficiat et ideo sufficienter providetur humanae multitudini, si quidam carnali generationi operam dent, quidam vero ab hac abstinentes contemplationi divinorum vacent ad totius humani generis pulchritudinem et salutem. Sicut etiam in exercitu quidam castra custodiunt, quidam signa ferunt, quidam gladiis decertant; quae tamen omnia debita sunt multitudini, sed per unum impleri non possunt." Unde etiam

1) Cfr. Trombellius 1. c. p. I. dissert. IX, n. 14. 2) De bono conjugali cp. IX. 3) 2. 2. q. CLII, art. II, ad 1.

in veteri lege multo, antequam beatissima Virgo apparuit, plures viri sancti virginitatis custodia insignes reperiuntur, uti supra vidimus.

"

Nec Deuteronomii 1) locus de accipienda fratris defuncti uxore ad suscipiendum fratri suo semen, eo tempore virginitatem non aestimatam fuisse demonstrat. Si enim praeceptum fuisset ducendi uxorem fratris mortui, animadvertit Vasquez, 2) gravior saltem poena transgressoribus apposita fuisset, sicut in aliis praeceptis. Verba, quae vidua nolenti ipsam in uxorem ducere dixit, nullam infamiam significant nullumque peccatum illius, qui mulierem illam nolebat, sed in signum cessionis dicebantur. Vel certe si peccatum ullum aut infamia in eo, qui nollet uxorem fratris ducere, concedi debet, in eo solum concedenda est, qui nollet eam accipere, eo quod vellet aliam ducere, non autem, quia vellet coelibem vitam agere. Neque enim credibile est, legem Domini ullum ad matrimonium coegisse, nisi ea de causa, ut fratris memoriam et semen suscitaret. Denique, quamvis concederemus, legem cum omnibus loqui, solum sequeretur, in eo casu prohibitam fuisse continentiam, non tamen absolute. In beata autem Virgine ea causa locum non habuit neque habere potuit ac proinde ipsa semper

1) Deuter. XXV, 5-10. „Quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus et suscitabit semen fratris sui: Et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in conjugem sumere. Statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem habere: accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calseamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui. Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati" 2) In III, p. q. XXVIII, art. IV, disp. CXXIV, cap. 2.

habere potuit absolutum propositum nunquam virum cognoscendi."

Nulla ergo adest ratio, quare cum nonnullis supponamus theologis, beatissimam Virginem non nisi conditionate sibi proposuisse, virginitatem servare et speciali demum revelatione edoctam, Deo magis placere, ut perpetuam virginitatem servaret, absolutum cepisse. propositum.

[ocr errors]

Putarunt patroni hujus opinionis, eam etiam a d. Augustino et a s. Thoma fuisse propugnatam, sed immerito. Sanctos necessario uti usu nuptiarum, scribit ille in libro contra Faustum, 1) propter Dei populum propagandum, per quem et Salvator nasceretur." Doctor Angelicus habet sequentia: 2) „Videbatur, esse lege prohibitum, non dare operam ad relinquendum semen super terram." S. Antistes loquitur de primis sanctis in populo Dei, ubi fideles non erant multiplicati, non vero de statu, in quo, uti beatissimae Virginis tempore, lex vetus jam senuerat. Ita etiam Angeli scholae verba sunt intelligenda de primo populi fidelis statu relateque ad omnes, non relate ad singulos. 3) Specialem revelationem si admittere velimus, quid impedit, quominus dicamus, beatissimam Virginem a primo rationis usus principio eadem dignatam ideoque ejus propositum servandi virginitatem jam ab hoc momento fuisse absolutum? Nonne virginitatis, quam in s. Deipara admiremur necesse est, perfectio hoc exigit? Nonne s. Deipara semper, quae Domini fuerint, cogitavit? Num illa corpore et spiritu Deo dicata cor habuit divisum? Quisnam cogitare audebit talia? Neque alio vergit illud s. Thomae „eam semper habuisse virginitatem in desiderio." Doctor Angelicus de imperfecto desiderio seu de velleitate certissime non cogitabat, sed potius de voluntate firma et deliberata.

