Obrázky na stránke
PDF
ePub

virtute naturae suae diabolus cognoscere poterat matrem Dei non fuisse corruptam, sed virginem; prohibebatur tamen a Deo cognoscere modum partus divini."

Deo ergo volente daemon non advertit; vidit enim illam matrimonii vinculo conjunctam cum s. Joseph ab illoque partum esse credidit. Sed ad quid, interrogat Scotus, profuit tunc vir? Quantumvis innupta maneret, eadem virtus divina obcaecaret daemonem, ne ex alieno viro Mariam concepisse crederet." Suarez et Soto resolutionem petunt ex Virginis innocentia, „quam daemon adeo habuerit cognitam, ut neutiquam suspicari potuisset, eam ex alieno thoro concepisse." Si ergo non vidisset Mariam nuptam, censeret, desuper fuisse impletam, non vero ex impudicitia gravidatam; hoc enim sibi formasset argumentum: Concepit extra matrimonium, non ex fornicatione, quia hoc me, fornicationis auctorem, non lateret; ergo concepit de Spiritu sancto.

Callidus Evae deceptor a nova Eva debuit decipi; auctor doli dolo perierit necesse erat. Ideo perpulchrum illud Ruperti Abbatis: 1) „Illam sponsum habere, Spiritui sancto complacuerat, ut quomodo falsus fuit Saul, quum ungeretur David rex, ita falleretur Herodes, sive habitans in Herode diabolus, in hoc sacramento Regis Domini: acsi diceret in secretis suis: Virum unum de populo accipiat Virgo haec, et sit ei desponsata, ut, dum conceperit et pepererit, dicat, quia virum duxi, quia nuptias celebravi: atque ita sicut Samuelem tunc liberavit immolatio vituli, quasi ob nullam aliam causam in Bethlehem venisset, ita Virginem hanc ob omni quaestione liberet existimatio carnalis commercii."

Neque alio vergit d. Bernardus 2) in haec verba erumpens: „Oportebat a principe mundi aliquamdiu celari divini consilii sacramentum, non quod Deus, si

1) Lib. I, in Matth. 2) Hom. II, super Missus est ad festum Desponsationis B. M. V.

[blocks in formation]

ut

palam opus suum facere vellet, impediri posse ab eo metueret; sed quia ipse, qui non solum potenter, sed etiam sapienter, quaecumque voluit, fecit, sicut in omnibus operibus suis quasdam rerum vel temporum congruentias propter ordinis pulchritudinem servare consuevit: ita in hoc quoque tam magnifico opere suo, nostrae videlicet reparationis, non tantum potentiam suam, sed et prudentiam ostendere voluit. Conveniens ergo erat, suaviter quoque omnia, coelestia scilicet et terrena, disponeret; quatenus et illinc dejiciens inquietum, reliquos in pace firmaret: et hic debellaturus invidum, nobis prius et suae humilitatis et mansuetudinis valde necessarium exemplum relinqueret, sicque mirabili fieret moderamine sapientiae, ut et suis suavis et hostibus fortis appareret. Quid enim prodesset, diabolum a Deo vinci, nobis manentibus superbis?"

d. Ut a Joseph nutriretur, unde et pater ejus dictus est, quasi nutritius. Hanc considerans dignitatem Isolanus 1) merito exclamat: „Quantae latebant in sanctissimo Joseph virtutes, quibus Filium Dei educaret, aleret et vestiret; ad varia enim animantium genera alenda atque educanda, omnium corporum coelestium vis occurrit, quas ab Angelis orbium motoribus accipiunt; Joseph autem verbi Dei, per quod coelestes orbes et Angeli conditi sunt et in esse conservantur, enutrivit et aluit. Joseph profecto plus quam Josaba filia Regis Joram fuit, ac in ea praefiguratus est, quae Joas infantem clam nutrivit, ac regem Israel tandem constituit." Solertissimus tutor fuit s. Joseph, fidelissimus ac prudentissimus nutritius. Multis eget aetas illa infirma, quae sola mater convenienter praestare haud valet. Quare s. Augustinus: "Desponsata est Virgo, inquit, ut infantis curam gereret ipse Joseph, sive in Aegyptum iens, sive inde denuo rediens." Quisnam fidelitatem et pru

1) II, p. cp. 4. pa. 2 §. 3.

dentiam ejus digne posset describere, qui pretiosissimum thesaurum tamdiu custodivit anxiosissime ac panem illum viventem, de coelo descendentem tam sibi, quam toti mundo conservavit! Convenientissimum videtur hoc matrimonium

III. ex parte Matris.

a. Quia per matrimonium redditur immunis a poena, „ne scilicet lapidaretur a Judaeis quam adultera," ut s. Hieronymus 1) dicit. Sed quomodo lapidari potuit, quum ea, quae nondum nupta est, nec adultera esse valeat? Si ergo Virgo innupta electa fuisset mater Domini, ut adultera lapidari non potuisset, tametsi foetum uterum gestans.

