Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui dixerunt, quod consentire in matrimonium, est consentire in carnalem copulam implicite, non explicite: non enim debet intelligi, nisi sicut implicite continetur effectus in sua causa, quia potestas carnalis copulae, in quam consentitur, est causa carnalis copulae: sicut potestas utendi re sua, est causa usus.

66

Sed hinc exoritur quaestio inter theologos jam diu agitata,

utrum consensus ille implicitus ex parte contrahentium sicuti ex parte contractus, an solummodo ex parte contractus ad copulam carnalem ferri debeat.

Consensum ex parte contractus tantum habent necessarium inter alios Sanchez et Pontius. Audiamus Sanchez1) hac de re ita disserentem: „Pro hujus majori intelligentia observandum est, dupliciter intelligi posse, ut consensus implicitus in copulam desideretur ad verum matrimonium. Primo modo, loquendo de consensu implicito, quantum est ex parte contractus et hoc verissimum est, eum desiderari; quum enim contractus matrimonii intrinsece ordinetur ad copulam, qui explicite consentit in illum, consequenter in hanc implicite consentit ex vi talis contractus. Secundo modo potest intelligi ex parte contrahentis et hoc pacto non est necessarius consensus implicitus in copulam, imo licet contrahens habeat intentionem non consentiendi in copulam, est verum matrimonium."

Quam sententiam studiosissime defendit Pontius 2) citando

1. aliquot testimonia s. Augustini dicentis, ad verum matrimonium sufficere amicabilem animarum conjunctionem sine copula carnali. Unum alterumve horum testimoniorum hic allegasse sufficiet: „Consequens ergo est connexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus

1) Lib. II, de matrimonio disp. XXVIII, n. 4. 2) Basilii Pontii de Sacramento matrimonii tractatus lib. I, cp. XVIII.

est, non conjunctionis maris et feminae, sed concubitus: poterat enim esse in utroque sexu etiam sine tali commixtione, alterius obsequentis amicabilis quaedam et germana conjunctio." 1) Aliud testimonium occurrit Pontio in eodem libro, 2) ubi s. Augustinus, quum examinaret, cur conjugium esset bonum, subjungit: „Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem: alioquin jam non diceretur conjugium in senibus, praesertim si vel amisissent filios, vel minime genuissent. Nunc vero in bono licet annoso conjugio, et si emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo charitatis inter maritum et uxorem; quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis sive pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset, postea non posse, quod vellent, sed ut laudis esset, primum noluisse, quod possent. Si ergo observatur fides honoris et obsequiorum invicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus, et prope cadaverinis utriusque membris, animorum tamen rite conjugatorum tanto sincerior, quanto probatior et tanto securior, quanto placidior castitas perseverat."

[ocr errors]

2. Id ipsum Pontius demonstrare conatur ex eo, quod in matrimonio impotentis cum impotenti cognita impotentia decernit Ecclesia, verum esse posse matrimonium ad caste vivendum. Sed qui contrahit cum impotenti cognita impotentia, nullatenus potest in copulam consentire, quum impossibilis sit intra vas et naturali modo, quare debet esse sub conditione caste vivendi.

3. Quia matrimonium contractum sub expressa conditione caste vivendi, validum est atque legitimum et licitum. Ergo verum matrimonium esse potest absque consensu in copulam.

Omnia illa Pontii argumenta, etiamsi prima fronte

1) Lib. de bono conjugali cp. 1. 2) Cp. 3.

veritatis speciem prae se ferant, penitius tamen inspecta ac ponderata ea vi pollere non videntur, ut in paragrapho sequenti demonstrabimus. Quare persuadere non possunt, a communi sententia consensum implicitum ad copulam non solum ex parte contractus, sed etiam ex parte contrahentium postulante, recedere. Statuimus ergo thesin:

§. 3.

Consensus implicitus ad commixtionem carnalem tum ex parte contrahentium, quum ex parte contractus pertinet ad valorem matrimonii.

Qui consentit in id, quod essentialiter ordinatur ad copulam carnalem, inquit Billuart, 1) consentit implicite in illam; atqui consentiens in matrimonium consentit in id, quod essentialiter ordinatur ad copulam. Probatur minor: Qui consentit in matrimonium, formaliter et explicite consentit in jus et potestatem ad copulam et in causam illius: sed jus essentialiter ordinatur ad usum, potentia ad actum, causa ad effectum."

