Obrázky na stránke
PDF
ePub

tione angelica reputabat indignam." Consonat s. Thomas a Villa nova: 1) Etsi enim prius Angelos viderat, tamen non tali majestate fulgentes. Turbabat autem illam nimia ejus humilitas et admiranda Angeli novitas, videns ad humilis puellae pedes prostratum Angelum salutantem." Similia audimus ex ore s. Laurentii Justiniani. „Ad hujus salutationis vocem expavit cor Virginis, inquit, et in se ipsa turbata est; non ex aspectu angelico, quasi insolito: quippe quum jugiter visitabatur ab illis, sed ob excellentiam divini praesagii, quod propria merita praecellere videbatur: illa namque nihilum suum prole cognoscens, nihil tanti oraculi dignum sibi esse cernebat."

J. Turbatio b. Virginis proveniebat ex affectu timoris, quo timebat virginitati suae per votum Deo consecratae. Turbata est timore mali cujusdam imminentis; nullum vero aliud malum in b. Virginis cogitatione salutationis angelicae occasione aderat, quam virginitatis jactura.

Est sententia s. Augustini 2) et s. Gregorii Nysseni. 3) Angelus, inquit s. Gregorius, partum denuntiat, illa virginitatem complectitur, castitatem praeferens angelicae apparitioni, non quod non esset obediens divinae voluntati, sed quod vellet, si posset, virginitatem servare." Etiam Doctor Mellifluus hanc videtur amplecti opinionem: „Forte enim propterea primo turbata est in sermone ejus, et cogitabat, qualis esset ista salutatio," quod benedictam sese audisset in mulieribus, quae nimirum benedici in virginibus semper optabat. Et ex tunc quidem cogitabat, „qualis esset ista salutatio“ quod jam videretur esse suspecta. Ubi vero in promissione filii manifestum virginitatis periculum videbatur, non potuit ultra dissimulare, quin diceret: "Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco."

Si

1) In Conc. 1 de Assumpt. 2) De Annunt. serm. 2. 3) Orat. de Christi Nativitate. 4) Serm. inf. Octavam Assumpt.

militer loquitur Richardus a Sto Laurentio:1) „Audito hoc verbo „benedicta in mulieribus" turbata est, quia in Virginibus benedici semper optabat." Billuart 2) eadem tradit. Verius, inquit, videntur sentire, qui dicunt, eam fuisse turbatam ex eo, quod timeret fractionem voti Virginitatis, quod prius emiserat.“

Quae sententia magis consonare videtur et verbis „cogitabat, non quanta, sed qualis esset ista salutatio“ nec non iis, quae b. Virgo Angelo foetum sibi annuntianti respondit: „Quomodo fiet istud?" Verba illa jam supra quidem in demonstranda voti realitate explicuimus, sed hic ad ea, a quibusdam haereticis in sensu honori b. Virginis repugnanti exposita, paucis redire liceat. Quaerimus ergo

2°: Verba „Quomodo fiet istud?" quidnam
significent?

a. Lutherus 3) pluresque ejus asseclae, inter quos praesertim Sarcerius asserere non erubuerunt, Mariam, dum illam proposuit quaestionem, aliquem sensum habuisse incredulitatis: „Proponit, inquit Sarcerius, nobis hic locus exemplum infirmitatis, dubitationis et ignorantiae in Maria, quae verbo et operibus Dei ab Angelo revelatis ex rationis et humanae sapientiae argumentis se opponit. . . . . Maria typum gerit omnium hominum, qui natura se opponunt verbo rationis et humanae sapientiae argumentis." Similiter Calvinus) s. Deiparam infidelitatis ream accusat. Videtur sancta Virgo, scribit, non minus maligne restringere Dei potentiam, quam prius Zacharias. Quod enim praeter communem naturae ordinem est, impossibile esse colligit. Nec vero

[ocr errors]

1) Lib. I, cp. 6. 2) De Annunt. B. Virginis diss. I, art. VI. 3) In postilla evang. de Annuntiat. Cfr. Salmeron 1. c. tract. VII. 4) In Harmon. 1. IX, 18.

magnopere laborandum est, ut eam purgemus ab omni vitio."

At hoc falsissimum esse patet

a. ex eo, quod Angelus tantum absit, ut eam reprehendat, ut eam de modo, quem postulabat, suaviter instruat. Affert quidem Angelus argumenta dicens, „non esse impossibile apud Deum omne verbum" et ipsam Elisabetham in senectute concepisse; sed hoc non fecit, ut b. Virgo sibi persuaderet, quae nuntiarentur, veritate fundari, sed potius, ut fides animo concepta validius confirmaretur. Ita enim saepius in s. literis, ubi factae fuerint hominibus promissiones, signa adjunguntur, non quod dubitaverint, sed ad magis roborandam veritatem. Isaias v. g. propheta Ezechiae regi liberationem ab inimicorum promittit exercitu et tamen additur ipsi credenti signum. Ita etiam Angelus pastoribus Christi nativitatem nuntians dedit signum, quamvis illi nullatenus dubitaverint de re indicata.

