Obrázky na stránke
PDF
ePub

magnam a parentibus suis recepit excellentiam magnamque sanguinis generositatem. Majori vero nobilitate pretiosiorique dono dignatus est, quem Deus ab aeterno ad matrimonium cum sacratissima Dei Virgine ineundum

currunt, dein se separant et demum in s. Josepho conveniunt, qui in Matthaei genealogia filius Jacobi, in Lucae genealogia filius Heli nominatur. Ad hanc difficultatem enodandam diversae exortae sunt opiniones:

a. Autumant nonnulli scriptores, a s. Matthaeo genealogiam beatissimae Virginis exhiberi per lineam maternam, a s. Luca per lineam paternam.

b. Alii a s. Matthaeo genealogiam s. Josephi, a s. Luca genealogiam b. Virginis exhiberi censent. Juxta hos auctores nomen Heli forma abbreviata pro Heliakim i. e. Joakim, b. Virginis patre, fuit.

c. Uterque Evangelista genealogiam s. Josephi duxit et quidem s. Matthaeus a patre, avis et proavis naturalibus, s. Lucas a legalibus. Pater naturalis s. Josephi est Jacobus, pater legalis vero Heli. Jacobus et Heli fuerunt fratres uterini, Post mortem Heli, qui ex uxore sua nullos procreaverat liberos, hanc duxit Jacobus genuitque ex ea Josephum. Ita antiquissima et communis Patrum sententia, quam 2. saeculo tradidit s. Justinus Martyr in lib. quaest. 31. et post eum Julius Africanus apud Eusebium lib. 1 hist. eccl. cp. 7. Eandem sententiam tenent s. Hieronymus in cp. I, Matth.; s. Ambrosius lib. 3 in cp. 3 Luc.; s. Augustinus Retract. lib. 2 cp. 7; s. Bonaventura in cp. 3 Luc.; s. Thom. III, p. q. XXXI, a. 3 ad 2.; Beda in Matth. lib. 1 cp. 1.,,Jacob, inquit ven. Beda, et Heli fratres erant, habentes diversis temporibus ex diverso venientes genere, qui avi Joseph esse videntur, ex una eademque uxore Esai nomine: Mathan, qui per Salomonem genus ducit, filium habuit Jacob; et Mathat, qui per Nathan genus ducit, ex eadem tribu, sed non eodem genere, eo defuncto, filium accepit Heli: et sic Jacob et Heli diverso genere patrum fratres sunt uterini, quorum alter i. e. Jacob defuncti fratris Heli accipiens uxorem genuit Joseph secundum naturam suam; secundum vero praeceptum legis, fratris filium." Haec sententia apparentem Evangelistarum dissonantiam optime et cum verborum proprietate conciliat. Matthaeus enim utens verbo,,genuit" innuit hoc ipso verbo progenitores naturales; Lucas utitur verbo substantivo,,fuit," quod filiationem legalem et naturalem significare potest, hic vero de filiatione et paternitate legali exponi debet, quia jam textus Matthaei filiationem

praeelegerit. Quid enim toto orbe terrarum praestantius quidque honorabilius inveniri poterit, quam s. Deiparae esse conjugem? Laudas Joannem, qui Virginem a Christo sibi commendatam in suam acceperit: at quibus laudibus

naturalem per Heli prohibet. S. Joseph ergo, ut ex duplici hac genealogia apparet, originem duxit ex stirpe Davidica.

