Obrázky na stránke
PDF
ePub

virtutum, gratiae sanitatum. Meruit fecunditatem in virginitate, maternitatem filii Dei, quod sit stella maris, porta coeli et super omnia, quod divinae misericordiae sit regina et regina misericordiae nominetur."

[ocr errors]

Convenientissimum porro fuit, beatissimae Virgini annuntiari mysterium hoc in ea perficiendum, ut debito ordine prius Deum mente, quam corpore conciperet. Quare d. Augustinus: 1) Beatior est Maria, inquit, percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi . . Materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset." Quibus consentit s. Leo dicens: 2) Prius b. Virgo Christum fide, quam carne concepit, quod non admonita habere non poterat."

[ocr errors]

Si hoc mysterium in beatissima Virgine sine notitia peractum sique illud prius corporaliter fuisset experta, quin sciverit, quid et unde et cujus gratia esset, merito conturbari magnamque in tristitiam delabi debuisset. Quare juxta, s. Leonem 3) annuntiatio necessaria fuit, ne superni ignara consilii ad inusitatos paveret effectus.

In mysterio Incarnationis etiam varia contracta sunt, uti s. Thomas docet, 4) sponsalia, quae sponsae consensum requirunt: Et quidem imprimis sponsalia Dei cum humana natura secundum illud Osee:5) „Sponsabo te mihi in fide.“ Deinde sponsalia Christi cum Ecclesia et denique sponsalia Spiritus sancti cum Deipara, quam fecundavit secundum illud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi."6) Sponsalia vero requirunt sponsae consensum. Ergo necesse fuit, ut b. Virgo, per Annuntiationem vel Revelationem instructa, totius naturae humanae nomine, nomine Ecclesiae et proprio consentiret nomine. „Qui

1) Lib. de Virg. cp. 3. 2) Serm. de Nat. Domini. ) Serm. 1 de Nativ. 4) III, p. q. XXX, a. 2. o. 5) II, 20. 6) Luc. I, 35.

enim creavit te, inquit d. Augustinus, sine te, non salvabit te sine te."

d. Nostram quoque intendit instructionem Deus, quum carnem a Maria desumpturus illius expectavit assensum. Quam leniter enim cum hominibus agendum est nobis, si Deus tam reverenter tamque leniter cum b. Virgine egit! Edocuit nos Deus, quomodo parentibus obedire debeamus, quum ipse Dominus illi, quam matrem elegerat, tam splendidissimum praebuerit obsequium. „Euge, inquit Methodius, 1) quae debitorem illum habes, qui omnibus mutuatur; Deo enim universi debemus: tibi autem etiam ille debet: proinde qui dixit: honora patrem tuum et matrem tuam, ut is decretum a se promulgatum observaret, et alios excederet, omnem matri et gratiam et honorem impendit." Vidimus ergo, ex gravissimis rationibus decrevisse Deum, ut hoc sacrosanctum Incarnationis mysterium non fuerit executioni mandatum, nisi interveniente b. Virginis consensu. Marianum „Fiat" Redemptorem nostrum e coelo procuravit; a consensu Virginis nostram voluit Deus dependere salutem. Quaeritur

2° Cur Angelus missus sit?

Mysterium Incarnationis jam pridem a prophetis, praesertim ab Isaia praedictum innotuit, postquam in b. Virgine manifestatum est, per Simeonem et Annam, postea per Zachariam ejusque filium, s. Joannem. Quare ergo beatissimae Virgini non per prophetam vel per alium virum praestantissimum, sed per Angelum significatum est?

S. Doctor Angelicus respondet: 2) „Conveniens fuit, inquit, matri Dei annuntiari per Angelum divinae Incarnationis mysterium propter tria:

a. Ut in hoc etiam servaretur divina ordinatio, secundum quam mediantibus Angelis divina ad homines

1) Orat. in Purific. B. M. V. 2) III, p. q. XXX, a. 2 in corp.

perveniunt. Unde Dionysius dicit,1) quod divinum Jesu benignitatis mysterium Angeli primo edocti sunt, postea per ipsos ad nos cognitionis gratia transivit. Sic ergo divinissimus Gabriel Zachariam quidem docuit, prophetam Joannem ex ipso nasciturum: Mariam autem, quomodo in ipsa fieret thearchicum ineffabilis Dei formationis mysterium.

b. Hoc fuit conveniens reparationi humanae, quae futura erat per Christum. Unde Beda dicit: 2) „Aptum humanae restaurationis principium, ut Angelus a Deo mitteretur ad Virginem, partu consecrandam divino: quia primae perditionis humanae fuit causa, quum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam."

c. Quia hoc congruebat virginitati matris Dei. Unde Hieronymus: 3) „Bene Angelus ad Virginem mittitur: quia semper est Angelis cognata virginitas. Profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis."

