Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

b. Virginem verbis: Quoniam virum non cognosco" impotentiam quandam virum cognoscendi exprimere voluisse.

Impotentia duplex distinguitur: naturalis nempe, quae ante pubertatis annos in omnibus adest hominibuset moralis, qua dicimur non posse facere, quod facere illicet. Impotentia haec aut ex lege aut ex voti religione oritur. Ex lege, uti si Christianus dicat: „Non adoro idola“ i. e. non possum adorare; ex voti religione, si Carthusianus: Non vescor carnibus, i. e. non possum, voto impeditus."

[ocr errors]

Beatissima Virgo verbis prolatis non significavit impotentiam naturalem, quum omnino nubilis esse censeatur nec denotavit impotentiam moralem ex lege ortam: quanam enim lege impediri potuit, quin virum cognoverit? Concludendum ergo, a b. Virgine impotentiam ex voto provenientem fuisse significatam. 1)

S. Deipara porro dicens: Quia virum non cognosco usa est formula loquendi Hebraeorum tempus praesens saepe saepius usurpantium pro tempore futuro. Quo sensu Pharao ad filios Israel: „Non, inquit, do vobis paleas" i. e. non dabo. ,,Nazaraei non radunt caput" i. e. votum emiserunt non radendi. Dum ergo dicit b. Virgo: "Virum non cognosco," significare voluit: Proposui vovique, me nunquam cognituram.

Ne dicas, s. Deiparam Isaiae prophetiam „Ecce Virgo concipiet et pariet filium" bene noscentem non ignorasse, Messiam ex Virgine nasciturum ideoque verbis illis „Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" Angelo non proposuisse difficultatem, de qua instrui cuperet!

Quamvis enim b. Virgo ex s. Scriptura optime sciret, Virginem ex obumbratione Spiritus s. Messiam concepturam esse, tamen, quia humillima, hanc non ad se

1) Cfr. Maldonat. 1. c. ad Luc. I, 34.

referebat dignitatem nec suspicabatur, annuntiationem de Messia sibi esse factam. Deinde etiam modus, quomodo ex Virgine nasceretur Messias, illam latuit. Unde optime s. Ambrosius: 1) „Bene quaesivit, quomodo fieret. Legerat enim, quia virgo generaret; non legerat, quomodo generaret. Legerat: „Ecce Virgo accipiet in utero;" quomodo autem acciperet, in evangelio primum angelus est locutus." Probatur

2. ex ss. Patribus, qui praedictum s. Scripturae locum de beatissimae Virginis voto exponunt. Sic v. g. s. Gregorius Nyssenus: 2) Audi, inquit, purae Virginis vocem: Quomodo fiet mihi hoc? quoniam virum non cognosco. Angelus partum denuntiat, et illa virginitatem amplectitur, castitatem angelicae praeferens apparitioni: ac neque rationem expeditam habet, cur Angelo non credat, neque ab instituto discedit. Interdicta mihi, inquit, est viri consuetudo, quo pacto hoc mihi continget, quando quidem virum non cognosco? Haec Mariae vox demonstrat esse vera, quae per occultam illam historiam traduntur. Nam si nuptiarum causa assumpta erat a Josepho, quomodo angelum de partu praedicentem, quasi re nova atque insolita obstupefacta aversata esset? Quum prorsus speraret, se quoque ipsam aliquando juxta legem naturae matrem esse futuram. Sed quoniam Deo dicatam et consecratam carnem veluti sanctum quoddam donarium intactam servari oportebat, propterea etiamsi angelus sis, inquit, ac de coelo veneris, etiamsi supra hominem sit id, quod apparet: attamen ut virum cognoscam, fieri non potest, qui mater ero absque viro? Josephum enim sponsum quidem novi, virum autem non cognosco."

Huc quoque spectat Melliflui testimonium. „Quomodo, inquit, 3) fiet istud, quoniam virum non cognosco?" Immobile propositum virginitatis, quod nec

1) In Luc. lib. 2. 2) De sancta Christi Nativit. serm. de Assumpt. B. M. V.

3) Serm.

"

angelo filium promittenti aliquatenus titubavit. Quomodo, inquit, fiet istud? Neque enim eo modo, quo fieri solet in terris: virum penitus non cognosco, nec filii desiderio nec spe prolis." Audiamus etiam Nicolaum papam hac de re ita disserentem: 1) Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore matrimonium potest contrahere: si carnalis copulae, inter Mariam et Joseph non fuit conjugium. Voverat enim Maria se virginem perseveraturam. Unde ait Angelo: „Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui? Neque enim, quia tunc virum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset filium habere, sed quia nunquam se cognituram proposuerat. Si ergo contra suum propositum postea consensit in carnalem copulam, rea facta est voti virginalis mente, etsi non corpore violati, quod de ea sentire nefas est."

