Obrázky na stránke
PDF
ePub

exstant pulcherrima exempla conjugum, qui virginitatem in matrimonio servavere illibatam, ut inferius videbimus.

4. Etiam ratione facillime demonstrari potest hujus sententiae veritas.

a. Usus enim et operatio rei non sunt de essentia rei; sed carnalis commixtio est usus seu operatio matrimonii, ergo non de illius essentia. Major probatur ex eo, quod operatio, quum significetur ut egrediens ab operante, operantis essentiam jam constitutam praesupponit, ut patet in motu deorsum lapidis praesupponente essentiam lapidis jam constitutam. Ergo copula carnalis, quae est usus matrimonii, ipsum jam constitutum supponit et pars illius essentialis esse nequit.

b. Idque valet de matrimonio non solum, ut est officium naturae, sed etiam quatenus est sacramentum. Contractus enim naturalis quum ad rationem elevetur sacramenti, si vera ratio et essentia contractus naturalis reperiatur in matrimonio ante consummationem illius, vera etiam ratio et essentia talis sacramenti reperitur ante consummationem matrimonii. Addo, quod sacramentum matrimonii conferat gratiam ad hoc, ut conjuges matrimonio recte utantur. Sed actus, ad quem sacramentum confert gratiam, non est de essentia talis sacramenti, ut patet in sacramento ordinis. Actus enim consecrandi, ad quem dat potestatem et gratiam, non est de ejus essentia. Ergo pariter copula carnalis, quae est usus matrimonii, non est de essentia hujus sacramenti. 1) Hinc in matrimonii definitione, a catechismo Romano tradita, 2) quod matrimonium nempe sit „viri et mulieris maritalis conjunctio inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens" nil ponitur, quod ante commixtionem carnalem non verificetur.

c. Verum matrimonium consistit ante carnis copulam;

1) Cfr. Gonet clypeus theologiae thomisticae tom. V, p. 589. 2) P. II, n, V.

alias fornicationem solum, non adulterium committeret, qui ante consummatum matrimonium sui corporis alteri, quam conjugi faceret potestatem. Quod omnino falsum est.

[ocr errors]

Tunc

d. Matrimonia porro senum generationis incapacium omnino sunt licita s. Augustino testante: 1) „Conjugium mihi non videtur solum propter filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem; alioquin non jam diceretur conjugium in senibus." „In bono licet annoso conjugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem." enim matrimonium est in remedium concupiscentiae, qui est finis secundarius et minus principalis, ob quem etiam fuit institutum juxta illud Apostoli: 2) "Melius est nubere, quam uri." Plenissime consentiunt recentiores authores. Senibus, quorum semen non est amplius prolificum, scribit Gury, 3) licet usus conjugii, dummodo copulam sufficienter perficere valeant vel ipsam perficiendi spem habeant non inanem." Si generatio nulla sequatur, id per accidens omnino fit. 4)

e. Attendamus etiam ad absurdum, quod ex Juliani et Wicleffii opinione sequitur. Sacramentum matrimonii eo momento gratiam sanctificantem confert conjugibus, quo contractus perficitur matrimonialis. Sed secundum supracitatos authores contractus ille ipso copulae carnalis actu perficitur, ergo etiam tunc demum matrimonium ad sacramenti dignitatem elevatur et gratia sanctificans confertur. Hoc vero perabsurdum esse, nemo, qui ignoret.

1) Lib. de bono conjugali cp. 3. 2) 1 Cor. VII, 9. Cfr. Ferrari promp. bibl. sub. voc. Imp. mat. a. 2. n. 57. 3) Compend. theol. mor. annot. Ballerianis locupl. Romae 1859 tom. II, pag. 44. 4) Cfr. Sanchez 1. c. lib. VII, disp. XCII, n. 26. Jure antiquo civili ex lege Julia et Papia fuit prohibitum viris post annum sexagesimum, feminis post annum quinquagesimum contrahere matrimonium. Contraria sententia ab ecclesia semper fuit recepta. Justinianus legem sustulit Julianam concessitque, in quavis aetate contrahere matrimonium.

Ne dicas, s. Paulum in epistola ad Ephesios 1) per verba: „Erunt duo in carne una" satis innuisse, carnalem copulam ad matrimonii essentiam pertinere; nam Apostolus per verba allegata non actum seu usum matrimonii designat, sed mutuam solummodo translationem dominii in corpus utriusque conjugis; ad hoc dominium sufficit jus radicale et in actu primo.

Nec minus objici potest, quod s. Augustinus contra Faustum 2) scribit: „Matrimonium ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debet femina nubere, nisi ut mater fiat." Sanctus enim doctor 1. c. reprehendit Manichaeos asserentes, uxorem „non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse" et quibus odiosum erat, „feminam nubere, ut mater fiat."