Ad tollendam hanc difficultatem quidam asseruerunt, s. Hieronymum de lapidatione infamiae cogitasse. Talem vero sensum s. Hieronymi verbis non convenire, satis apparet. Alii opinabantur, s. Deiparam, si innupta peperisset, lapidatam esse, quia de stirpe Aaron fuerit. Sed hoc falsum; nam b. Virgo non ex tribu Levi, sed ex tribu Juda, ex Aaronis familia erat. 3) Posito etiam, quod ex tribu fuerit Levi, b. Virgo tanquam filia Sacerdotis propter stuprum non lapidata, sed combusta fuisset. Legitur enim: 4) Sacerdotis filia, si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur." Difficultatem hanc optime solvit Doctor Angelicus; 5) nam non solum ea, quae desponsata, committebat adulterium, sed etiam virgo, quae in domo patris custodita fornicabatur, tamquam adultera puniri consuevit. Confirmatur haec opinio ex Deuteronomio: 6) „Si non est in puella inventa virginitas . . . . lapidibus obruent (eam) viri civitatis illius et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui." Non dicit,

[ocr errors]

1) In I. Luc. 2) In I. Matth.: Quum esset desponsata. 3) Cfr. cap. VII, ad Hebr. 4) Levit. XXI, 9. 5) L. c. in a 1 ad 4. 6) Deut. XXII, 20.

quia, quum non esset virgo, nupsit virgo et sponsum decepit; sed quia in domo patris sui fornicata est. Quum vero s. Hieronymus dixerit: „Ne lapidaretur ut adultera,“ terminus „adultera in sensu latiori i. e. pro quacunque muliere vitiata seu pro muliere eidem poenae subjecta, cui subjiciebantur adulterae sumendus est.

[ocr errors]

b. Ut per hoc ab infamia liberaretur. Unde s. Ambrosius, 1) quod desponsata est, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre." Dominus ergo, cui honor et bona fama Matris curae erat, potius Nativitatem suam in dubium vocari voluit, quasi non de Virgine natus esset, quam Matris suae pudicitiam, bene sciens, quam verecunda illa esset. Et quamvis Dominus permiserit, aliquos in eum blasphemare, nunquam tamen de Virgine matre sua hoc permisit, quare de ejus bono nomine summa sua sapientia apud homines curavit.

[ocr errors]

c. Ut ei a s. Joseph ministerium exhiberetur. 2) Multis enim beatissima Virgo indigebat, quae decenter fieri non poterant, nisi per virum. Erat enim ipsa egens teneraeque aetatis. Unde sicut Dominus in fine vitae suae commendavit eam discipulo, sic nunc per Angelum in sponsam dedit commendavitque justissimo Joseph, custodi fidissimo. "Vides, exclamat ideo d. Chrysostomus,3) quia Josephus non ad conjugium Mariae erat electus, sed ad ministerium ejus. Eunte illa in Aegyptum et redeunte, nisi desponsata illi fuisset, quis ministerium ei tantae necessitatis impleret? Nam in prima quidem facie Maria puerum nutriebat, Joseph conservabat."

IV. Ex parte nostra hoc conjugium fuit conveniens: a. Quia testimonio s. Josephi comprobatum est, Christum ex Virgine natum. Locupletior enim, inquit d. Ambrosius,) testis pudoris maritus adhibetur,

"

1) Super Luc. 2) Super Matth. s. Hieronym. 3) In Matth. hom. 3 in cp. 2. 4) Lib. 7 in Luc.

qui doleret et posset injuriam vindicare et opprobrium, si non agnosceret sacramentum." S. Maria si non conjugata peperisset, fructum ejus fructum fuisse Spiritus sancti nullus credidisset, nec tunc quisquam adfuisset, ad quem accusare eam directe pertinuisset. Jam vero quum b. Virgo s. Josephum haberet virum, ille suam prosecutus fuisset uxorem, si conceptum de Spiritu sancto non certissime agnovisset.

b. Quia magis credibilia redduntur ipsa verba Virginis matris virginitatem suam asserentis. Optime igitur d. Ambrosius:1) „Fides Mariae, inquit, verbis magis adsciscitur et mendacii causa removetur. Videretur enim culpam obumbrare voluisse innupta mendacio praegnans: causam autem mentiendi desponsata non habuit, quum conjugii praemium et gratia nuptiarum partus sit foeminarum." Quasi dicat: Si b. Virgo non conjugata peperisset et se diceret virginem, hoc non videretur fieri, nisi ad excusandum fornicationis peccatum; quum vero conjugii vinculo cum s. Joseph conjuncta cum illo, quin peccarit, copulam habere potuerit, non erat, cur diceret, se esse virginem, nisi hoc verum fuisset; nam sponsus suus optime scivit, utrum esset virgo annon. Nullum sane testimonium hac in re firmius ac certius esse potest proprii mariti testimonio. Unde sicut Thomas Apostolus dubitando et tangendo Resurrectionis Domini, ita s. Joseph dubitando factus est testis sponsae suae virginitatis et integritatis fidelissimus. Mirabile profecto illud s. Bernardi: 2) „Sicut Thomas dubitando, palpando constantissimus factus est Dominicae confessor Resurrectionis; ita et Joseph Mariam sibi desponsando ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando, factus est pudicitiae fidelissimus testis. Pulchra utriusque rei convenientia, et dubitatio Thomae et dispensatio Mariae. Poterant quidem similis

1) Lib. 7 in Luc. 2) Hom. II, super Missus.

« PredošláPokračovať »