Obrázky na stránke
PDF
ePub

nuptam fuisse Lamy demonstrare conatur etiam vocando ad leges Hebraeorum circa connubia. „Maria, inquit, commorando per tres menses apud cognatam suam Elisabeth, id temporis insumpsit, quod puellis desponsatis concedebatur ante solemnem in aedis conjugis deductionem." Cui quidem concordat Maimonides asserens:1) „Puella non statim post sponsalia in domum conjugis fuit deducta, sed ei aliqua in parentum aedibus mora fuit concessa." Unde concludit Lamy, Mariam cum Joseph sponsalia tantum contraxisse, quum Angelus apparuit et tempus puellis desponsatis ante celebrandas nuptias concessum commorando apud Elisabetham cognatam insumpsisse.

Ad quam difficultatem optime respondet Graveson: 2) „Tempus, quod puellis desponsatis ante solemnem in aedes conjugis deductionem concedebatur, nulla lege apud Hebraeos fuisse praefixum et aliquando breve admodum fuisse, ut liquet exemplo Rebeccae,3) ubi dicitur: Fratres Rebeccae postulasse, ne ad Isaac, cui modo fuerat desponsata Rebecca, deduceretur, nisi post decem dies: „Maneat, inquiunt, puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur." Tempus etiam illud puellis desponsatis concessum nulla apud Hebraeos fuisse lege praefixum, testatur Leo de Modena:4) „Quasdam desponsatas manere per integrum annum, scribit, alias per semestre, plus minus, pro voluntate et commoditate contrahentium." Obtinet hodie pariter apud Judaeos, ut puellae oppignoratae maneant interdum sex mensium spatio, quin et anno ac biennio, antequam conjugium ineatur; quo temporis intervallo, si forte pudorem suum violaverit sponsa, adulterii rea habetur, uti exemplo Thamar intelligimus.

1) In Tract. de Connub. Hebr. cp. X, n. 17. 2) L. c. diss. I, §. 1. 3) Gen. XXIV. 4) Historia de ritibus Judaeorum p. IV, cp. 3. Cfr. Selden. Uxor hebraica; Basnage, hist. Jud. 1. V, cp. 19 n. 12.

Quid ergo prohibet, ne dicamus: Mariam quatuor circiter mensibus ante legationem Gabrielis fuisse Josepho sponsione promissam, sicque desponsatam tres menses in aedibus paternis esse versatam, quarto vero ineunte a contractis sponsalibus mense matrimonium solemni ritu cum s. Joseph iniisse et in iisdem aedibus habitare coepisse ante Gabrielis legationem? Haec Gravesonii opinio sane plus praebet probabilitatis, quam conjectura a Lamy excogitata.

...

Alii sententiae prioris patroni concedunt quidem, beatissimam Virginem tempore legationis in iisdem cum s. Joseph aedibus habitasse, non vero vinculo matrimonii de praesenti, sed de futuro tantum cum illo conjunctam citantque pro hujus opinionis veritate inter alios s. Chrysostomum et s. Bernardum, quorum ille 1) ita loquitur: „Non dixit, antequam duceretur in domum sponsi: intus enim jam erat; nam mos priscis erat, sponsas ut plurimum domi tenere . . . . Habitabat ergo et ipsa cum Josepho." Doctor Mellifluus 2) e contra: „Illa utique fuit ratio desponsationis Mariae, inquit, quae et dubitationis Thomae. Mos si quidem Judaeorum erat, ut a die desponsationis suae usque ad tempus nuptiarum sponsis sponsae traderentur custodiendae, quatenus earum ipsi eo sibi pudicitiam curiosius servarent, quo sibi ipsi fideliores existerent. Sicut ergo Thomas dubitando, palpando constantissimus factus est dominicae confessor resurrectionis, ita et Joseph Mariam sibi desponsando, ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando factus est pudicitiae fidelissimus testis."

Sed consuetudo ista authorum Judaeorum testimonio probari vix potest. Sponsas sponsis in eorum domibus ad custodiendum traditas fuisse, aperte negat Gemara Babylonica, „qua "qua testante virginibus Galilaeis ne

1) In Matth. hom. IV, n. 2. 2) Super Missus hom. II, n. 12.

una quidem hora cum sponso morari licebat." Gemaram Babylonicam hic falli ponamus, numquid ex eo sequetur, omnes sponsas indiscriminatim, etiam illas, quae in templo alebantur, sponsis in custodiam fuisse datas? Quomodo talis asserti veritas posset probari? Ad praecavenda peccata Ecclesia sub poenis gravissimis semper prohibuit, ne sponsi ante matrimonium contractum sub uno eodemque habitaverint tecto. Quid, Ecclesiae prototypus, synagoga, contrarium approbare potuisset?

Beatissima Virgo post discessum a templo statim habitavit cum s. Joseph et quidem ut ejus conjux.

Plerique antiquissimi ac gravissimi Patres, speciatim s. Chrysostomus, 1) s. Germanus Constantinopolitanus, 2) s. Bernardus, 3) Euthymius 4) aliique teste Stengelio 5) constanter asseruere, beatissimam Virginem statim ab initio conjugii, quod contigit in discessu a templo, Josepho traditam et mox ab ipso Nazarethum deductam fuisse ibique in domo, ubi Incarnationis mysterium postea peractum et quae nunc Laureti sita est, cum eo habitasse.