1) Lib. XIV. 2) III, p. q. 28 a 4 ad 1. 9) IV, Sent. dist. XXXIII, q. 3 a. 2.

Jam vero nullatenus opus erat, ut ex usque modo disputatis apparet, tali speciali revelatione. Etiam absque ea beatissimae Virgini licuit, absolutum habere virginitatis servandae propositum hocque melius erat. Audiamus, quomodo doctissimus Suarez argumentetur: 1) ,,Quamvis fortasse in statu integrae naturae status continentiae non esset melior, quia tunc actiones (ut ita dicam) animales et onera matrimonii et filiorum nihil impediret spiritus perfectionem, ut sensit s. Thomas,2) tamen in statu naturae lapsae virginitas est ex suo genere melior et appetibilior secundum honestam rationem, quia magis abstrahit hominem a sensibili amore et dilectione et a terrenis curis et sollicitudinibus: ergo etiam in lege veteri, quum non esset specialis prohibitio, hoc erat ex suo genere melius et consultius, praesertim post illius populi sufficientem propagationem: ergo etiam in b. Virgine hoc fuit melius et perfectius. Non enim refert, quod ipsa erat veluti in statu naturae integrae et ideo absque impedimento spiritus videtur potuisse generationi carnali incumbere, hoc non obstat, quominus melius ei fuerit virginitatem servare, tum quia hoc ex se et ex objecto suo est melius, quamvis fortasse Virgini propter speciale auxilium gratiae non esset necessarium."

Sanctissima Virgo sublimiora semper cogitans a primis infantiae annis absolutum ergo habuit propositum, nullum umquam virum cognoscendi floremque virginitatis suae pulcherrimum Deo consecrandi. Nec mirum! Verbum enim illud Dei aeternum et efficax prius ejus fuit magister, quam Filius, prius mentem ejus instruxit, quam se ejus carne vestivit.

1) In III, p. tom. II, q. XXVIII, a. IV, disp. VI. 2) In p. q. XCVIII, a. 2 ad 2.

§. 2.

S. Deipara hoc propositum voto confirmavit.

Haeretici si cane et ungue pejus in b. Virgine oderant propositum servandae castitatis, nonne acerbiori odio votum ipsius insectabuntur? Bucerus, Petrus Martyr, Beza, 1) Centuriatores 2) aliique negant votum absolute, admittentes Deiparam esse virginem in tantum, in quantum sine viro Christum concepit, sed sine voto castitatis. Calvinus perfidiam gravi reprehensione dignam reputat,3) si perpetuae virginitatis votum in Maria constituatur.

Probatur contra istos propositionis nostrae veritas

1. ex sacra Scriptura et quidem ex verbis ipsius Virginis ad Angelum. S. Lucas Evangelista felicissimam illam legationem, angelo Gabrieli a Deo commissam et omnium nostrum nomine ad s. Deiparam directam, modo quodam describit incomparabili. Angelus apparet b. Virgini illique, ut mater Salvatoris esse consentiret, mandata exponit divina. Nuntii ac mysterii novitate permota nec non attonita ob dignitatem sibi promissam Virgo non potuit, quin quaereret: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" 4) B. Virgo hic non loquitur de cognitione faciali, uti per se clarum, sed de congressu maritali neque tantummodo de congressu praesenti et praeterito, sed de futuro quoque; alias Angelus respondere potuisset: „Si virum non cognovisti hactenus, cognosce eum nunc habebisque filium, quem te concepturam praedixi." Difficultas ergo, quam b. Virgo verbis allegatis Angelo objicit, non oriebatur ex eo, quod actum cognitionis nondum exercuerat, quum partus ab Angelo proponeretur futurus. Nec minus proveniebat difficultas illa ex virginitatis servandae proposito simplici, quod propria potuerit mutare voluntate. Dicendum igitur,

1) In schol. adject. Evang. Luc. 2) Cent. I, lib. II, cp. 10. 3) Harm. Evang. 4) Luc. I, 34.

« PredošláPokračovať »