Ex recentioribus Sotus 2) optime concordat: „Plana enim res est, inquit, verbum illud non facere sensum, qui est, non cognovi: quia illud ad conceptionem futuram impertinens erat; sed sensus fuit, quoniam virum non cognoscere statui votoque firmavi." Neque aliter loquitur doctissimus Benedictus XIV: „Nulli profecto dubium esse potest, inquit, 3) quin Maria Virgo voverit virginitatem. Quum monita fuerit ab angelo, filium se parituram, ei respondit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quae quidem responsio abunde probat, eam perpetuae virginitatis votum fecisse."

"

Objicies a. Si b. Virgo tale emisit votum hocque non obstante matrimonium contraxit, tunc illudere voluit viro consensum in copulam expectanti. Quum vero non

1) XXVIII, qu. 2 cp.,,Sufficiat"; cfr. Beda in Luc. cp. Anselm. de excell. Virg. cp. IV. 2) In IV, Sent. dist. XXX, q. 2. a. 1. 3) De festis B. Mariae Virginis cp. I, n. 7.

[ocr errors]

credatur, illi illudere se voluisse, impedimentum copulae ex voto non obstabat!

Respondemus cum pluribus ss. Patribus, b. Virginem a s. Spiritu edoctam ac certificatam fuisse, quod s. Joseph nunquam peteret copulam, uti etiam s. Caecilia ab angelo fuit edocta, quod Valerianus in perpetuam consensurus sit castitatem.

b. Nuptiae nullatenus convenire possunt cum voto castitatis; quod enim primae exposcunt, alterum rejicit. Hinc etiam s. Paulus ab ipso s. Thoma 1) citatus expresse docet: Voventibus castitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est." Reponitur

[ocr errors]

a. Verba allegata non respiciunt nisi eos, qui post votum emissum ita contrahere volunt, ut matrimonium per copulam consumment vel periculo se exponunt consummandi. Omnes autem, inquit Vasquez, 2) in illud conspirant, ut nisi periculum sit violandae castitatis per usum matrimonii, licitum sit, post votum simplex castitatis matrimonium contrahere."

"

B. Verba citata in s. Pauli epistolis non inveniuntur. Quare dicendum, s. Thomam effatum illud, uti a s. Paulo prolatum, citasse, quia ex ejus monitis facile colligi possit, vel in illos s. Thomae codices, ex quibus vulgata operum s. Doctoris editio elaborata est, 3) aliquem irrepsisse errorem.

c. Magister Sententiarum 4) propositum servandae virginitatis a b. Virgine editum quidem admittit, nullatenus vero votum dicens: „Sane credi potest, non solum Mariam, sed etiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare velle, nisi Deus aliter juberet, eosque sic consensisse in conjugalem societatem, ut uterque de altero revelante Spiritu sancto intelligeret, quod virginitatem servare vellet, nisi Deus aliter inspiraret, sed

1) III, p. q. XXVII, a. IV. 2) In III, p. q. XXIX, disp. 125 cp. V. 3) Cfr. Trombellius 1. c. P. I, diss. IX. 4) IV Dist. XXX, 6.

illam voluntatem verbis non expresserant: postea vero expresserunt et in virginitate permanserunt. Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de eodem specialiter Deus praeciperet, cujus etiam consilio in maritalem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat: et ideo non aliter consensisset in conjugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset."

Non desunt, qui censeant, Lombardum verbis quidem, non tamen re ipsa a nostra discedere sententia. Admittit enim, uti Trombellius 1) scribit, propositum virginitatis efficax non solum a b. Virgine, sed etiam a s. Joseph editum, quamvis conditionatam tantummodo propositi executionem admittat,nisi Deus aliter juberet": nonne ergo licebit dicere, b. Virginem Spiritus s. revelatione certioratam fuisse, Deum minime aliter jussurum? Suscepit b. Virgo conjugium, quin votum virginitatis mutaverit. Quia castitatem dilexit semperque maximi fecit, in illa admiramur et sine detrimento virginitatis conjugalis sanctitatem et sine opprobrio sterilitatis fecundam virginitatem. Quaeritur

1°: Quale votum b. Virgo emiserit.

Votum seu deliberata promissio Deo facta de bono meliori, si effectum respicias, vel simplex est vel solemne. Simplex illud dicitur votum, quo quid Deo promittitur cum reali intentione se obligandi nullo tamen praesente, qui votum acceptet totius Ecclesiae nomine. In hoc proprie sita est voti simplicis ratio, ita ut dicatur simplex, etiamsi publice coramque plurimis fiat testibus. Solemne e contra votum nominatur, si quis publice se obligat tota Ecclesia admittente votum per aliquem superiorem peculiariter ab ea deputatum.

Votum simplex et solemne continentiae seu virginitatis

1) P. I, diss. IX.

« PredošláPokračovať »