Obrázky na stránke
PDF
ePub

vitae integritas tanta gratia et tam sancto connubio reddidit dignum. ,,Sicut enim decuit, ait Gerson, 1) ut Maria tanta puritate niteret, qua sub Deo major nequit intelligi, ita decuit, ut s. Josephus tanta polleat praerogativa, quae similitudinem et gratiam exprimeret talis sponsi ad talem sponsam.'

66

b. Si s. Joseph liberos habuisset ex alia praecedente uxore, divisisset amorem nec Christo se totum impendere potuisset; sed hoc requirebatur ad sustinendum cum Christo exilium et ad omnia alia onera ferenda.

Abscedat igitur a cogitationibus nostris omnis falsa de s. Josephi viduitate contra integram ejus de concupiscentia carnis victoriam suspicio! Minime enim decuit, filiorum aut nepotum sollicitum fuisse eum, qui Domini matrisque ejus conjugalem ac paternam suscepturus esset curam. Qua Virginitatis potius candidissimae lilium cum conjuge sua virginea vivere debuit, ut Dominus noster de utero virgineo natus inter maternas ac paternas manus nutriretur virgineas!

§. 3.

S. Joseph virginitatem voto firmavit.

Quamvis non expresse loquatur s. Scriptura de s. Josephi voto, potest illud tamen elici ex his, quae manifeste ea continentur.

1. S. Deipara emisit votum perpetuae castitatis huncque sibi finem praefixit, ut illud integrum usque ad mortem servaret. Quae quum omnium virginum fuerit prudentissima, optime praevidit et praecavit imminentia quaeque virginitati suae pericula neque nuptias admisit viri, de quo certa non erat, quod votum suo simile non haberet. Unde sequitur, quod b. Virgo vel per revelationem vel alio modo certo sciverit, s. Josephum castitati

1) Serm. de Nativ.

et continentiae tantopere esse deditum, ut illius curae tutissime commendare posset virginitatis suae custodiam.

2. B. Virgo, uti in caeteris virtutibus, ita in virtute excelluit justitiae, cujus officium est, constantem et perpetuam habere voluntatem jus suum unicuique tribuendi et reddendi. Matrimonium iniens cum s. Josepho hanc ergo habuit b. Virgo voluntatem; at illa caruisset, si post votum perpetuae virginitatis emissum nupsisset viro, qui simili voto non fuisset obstrictus. Novit ergo b. Virgo ante nuptias initas, s. Josephum virginitatem vovisse. 1)

3. B. Virgo nunquam ne minimum quidem veniale peccatum commisit. Jam vero si in sua cum s. Josepho desponsatione servasset perpetuum suum celandae virginitatis votum nec aliunde cognovisset, s. Josephum simile emisisse votum, eum decepisse convinceretur reaque esset mendacii, quia aliud in mente repositum, aliud verbis sponso promisisset.

4. Disponens Deus, ut filii sui mater servarit in matrimonio virginitatem, debuit etiam media ad hoc convenientia disponere. Nullum autem magis congruum, quam sponsum futurum ejusdem esse propositi. Concredendo ergo Deus Matrem Josepho, hic votum habebat virginitatis, sicut sponsa sua castissima.

5. Omnes Apostoli emiserunt votum castitatis, ut expresse tradunt s. Augustinus 2) et s. Hieronymus;3) ergo hac praerogativa gaudebat etiam s. Joseph aeque et magis Christo vicinus, quam Apostoli.

6. Si sacerdotibus justissima ex ratione perpetuum castitatis votum impositum est, quum sacratissimum Christi corpus consecrent manibusque contrectent: nonne s. Joseph ad simile ministerium contrectandi Christum electus similiter castitatem vovere debuit? „Vovit Maria virginitatem, inquit Gerson, 4) vovit et ipse Joseph

1) Cfr. Maria de Agreda cp. 22 et nota 36. 2) De Civitate Dei lib. XVII, cp. 4. 3) Contra Jovinian. lib. II. 4) Serm. de Nativ. Mar. Consid.

secundum doctores; cui voto non repugnavit vera matrimonialis conjunctio neque corporum mutua translatio, in quo matrimonio proles fuit, fides atque sacramentum.“ Cancellarium Parisiensem praecessit s. Thomas ostendens, Mariam simul cum s. Josepho votum virginitatis emisisse. "Accepto, inquit, 1) sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo votum virginitatis emisit." Et ad 3: „Post desponsationem ex communi voluntate simul cum sponso suo votum virginitatis emisit." 2)

Cap. II.

DE ÆTATE, QUA S. JOSEPH B. VIRGINEM IN MATRIMONIUM DUXERIT.

