Obrázky na stránke
PDF
ePub

dissimam decuit, Angelum, qui doctior illa fuerit, examinare?

c. Nonnulli interpretes ex responsione Angelo data concludere posse censuerunt, beatissimam Virginem virginitatem ita amasse, ut promptissima fuisset, eam dignitati matris Dei ab Angelo propositae praeferre. De hac sententia infra1) fusius disputabitur.

§. 3.

De momento Conceptionis.

Centuriatores Magdeburgenses 2) sub dubio relinquunt, an Conceptio Christi colloquium Angeli cum Maria habitum consecuta sit. Omnes vero theologi catholici in hoc conveniunt, quod s. Scripturae textu innisi beatissimam Virginem jam concepisse asserant, antequam Angelus ab ea discederet. Legitur enim in s. literis, b. Virginem post discessionem Angeli statim cum festinatione in montana abiisse et Elisabetham cognatam suam visitasse. Haec vero Mariam jam „Matrem Domini mei" appellat. Non ergo hic quaeritur, nisi quonam temporis momento Conceptio facta sit. Duplex

existit sententia.

Sentent. I:

Conceptio facta est, quum Angelus Mariam salutavit: „Ave gratia plena, