Obrázky na stránke
PDF
ePub

riae et intelligitur solum evitatio prolis proprie dicta, nempe positiva, quae est illicita, dum evitationem negativam nominare non possumus illicitam; alias etiam illicitum esset, servare continentiam.

Dices b: Talis conditio repugnat fidei matrimonii et bono prolis ergo irritat matrimonium, cui apponitur. Negamus antecedens; fides enim matrimonii non exigit, ut conjugi quacunque ratione petenti debitum reddatur, sed ut reddatur debite exigenti. Posito autem tali pacto ante vel post contractum matrimonium conjux indebite copulam exigit, quare alter ei obsequi non tenetur. Talis non peteret debitum, sed indebitum, quare alter nihil ei reddere obligatus est. Similiter respondetur ad objectionem sequentem: „Si matrimonium sub praefata conditione contractum validum esset, sequeretur, quod uxor ex justitia teneretur, marito petenti debitum reddere et non teneretur ex justitia marito petenti debitum reddere, quia vi pacti jus acquisivit ei debitum petitum negandi. Sed haec sibi invicem opposita simul stare nequeunt." Nec bono prolis repugnat talis conditio positive, sed solummodo negative i. e. nihil ad bonum prolis confert. Bonum prolis non obligat conjuges, ut dent operam generationi aut ut non obligent se ad non dandam ei operam. Nondum existentes non possunt habere jus erga illum, qui dare potest existentiam, vel, si dicatur, eos habere aliquod jus, illud non esse potest, nisi conditionatum, ut nimirum, si fiat carnalis concubitus, generatio non impediatur et ut, si proles nascatur, christiane educetur. Si adversariorum argumentum urgere vellemus, neque licitum esset, mutuo consensu abstinere a copula etiam sine peccato, quod est contra Apostolum.

2. Jus, quod conjuges sub tali conditione contrahentes sibi invicem communicant, nullum usum habebit eritque omnino inutile, ergo nullum.

Negamus a. consequens; si enim dominium ab usu

distinguitur, nihil repugnat, aliquem habere dominium inutile, ut patet in pupillis, in quibus stat jus remotum et ligatum disponendi de rebus suis, quod dicitur dominium directum et proprietatis, cum obligatione tamen non disponendi. b. Tale jus et dominium efficit, ut conjuges maneant inhabiles ad contrahendum cum alia persona; si alteruter corporis sui copiam fecerit extraneo, fidem matrimonialem violabit et adulter habebitur; si postmodum mutato proposito se mutuo cognoscant, non erit fornicatio. Efficit porro bonorum communionem et vinculum charitatis, qua se mutuo juvant et solantur in administratione familiae et casibus adversis et denique individuam vitae societatem. 1)

3. Impotentes ad usum matrimonii invalide contrahunt; sed qui contrahunt cum mutua obligatione servandi perpetuo castitatem, sunt impotentes ad usum matrimonii; ergo invalide hoc contrahunt.

Major tantum vera est de iis, qui physice impotentes sunt ad usum matrimonii, non autem de iis, qui moraliter ad eum dicuntur impotentes.

Salmanticenses, 2) qui matrimonium sub conditionibus praecitatis initum declarant invalidum, appellant etiam

[ocr errors]

nonne

1),,Dum quis in conditionem castitatis contrahendo consentit, interrogat apprime Ant. Ballerinus (Compendium theol. moralis P. Joa. Gury s. J - ed alt. Romae 1869 tom. II, pag. 509), matrimoniali jure vel maxime utitur? Sicut nimirum qui domum emat, jus suum in eam non minus exercet, si illa ipse inhabitando utatur, quam si ipsa uti nolens usum ejusdem vel ad tempus vel in perpetuum alteri concedat; ita sane quum quis usui juris sui in alterius corpus sponte cedit, hoc ipso jus, potestatemque sibi esse, illamque exercere putandus est. Nemo quippe cedit legitime nisi illud, quod in potestate habet, et ejusdem usui cedens, ipsum evidenter exercet. Falsum est igitur, per conditionem matrimonio appositam et acceptatam servandi castitatem, contractum iniri, cujus nulla vis, nullusque sit effectus, atque adeo qui naturam contractus exuat." Cfr. Billuart 1. c. a. V. 2) Cursus theologiae moralis tom. II, pag. 172.

Doctoris Angelici1) auctoritatem. Quum s. Thomas sibi proposuisset argumentum: "Si mulier dicat viro: consentio in te, dum tamen non cognoscas me, non est consensus matrimonialis, quia aliquid est ibi contra substantiam praedicti consensus; sed non esset, nisi dictus consensus esset in carnalem copulam“ ergo respondet: „ad tertium dicendum, quod illa conditio explicita non solum actui, sed etiam potestati contrariatur copulae carnalis et ideo est contraria matrimonio.“

sensu

Ad textum hunc exponendum animadvertimus: Conditio,dum tamen me non cognoscas“ in duplici apponi potest matrimonio: nempe ut impeditiva juris concedendi et ut impeditiva usus hujus juris. Aut enim contrahens contrahenti non vult concedere jus in proprium corpus explicans illam conditionem: Contraho tecum non tradendo nec potestatem nec dominium corporis mei aut contrahens jus alteri concessum ligare intendit usumque denegare. In sensu illo conditio sine ulla dubitatione contra matrimonii esset substantiam in tradendo corporis dominio consistentem. Unde d. Thomas 1. c. et Gregorius IX. conditionem hanc substantiae matrimonii asserunt repugnare. In sensu e contra posteriori conditio illa nullatenus repugnat. Si dominium ab usu distinguitur, non est, cur non possit conferri illud sub conditione tali re nunquam utendi. Matrimonium consistit essentialiter in jure ad usum, non vero in ipso usu; alias senes non validum possent contrahere matrimonium. 2)