Haec potestas seu obligatio ad copulam duplex distinguitur: nempe radicalis seu remota et actualis seu proxima. Illa ab ipso matrimonii vinculo separari nequit et ab eo ratione solummodo differt; si enim dominium corporis alterius alicui traditur, huic alteri necessario et inseparabiliter inest radicalis obligatio respectu illius, cui dominium traditum est. Actualis e contra obligatio est separabilis. Colligitur haec veritas

1. ex eo, quodsi conjuges post matrimonium consummatum pari consensu professionem faciant, neuter actualiter ad reddendum debitum obligatus est, quamquam vinculum matrimonii insolubile inter eos maneat, uti ex canone "Si quis conjugatus" Synodi octavae elucet: 2)

1) De objecto consensus matrimonii art. V. (tom. XIX.) 2) C. 22 C. XXVII, q. 2.

"Si quis conjugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam, si illo vivente, illa per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit. Nec recipitur apud Deum, ejus viri conversio, cujus sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa sequuntur Christum relicto saeculo, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum." Adultera illa nominatur, vinculum ergo matrimonii non erat solutum.

2. Si conjuges pari consensu simplex castitatis votum emittunt, a redditione debiti liberantur.

3. Contrahentes non actualiter obligantur ad reddendum debitum, si alter religionem ingredi velit, nisi post certum tempus ab Ecclesia praescriptum.

4. Si unus conjugum adulterium commiserit, ipso jure alter a redditione debiti deliberatur. Conjux enim contrahendo non sese obligat ad reddendum debitum, nisi sub conditione fidei conjugalis servandae. Ubi ergo frangitur fides illa, frangitur et praefata obligatio.

Quibus praenotatis thesin nostram sequentibus demonstramus argumentis:

a. Si duo sunt inseparabilia et necessario connexa, tunc consensus, qui ad unum fertur explicite, ad aliud ferri debet saltem implicite. Jam vero conjugum consensus necessario debet ferri explicite in vinculum conjugale; ergo necessario debet ferri eo ipso saltem implicite ad obligationem radicalem reddendi debitum; nam illa a vinculo separari nequit, uti supra dictum est. Vidimus enim, in mutuo corporum dominio sub vinculo conjugali insolubili remanere radicalem obligationem ad reddendum debitum, etsi obligatio actualis non existat. Essentialis est contractui matrimonii intentio implicita in copulam, quum natura sua ordinetur matrimonium ad procreationem prolis. Quare etiam s. Augustinus: „Nuptiae, inquit, ut ipsae nuptiales tabulae clamant liberorum pro

creandorum causa marem feminamque conjungunt." Quomodo ergo erit possibile, contractum essentialiter ad copulam ordinatum intendere copulamque implicite non intendere? Ligari potest quidem jus tale, vi tamen actus, quo jus implicite, licet inefficaciter intendit, usum quoque intendat necesse est. Ad matrimonium necessario requiritur consensus in mutuam dominii corporum translationem; sed haec translatio refertur ad copulam, ergo etiam ille consensus saltem implicite ad copulam feratur oportet.

b. Non requiritur ad valorem matrimonii neque ex parte contrahentium, neque ex parte contractus, ut consensus etiam implicite in actualem obligationem ad copulam feratur. Si enim duo in re ipsa sunt separabilia et nullatenus ad invicem conjuncta, unum amare possum, quin amem vel implicite vel explicite aliud. Sed obligatio reddendi debitum actualis potest in re a vinculo matrimonii, sicuti ab obligatione radicali separari; consentiendo ergo in prius non consentio eo ipso in posterius. Hoc jam ex eo patet, quod, uti in sequenti videbimus thesi, cum obligatione radicali optime concordare possit expressus consensus mutuus nec petendi nec reddendi debitum. Ex dictis clare elucet, distinctionem a Pontio et Sanchez prolatam quovis prorsus carere fundamento. 1)

Respondeamus ad Pontii argumenta:

Quod d. Augustini testimonia attinet, s. Doctor non vult nisi innuere, matrimonio non solum jam contracto conjuges ab ejus usu abstinere posse, sed etiam in ipso ejus contractu consensum ad ejus usum et ad ipsam copulam carnalem non esse necessarium. Sed hoc non adversatur communi sententiae, quae non expressum et formalem, sed implicitum solummodo ac virtualem con

1) Cfr. Gonet. Clypeus theologiae thomistic. tom V, disp. IV. Perez tract. de matrimonio disp. XIII; Vasquez Commentat. disp. in III, p. tom. II, disp. CXXV.

« PredošláPokračovať »