Alii alias afferunt rationes, cur Deus Angelum ad b. Virginem miserit. Hoc v. g. fiebat, quia Angelus de Domino Angelorum annuntiaturus venit. Christus enim magni consilii Angelus est. Mysterium illud annuntiandum in beneficium porro cedebat hominum, quorum saluti destinata erat Angelorum custodia.

Angelus mittitur, docet Salmeron, ut non solum existimemus, Angelos tantum bonum nobis non invidisse, quod ipsis negatum est, sed etiam nobiscum gaudere deque tanto bono nobis congratulari.

Etiam providentiae divinae suavitas postulat, ut infima ad suprema non reducat, nisi per media. Homo vero infimi est intellectus et mortalis, Deus e contra

1) Coelest. hierarch. cp. 4. 2) In Gloss. super Luc. cp. 1. 3) In serm. Assumpt. 4) Comment. in Evang. hist. tom. III, tract. III.

supremae intelligentiae ac immortalis; spiritus angelici sunt medii.

Si tandem per prophetam vel per patriarcham quendam haec missio facta fuisset, ille prius, quam beatissima Virgo, divina mysteria scivisset. Quaeritur

3°: Cur Angelus Gabriel electus sit?

Missus jam erat Angelus Gabriel Danieli prophetae, ut regnorum vicissitudines Incarnationem praecessuras, Incarnationis tempus ad erigendam prophetae spem „abbreviatum" omnesque Incarnationis circumstantias praediceret. 1) Missus porro fuit ad Zachariam, quem de Joannis, Domini praecursoris, mirabili conceptione et nativitate certiorem redderet. 2) Sunt etiam, qui asserant, eum s. Josepho ad annuntiandum mysterium in b. Virginis utero peractum apparuisse. 3) Nonne ergo decuit, ut idem praestantissimi quoque mysterii nuntius electus ac missus sit ad beatissimam Virginem?4) Ex nominis sui significatione convenientia haec clarissime patet. Significatur enim voce Gabriel:"

[ocr errors]

a. Fortitudo Dei. Fortissimus enim est Deus nuntium mittens, cui nihil possit resistere; fortissimus apparet ille, quem Angelus Virgini annuntiat. „Illum quippe, inquit perbelle s. Gregorius Magnus,5) nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: 6) Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio, Dominus virtutum ipse est rex gloriae." Fortissimus est nuntius ipse, fortissima quoque mulier, ad quam mittitur. Sine opera viri enim concepit filium,

1) Dan. VIII, IX, 21 sqq. 2) Luc. I, 11 sqq. 3) Matth. I, 20. 4) Cfr. Julianus Toletanus lib. I, cont. Jud. 5) Hom. 34 in Evang. 6) Ps. XXIII, 9 sq.

qui Dominus suus erat; gestavit sine labore gestantem se, peperit sine parturitione suum genitorem, lactavit et pavit sacro ubere se omnesque creaturas pascentem, custodivit ab Herode se et omnia custodientem. Fortissima profecto inter omnes, quae fuerunt, vel erunt a principio usque ad finem mulieres, quia prima et sine exemplo carnem, sexum et aetatem vincendo virtute mentis conservavit in nobilitate humilitatem, in paupertate honestatem, in conjugio virginitatem !

D. Bernardus aliam affert rationem, cur Angelus Gabriel i. e. fortitudo Dei ad b. Virginem missus sit. „Angelus, inquit, 1) fortitudo Dei appellatus est, vel quod hujusmodi meruerit praerogativam officii, quo ejusdem nuntiaret adventum virtutis, vel quia virginem natura pavidam, simplicem, verecundam de miraculi novitate, ne expavesceret, confortare deberet, quod et fecit. „Ne timeas, inquiens, Maria, invenisti gratiam apud Deum." Sed et ipsius sponsum, hominem utique nihilominus humilem ac timoratum non irrationabiliter forsitan idem Angelus confortasse creditur, quamquam tunc ab Evangelista non nominetur. „Joseph, inquit, fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam."

Nec minus opus ipsum a Gabriele Angelo nuntiatum fortissimum est, quia funiculus ille triplex, qui difficulter rumpitur, nempe verbi, animae et carnis. Venit enim annuntiare conjunctionem duorum, quae humano repugnare videbantur sensui: ut est illa Dei et hominis, virginis et matris, viatoris et comprehensoris, fidei et rationis prorsus admiranda conjunctio. Annuntiavit praeterea divisionem duorum inseparabilium i. e. poenae et culpae, quia Christus Jesus poenam sine culpa ulla propria sustinuit, et culpae a poena, quia nos, qui et originalem et personalem culpam contraximus, hujus beneficio Incar

1) Super Missus hom. I.

« PredošláPokračovať »