Etiam in hac quaestione solvenda interpretes ac theologi valde dissident; nonnulli enim s. Josephum tempore matrimonii cum beatissima Virgine initi in senili fuisse aetate contendunt, alii e contra aetatem florentem, annos circiter triginta vel quadraginta illi attribuunt. Audiamus rationes, quibus utraque fundetur sententia.

Sentent. I:

S. Joseph tempore desponsationis suae jam fuit grandaevus.

Sententiae hujus patroni allegant

1. testimonium s. Scripturae, quae Christo duodenni a parentibus suis in templo reperto nullam de s. Josepho faciat mentionem: „Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et

1) III, p. q. XXVIII, a 4. 2) Cfr. Pet. Morales in Cap. I, Matth. lib. II, tract. VI, n. 13.

ego dolentes quaerebamus te." 1) Ex hoc alto silentio juxta illos concludere licet, s. Josephum haud ita multo, postquam puer Jesus duodecimum aetatis annum explevit, obiisse, ideoque eum, dum b. Virginem in matrimonium duxit, jam plurimis gravatum fuisse annis.

2. Confirmatur haec sententia auctoritate quorumdam apocryphorum quidem, sed certissime pervetustorum librorum. Legimus v. g. in protoevangelio s. Jacobi:3) „Dixit sacerdos Josepho: Tu es sorte divina electus, ut accipias virginem Domini in custodiam apud te. Et contradixit Joseph dicens: filios habeo, et sum senex." In historia ortus Mariae dicitur de s. Josepho: „Erat homo de domo et familia David grandaevus."

Plenissime consentit s. Epiphanius: Eorum inscitia, inquit, 3) qui neque sacras literas accurate callent, neque in veterum historiarum lectione triti sunt, hos ipsos ab aliis ad alia transfert et abripit, quum ex ingenio suo ac mente veritatis vestigia consectantur. In primis itaque cum beato viro Josepho tradita est, quo illam sortis necessitas adduxerat, nequaquam ei ad copulationem est concessa, si, quod res est, asseverare volumus, quum utique viduus esset: sed propter legem tamen vir illius appellatur. Quomodo enim tam affectae senex aetatis virginem habere uxorem potuit, qui tot annis antea, priori conjuge esset orbatus. Quod inprimis homo senex supra octoginta annos Virginem ad usum corporis non acceperit, sed divina potius providentia ad illam custodiendam est appositus." Et ibidem: „Post multos annos accipit Mariam viduus agens viduitatis suae fortasse octogesimum et ultra. ,,Aut solum vir vocatus est (Joseph), inquit idem Scriptor, 4) eo, quod desponsatus fuit, quum senex esset annorum plus minus octoginta." Nec discrepat Gregorius Cedrenus ita loquens: 5)

66

1) Luc. II, 48. 2) Nro. IX, 88 edit. Hamb. 3) Haer. LXXVIII, contra Antidicomarianitas. 4) Haer. LI. 5) Comp. hist.

Huic octogenario in matrimonium tradita est." Idem sentire videtur Nicephorus. 1) Pro hac opinione afferri etiam solet, quod s. Joseph fere semper senex depingatur. Probatur

3. ratione; absolute enim loquendo seniores praeferendi sunt in honoribus et muneribus.

Sentent. II:

S. Joseph non fuit senex, quum b. Virginem sumpsit conjugem.

Ita sententia communis et juxta Suarez 2) certa. Probatur

1. s. Scriptura et quidem

a. authoritate Isaiae:3) „Habitabit enim juvenis cum virgine, et gaudebit sponsus super sponsam." Quae prophetae verba a multis theologis ad matrimonium b. Virginis cum s. Josepho relata Lyranus ita exponit: „Habitabit juvenis cum virgine caste et sancte, sicut Maria cum Joseph." "Quare prophetiae credendum est, inquit Christophorus de Capitefontium, 4) quae de hoc matrimonio apud Isaiam habetur, quae dicit: „Habitabit juvenis cum virgine." Novum enim aliquid praedicere volebat propheta in adventu Messiae eventurum; nec enim novum fuisset, adolescentulam non virginem viro juveni nuptam cum eo habitare. Hoc omni tempore, et inter ipsas quoque gentes visum semper fuit, sed quod virgo juvencula cum viro juvene habitare tuto posset, Messiae tantum tempore futurum servabatur et praedicebatur. In frigido enim aut sene decrepito admirationem non parit castitas; in juvene autem viro cum puella juvene habitante miraculosa est continentia."

b. S. Joseph "vir" Mariae nominatur. 5) Vir autem

1) Hist. lib. I, cp. 7. 2) Tom. II, in III, p. dist. 7 sect. 3. 3) LXII, 5. 4) Lib. de virgin. Mariae p. 152 sq. 5) Matth. I, 16, 19.

« PredošláPokračovať »