Proponebat Angelus b. Virgini conceptum longe minorem conceptu illi annuntiato, ut in aliquo simili explicaret mysterium, ut miraculum miraculo accumulans gaudium gaudio adjungeret atque ita hoc novo gaudio magis idonea redderetur ad recipiendam ineffabilis illius dulcedinis, quam adventus filii Dei erat allaturus, redundantiam. Simul autem Angelus, docet Estius, 1) hoc nuntio cognatae impraegnatae voluit b. Virginem exhilarare, quod bonorum Angelorum est et occasionem ei dare boni operis scilicet cognatam visitandi, salutandi, congratulandi et adjuvandi.“

[ocr errors]

B. Angelus b. Virginem salutat: „Gratia plena, Dominus tecum, benedicta in mulieribus," dum Elisabeth Spiritu sancto plena eam propter fidem laudibus illustrat: „Beata, quae credidisti." - Quomodo ergo s. Deipara nominari poterit incredula?

1) A. h. l.

,,

7. Zacharias nullam habebat rationem signum vel exemplum quaerendi; illius enim rei jam multa praecesserunt exempla vg. Sara, Rebecca, Anna etc. Maria vero non postulavit signum, quamvis nullum habuerit saeculis prioribus exemplum, ut virgo pareret. Si ergo Mariae verba similia videntur verbis Zachariae, sensu tamen et mente sunt diversissima. Quare s. Augustinus: Si verba attendamus, haud ambo crediderunt Zacharias et Maria. Sed nos verba audivimus, Deus potest corda interrogare. Intelligimus charissimi, quoniam Zacharias, quando ait: Per quid cognoscam hoc? Ego sum senex desperando dixit, non inquirendo. Maria vero e contrario, quando ait: „Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" inquirendo dixit, non desperando. Quum interrogavit, non de promissione dubitavit."

[ocr errors]

J. Quod Zacharias re vera dubitaverit, patet ex responsione Angeli et ex punitione dubitanti inflicta: „Eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo, quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo." 2) Unde d. Ambrosius) verba Zachariae verba non credentis" appellat, „ac propter eam incredulitatem Zachariae vox erepta est.“ „In illis verbis Zachariae, asserit s. Augustinus,) non fuisse fidem, sed dubitationem et desperationem, Angelus vidit; b. Virgo vero modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit.“ Verba ergo Deiparae non sunt verba diffidentis vel dubitantis, sed inquirentis potius et admirantis. „Verbis tuis credo, introducit Arias) b. Virginem loquentem, adventum Messiae, quem tu vocas Altissimi Dei Filium tantopere desideratum, similiter credo. Unum tantum admiror, me designari talis filii matrem, quum ego nullum cognoverim

1) Hom. 43 inter 50 cp. 5. 2) Luc. I, 20. 3) Comment. in Luc. I. 4) Serm. 291 tom. 5. 5) De Imitatione B. Virginis.

virum, ex quo concipere queam: virginitatem si quidem meam jam dudum Deo consecravi. Quare vehementer amo intelligere, quemadmodum fieri possit, ut ego et sponsioni meae de virginitate servanda faciam satis et simul concipiam pariamve Dei filium. Haec mea dubitatio est, de qua instrui cupio, ut omnino in me divina. voluntas perficiatur.“

Exploratum illi erat procul dubio tum ex divinis literis, tum ex coelesti lumine mentem ejus illustrante, filium Dei naturam humanam pro salute generis humani assumpturum, deinde fore Virginem, quae illum esset conceptura secundum Isaiae prophetae vaticinium, sed modus, quo perficienda erat conceptio, opera nempe Spiritus sancti, illam latebat. Jam se parituram incunctanter credit, docet Franco Abbas, 1) modum tamen, quo id fieri debeat, inquirit, quia hoc nec in propheta legerat nec ab Angelo audierat. Non est filiorum Adam ista lex, ut sine viro concipiat mulier, sine patre nascatur puer. Hac lege, hoc ordine omnia ab initio ad nos usque saecula decurrerunt." Videns ergo Angelus b. Virginem quaerentem et ob virginitatis jacturam persollicitam, nullatenus vero dubitantem, non negavit, eam instruere ejusque repellere turbationem. Declaravit ideo, quomodo istud fiet, quod quaesivit; declaravit, nihil illi timendum. „Concipies et paries filium ex obumbratione Spiritus sancti, quin virginitas tua aliquid detrimenti patiatur."

b. Non defuere, qui b. Virginem verbis praecitatis. Angelum examinare intendisse putaverint.

Sententia profecto non solum s. Scripturae, sed etiam beatissimae Virginis virtutibus apertissime repugnans! Nonne illa in salutatione angelica fuisse legitur turbata?. Numquid b. Virginis modestiam ac humilitatem profun

1) Tom. VI, de gratia Dei.

« PredošláPokračovať »