Eo ipso, quo texitur s. Josephi genealogia, etiam b. Virginis et consequenter Christi ex ea nati stirps indicatur. Ratio est, quia puellae, quae non habebant fratres, et ad quas proinde bona devolvebantur paterna, ex speciali lege (Num. XXXVI, 8). „Omnis filia haereditans haereditatem de tribubus filiorum Israel, uni de familia patris sui erit in uxorem, ut accipiant haereditate filii Israel unusquisque haereditatem patrum suorum" (sic juxta textum hebr.) tenebantur, non tantum in eadem tribu, sed etiam in eadem familia nubere, ex qua erat pater earum, ne scilicet transiisset ad externas familias, sed potius in familia patris maneret consanguineis, qui jus ad eam habebant. Sic Angelus Tobiam juniorem docet, ipsi deberi uxorem filiam Raguelis patris sui unigenitam et cuncta bona ejus. ,,Credo, inquit Raguel ad eos, quoniam ideo fecit (Deus), vos venire ad me, ut ista (Sara filia mea) conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi VII, 14." Judaeos haereditatum paternarum tenacissimos fuisse, patet in Naboth Cfr. 3 Reg. XXI, 1; Cornelius in cp. 36 Num; Becani Analogia Veteris ac Novi Testamenti pag. 401; Patrizi de Evang. lib. 3 diss. 9. Quod autem ad beatissimam Virginem paternae haereditatis jura pertinerent, ex s. Scriptura quidem non constat, vetustissima tamen traditione receptum est.

[ocr errors]

Non defuerunt, qui Mariam ex tribu Juda et ex generatione David fuisse negaverint, asserentes, eam, utpote Elisabethae cognatam, pertinuisse ad tribum Levi! At Maria non fuit ex tribu Levi et stirpe sacerdotali. Teste enim s. Paulo (ad Rom. I, 3) Christus fuit ,ex semine David secundum carnem;" Christus vero sumpsit carnem ex b. Virgine ac proinde ea cum Christo ex semine David fuit. Ortam de tribu Juda, praedicat Ecclesia Mariam, claram ex stirpe David." Cognatio b. Virginis cum s. Elisabetha igitur alio modo exponatur necesse est. S. Augustinus in libro contra Faustum 23 putat, si Joachim, pater Mariae, de stirpe Aaron fuerit (ut Faustus haereticus quibusdam scripturis apocryphis innisus censebat), credendum esse, quod mater Joachim vel ejus uxor quoque ex stirpe David fuerit, ita ut aliquo modo Mariam de stirpe David fuisse dicamus. Synopsis Criticorum in Luc. cp. 1, p. 870

honoremus oportet s. Josephum cum beatissima illa Virgine tenerrimo matrimonii vinculo familiarissime conjunctum? O miranda prorsus, Joseph, sublimitas tua, exclamat Gerson 1) sublimissimam hanc admirans dignitatem, o dignitas incomparabilis, ut mater Dei, reginal coeli, domina mundi, appellare te Dominum non indignum putaverit." Nec mirum profecto! Fuit enim s. Joseph vir illius, quae in rebus creatis principatum obtinet in coelo et in terra. Verus fuit custos, verus tutor ac nutritius, verus Christi pater, quibus ministeriis nihil majus, nihil excellentius excogitari potest, quibusque apertissime demonstratur, s. Josephum optimum fuisse sanctissimumque b. Virginis conjugem. Si enim in matrimoniis caeteris, inquit Bellarminus super Missus, prudentia hominum imprimis requirit, ut vir et mulier sint opibus, nobilitate, aetate omnibusque rebus aliis, quantum fieri potest,

[ocr errors]

respondet ad quaestionem:,,Qui cognata (Elisabeth), quum esset ex tribu Levi, Maria ex tribu Juda! a. Cognata dici poterat sensu generali, ut Paulus vocat omnes Israelitas cognatos suos." ,,Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem.“ Rom. IX, 3. b. Elisabeth potuit esse ex tribu Levi genere paterno et ex tribu Judae et familiae Davidis genere materno et ita cognata Mariae. Cfr. Toletus in Luc. cp. 1 annot. 108. Audiamus s. Thomam III, p. q. XXXI, art. 2 ad 2 hac de cognatione disserentem:,,Potuit fieri, ut pater Elisabeth aliquam uxorem habuerit de stirpe David, ratione cujus b. Virgo Maria, quae fuit de stirpe David, esset Elisabeth cognata: vel potius e converso, quod pater b. Mariae de stirpe David existens uxorem habuerit de stirpe Aaron."

Si tandem quaeritur, cur Evangelista non explicite Mariae genealogiam descripserit, respondemus, uti jam supra, quia moribus Hebraeorum receptum non est, ut per mulieres, sed tantum per viros genealogiae ordinentur. Quamvis s. Joseph Christum non genuerit, mater tamen Christi vera s. Josephi conjux fuit ideoque Christus velut germen in Josephi fundo natum ad ipsum pertinebat. Cfr. Calmeti dissert. de genealogia Jesu Christi.