1) In IV dist. XXVIII, q. unica art. 4 ad 3 et in addit q. XLIII, a. 1 ad 3. 2) Schmalzgrueber, qui nostram sententiam habet probabilem, opponit contra 1. c. lib. 4 tit. 5 n. 119 quod contrahentes ,,jus alterius corpus et implicitum consensum ad actus conjugales reddendos appositione talis conditionis excludant," quum vi illius ad copulam non exigendam et non reddendam obligentur. „,Cujus argumenti vis tota, uti patet, sita est in fallacia, qua jus cum juris exercitio, atque adeo renuntiatio usus cum juris non existentia

Comparantibus nobis argumenta ab utraque parte proposita, sententia prior praeferenda esse videtur et quidem si de aliis silere velimus rationibus, jam eo, quod inde sequatur, matrimonium etiam a personis simplici castitatis voto obstrictis posse contrahi, dummodo in illo contrahendo jus dumtaxat remotum et non proximum ad copulam sibi tradant. Non obstat, quod votum simplex castitatis impediat, quominus matrimonium licite contrahatur, quum tale votum inter impedimenta matrimonii impedientia numeretur. Illicite matrimonium contraheretur, si in illo contrahendo non tantum jus remotum ad copulam traderetur, sed etiam proximum. Non vero tradito nisi jure remoto etiam licite per se loquendo matrimonium iniretur. Nihilominus rarissimo tantum personis, quae hoc votum emiserunt, matrimonium contrahere permittitur, quia votum per accidens periculo exponitur violationis. Simplex castitatis votum ergo cum matrimonio optime stare potest, sicuti etiam patet in beatissimae Virginis et s. Joseph matrimonio, ad quod considerandum jam nunc transibimus.

confunditur, scribit Ballerinus 1. c. pag. 5 10. Nunquid non aeque obligantur conjuges ad debitum nec exigendum nec reddendum, si ambo solemni voto se religioso ordini mancipent? Et si obligatio haec jus in corpus alterius excluderet, curnam est adulter et contra justitiam peccat eorum alteruter, qui extraneae personae commisceatur? Rursus si obligatio non exigendi aut reddendi copulam excludit jus in alterius corpus, quomodo validum erit matrimonium, quando contrahant duo simplici voto castitatis adstricti? Concludamus: pacisci quidem non potest contrahens de iis, quae ex naturae ordine abesse a contractu nequeunt, et ex vi contractus sunt inalienabilia, cujusmodi est jus in corpus alterius; at in quibus usus est quidem licitus, sed non imperatus aut inalienabilis, falsum est, contrahentes non posse abdicationem pacisci."

Cap. II.

DE BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ ET S. JOSEPH MATRIMONIO IN SPECIE.

Non defuere, qui praetextu conservandae ac defendendae virginitatis b. Mariae illam tantummodo desponsatam, non vero nuptam admiserint. Falso nititur fundamento haec sententia, cui inter catholicos favebant etiam Gratianus et Michael de Medina censentes, b. Virginem vinculo conjugali non fuisse sociatam cum s. Joseph, quia concubitus carnalis, quem partem essentialem habuerint matrimonii, inter eos non intercessisset. Unde matrimonium verum negantes non admiserunt nisi matrimonium existimatum: quemadmodum s. Joseph putabatur Christi pater, quum tamen revera non esset, ita etiam Virginis sponsus habebatur et maritus, licet non esset.

Jam antea matrimonium inter beatissimam Virginem et s. Joseph negaverat s. Gregorius Nyssenus dicens:1) Conjunctio non ultra sponsalia progrediebatur." Quam opinionem prorsus ineptam esse, ut alia reticeam, ex eo elucet, quod, quum sponsalia nihil aliud sint, quam futurarum nuptiarum mutua promissio, b. Virgo et s. Joseph, si post contracta sponsalia nuptias nunquam iniissent, fidem in sponsalibus de contrahendis nuptiis datam violassent, imo simulate sponsalia contraxissent. Quid enim aliud est, contrahere sine intentione implendi id, quod promittitur, quam ludere illum, cui promittitur? Num forsitan possemus cogitare, sanctissimas illas personas tali modo sese invicem habuisse ludibrio? Procul absit! Suscipiamus ergo thesin sequentem probandam:

1) In orat. de Natali Domini.

« PredošláPokračovať »