Ne objiceas, b. Virginem, quando ex domo Zachariae redierit, non dici reversam in domum Joseph, sed in domum suam! Nonne domus mariti et domus uxoris una eademque domus fuit? Dum ergo dicitur, rediisse in domum suam, censetur etiam reversa in domum s. Josephi.

At, inquiunt, licet Maria et Joseph non statim cohabitaverint, tamen inter illos intercedere poterat talis familiaritas, quae omnem impediret infamiam, praesertim si s. Joseph cum Maria in domum Zachariae ascendit ibique tamquam in domo aliena cum Virgine habitavit! Ex iis, quae supra diximus, jam apparet, quam stolida haec

1) In Matth. hom. IV. 2) In Vita B. Virginis. 3) Super Missus hom. II. 4) In Matth. cp. I. 5) Historia s. Josephi cp. III.

sit ratio. Si Maria et Joseph nondum publice in domo cohabitarunt propria, nullatenus suspicio ob tam maturam impraegnationem in sponsi absentia factam vitanda erat. Nondum erant conjuges, nihilominus Maria apparuit gravida.

Quae de utraque opinione tempus desponsationis spectante sufficiant. Utraque non solum s. Scriptura, sed etiam Patrum fundatur testimoniis. Si admissa sententia illa textus biblicus facilius potest exponi, admissa hac Salvatoris nostri ejusque sanctissimae Matris honori melius consulitur. Quod quum sacramenti majestas, nec non rationes, cur nuptam Filius Dei amaverit matrem, desiderent, doctissimus Benedictus XIV., ') sententiae nostrae majorem vindicat probabilitatem, verisimilitudinem atque praestantiam. Beatissima Virgo non solum desponsata, sed etiam re vera conjugata fuit, dum Angelus illam salutavit. Statim post conceptum in utero Deum abiit ad cognatam suam Elisabeth.

Iniit forsitan b. Virgo foedus illud nuptiale ante abitum? S. Literae nullam de hoc faciunt mentionem; patroni vero oppositae sententiae contendunt, s. Josephum fuisse monitum ad contrahendum matrimonium per illa Angeli verba: „Noli timere accipere Mariam conjugem tuam verba, quae s. Joseph non audivit, nisi post b. Virginis reditum. Nec tempore commorationis apud suam cognatam matrimonium inierunt; nimis enim incertum videtur, utrum s. Joseph beatissimam Virginem comitatus fuerit. 2) Nec minus post reditum, qui trimestri elapso contigit, s. Maria nupsit s. Josepho, quia ille intra tantum temporis spatium virginis gravedinem advertere debuisset, qua apparente ante verum matrimonium contractum et citius partu subsecuto nec ipsa a fornicationis nec Christus ab illegitimi ortus nota contra finem principalem hoc conjugio intentum praeservatus fuisset.

1) De festis B. Mariae Virginis cp. III, n. 6. 2) Cfr. p. II, cp. II. §. 2.

www

SECTIO IV.

DE S. JOSEPH, BEATISSIME VIRGINIS SPONSO

CASTISSIMO.

Hic vir, hic est, de quo tibi tantum dicere possum,
Vir fuit Mariae.

Si s. Gregorius Nazianzenus ad laudandum Gorgoniae sororis suae maritum interrogat, „vultis uno verbo virum describam? Vir illius, nec enim scio, quid amplius dicere necesse sit," nonne ad s. Josephi laudes multo magis sufficiet dicere, sponsus, vir Mariae? Nonne ideo „meruit honorari a Deo, ut Pater Dei et dictus et creditus sit?" 1)

Quum de beatissimae Virginis matrimonio jam fusius disseruerimus, etiam de sponso ejus castissimo, tam eximio in sanctitate et justitia, tam eminenti in gloria ac potentia apud Deum, habere sermonem plus aequo videbitur.

E regia Davidis progenie originem ducens 2) s. Joseph

1) Bernard. hom. 2 super Missus. 2) S. Josephum ad tribum Juda et familiam David pertinuisse, ex s. Scriptura apertissime elucet.,,Manifestum est, inquit s. Paulus in cp, ad Hebr. VII, 14, quod ex Juda ortus sit Dominus noster." Angelus porro 8. Josephum hisce alloquitur verbis Joseph, fili David, noli timere" (Matth. I, 20). S. Josephi genealogiam Matthaeus Evangelista deducit ab Abrahamo per Davidem.

Quod differentiam inter genealogias Matthaei et Lucae attinet, sequentia notanda sunt. S. Matthaeus descendendo repetit genealogiam ab Abrahamo, s. Lucas vero eam ascendendo deducit ad Adamum. In recensendis nominibus inter Abrahamum et Davidem Evangelistae concordant; sed inde a Davide Matthaeus deducit Christi progenitores per Salomonem, Lucas vero per Nathan; in Salathielem et Zerobabelem series genealogicae con

« PredošláPokračovať »