Bellarminus) copulam non quidem partem essentialem sacramenti matrimonii habuit, partem tamen integralem; qualis in sacramento poenitentiae est satisfactio. Etiam haec opinio caeteris theologis merito displicet. Parti enim integrali sacramenti aliquis effectus sacramentalis ex opere operato inesse debet, sicuti satisfactio causat remissionem poenae ex opere operato nec non juxta s. Thomam augmentum gratiae. Quisnam vero tales effectus copulae posset ascribere carnali?

Vidimus ergo, commixtionem carnalem neque ad essentiam neque ad integritatem matrimonii pertinere, sive consideretur matrimonium ut contractus sive ut sacramentum. Usus rei traditae in nullo prorsus contractu ad essentiam vel integritatem contractus pertinet, sed est quid consequens illam; nec necesse est, ut qui habet jus et dominium in rem, ea actu utatur. Nihilominus omnes theologi in eo conveniunt, quod aliquem consensum in copulam carnalem ad matrimonii valorem

1) V, 31. Textus graecus habet:,,sis σãoxa μíav“ in carnem unam. 2) Lib. XIX, cp. 26. 3) Lib. I, de matrimonio cp. 5 in solutione 6 argumenti.

et essentiam necessarium esse dicant. Ad valorem enim matrimonii necessario requiritur, ut contrahentes consentiant: a. In mutuam dominii proprii corporis traditionem ad usum conjugalem; in ea consistit contractus matrimonialis essentia. b. In matrimonii vinculum ex natura sua perpetuum, donec alter moriatur. c. In obligationem reddendi debitum, quum debite exigatur. Matrimonium natura sua ad prolis procreationem ordinatur; ad quod quum copula necessarium sit medium, etiam matrimonii substantia excluso omni consensu ad copulam consistere haud valet. Duplex a theologis hac in re consensus communiter distinguitur, explicitus nempe et implicitus; quorum hic in copulam non solum ex parte contractus, sed etiam ex parte contrahentium ferri potest. Unde quaestio exoritur sat difficilis, quisnam consensus ad essentiam matrimonii necessario requiratur ac sufficiat. Triplicem circa haec sententiam statuerunt theologi.

Prima asserit, consensum explicitum in carnalem commixtionem requiri ad verum constituendum matrimonium. Secunda ad essentiam matrimonii sufficere docet consensum implicitum in copulam et quidem ex parte contractus, sicuti ex parte contrahentium. Juxta tertiae sententiae patronos neque explicitus neque implicitus consensus in copulam ex parte contrahentium ad matrimonii essentiam requiritur, sed consensus implicitus ex parte contractus plane sufficit. Singulas has opiniones penitius exponere, pro nostro fine attingendo opportunum judicamus. Hinc

§. 2.

Consensus explicitus ad valorem matrimonii minime requiritur.

Wicleffius copulam carnalem habens partem matrimonii essentialem contendit quoque, sine expresso con

trahentium consensu in copulam matrimonium confici non posse. Inter quadraginta quinque articulos a concilio Constantiensi, 1) enumeratos et damnatos error citatus quidem non continetur; inde vero non sequitur, eum non fuisse damnatum. Nam illis 45 erroribus damnatis repertum fuit, aliquos et plures fuisse esseque notorie haereticos et a sanctis patribus reprobatos; alios non catholicos, sed erroneos; alios scandalosos et blasphemos, quosdam piarum aurium offensivos. 2) Ideo post damnationem illorum articulorum patres praefati concilii haec verba subjungunt: „Propterea in nomine Domini nostri Jesu Christi haec sancta Synodus sententiam praedictorum Archiepiscoporum et Concilii Romani ratificans et approbans, praedictos articulos et eorum quemlibet, libros ejusdem dialogum et trialogum hoc perpetuo decreto reprobat et condemnat."

Consensum expressum in copulam non requiri ad matrimonii valorem, probatur

a. non solum ex eo, quod copula non sit de matrimonii essentia, quum matrimonium ante copulam plene subsistat, sed elucet quoque ex verbis contrahentium, quae non exprimant consensum in copulam, sed in vinculum conjugale et in conjugalem viri et mulieris associationem.

Quare Doctor Angelicus: „Sicut carnalis copula se habet ad matrimonium, inquit, 3) ita consensus, qui matrimonium causat, est in carnalem copulam: matrimonium autem non est essentialiter ipsa conjunctio carnalis, sed quaedam associatio viri et uxoris in ordine ad carnalem copulam et alia, quae ex consequenti ad virum et uxorem pertinent, secundum quod eis datur potestas in invicem respectu carnalis copulae, et haec associatio conjugalis copula dicitur. Ergo consensus in matrimonium nullatenus

1) Sess. VIII. 2) Cfr. Summa Conciliorum per Bartholomaeum Carranza pag. 652. 3) In Supplem. ad III, p. q. XLVIII, art. 1 concl.

« PredošláPokračovať »