1) In serm. de Nativ. Virg.

pares: quanto magis credendum est, Deum, castissimi hujus matrimonii auctorem, illud voluisse, ut qui suae matris sponsus eligi deberet, esset ei non solum aetate et nobilitate, sed etiam morum integritate vitaeque probitate quam maxime similis? Itaque sicut Maria a stirpe regia descendebat, ita et Joseph." Sicut Maria, subjungimus hisce Bellarmini verbis, non solum virginitatem semper servavit incolumem, sed etiam voto eam firmavit, ita et Joseph; sicut Maria adolescentula, quando Josepho nupsit, ita et Joseph maturus juvenis, quum matrimonii castissimi vinculo cum beatissima Virgine fuerit conjunctus. Loquamur ergo primo de s. Josephi virginitate.

Cap. I.

DE S. JOSEPHI VIRGINITATE.

Cunctis virtutibus christianis s. Deiparae sponsum gloriosissimum ornatum fuisse, munera a divina providentia ipsi imposita clarissime produnt. „Omnium singularium gratiarum, inquit s. Bernardinus Senensis, alicui rationabili creaturae communicatarum generalis regula est, quod quandocumque divina gratia eligit aliquem ad aliquam gratiam singularem seu ad aliquem sublimem statum, omnia charismata donat, quae illi personae sic electae et ejus officio necessaria sunt atque illum copiose decorant Quod maxime verificatum est in sancto Josepho, putativo Patre Domini nostri Jesu Christi, et vero sponso Reginae mundi et Dominae Angelorum, qui ab aeterno Patre electus est fidelis nutritius atque custos principalium thesaurorum suorum, scilicet filii ejus et sponsae suae, quod officium fidelissime prosecutus est."

Quaeritur, utrum s. Joseph etiam virginitate et corporis et mentis praestiterit. S. Scriptura quum hac de quaestione reticeat, non solum haereticos permultos, sed etiam nonnullos Patres ac theologos hic dissentientes videmus. Contra illos dicimus:

§. 1.

S. Joseph semper Virgo fuit.

Splendidissimam virginitatis virtutem in s. Josepho relucentem permulti orthodoxi celebrant Patres, ita ut s. Petrus Damianus dicere non dubitet, magnam Ecclesiae fidem in eo esse, ut non modo Deipara, sed etiam putativus Pater atque nutritius Virgo habeatur. Hoc quidem jure merito.

1. Christus Dominus enim prae caeteris virtutibus dilexit virginitatem, quare matrem sibi elegit virginem et inter Apostolos praecipue s. Joanni, speciali castitatis praerogativa ornato, deditus fuit. Jam vero si in caeteris hominibus tantopere dilexit virginitatem, quomodo in putativo patre suo eam vilipendere potuisset? Unde perbelle Isolanus ita argumentatur: „Personae, inquit, 1) immediate ordinatae ad humanitatem Christi, convenit esse Virginem, sicut patuit in b. Virgine, in Joanne Baptista atque Evangelista; sed Josephus ordinatus fuit immediatius ad humanitatem Christi, quam caeteri viri; ergo Virgo censendus est. . . . Josephus habuit conditiones nobilissimae puritatis, inter quas enumeratur virginitas, quae divinae paternitati convenit; Josephus enim vicem Patris coelestis in terris gessit; ergo fuit Virgo. Tum praeterea, quia Deus melior est mundo sensibili, praestantior ac perfectior; sed Angelis, qui propter suam munditiam virgines vocantur, commissa est gubernatio mundi sensibilis; ergo pariter Joseph Virginem omnino credere fas est, cui commissa sit gubernatio et cura Dei immortalis caro facti. Ultimo tandem, quia novum testamentum virginitatem consecrat et supra conjugatos reponit: sed sanctus Josephus primus est, quem sacra novi testamenti pagina justum praedicat: Igitur rationa

1) I, p. cp. 13.

« PredošláPokračovať »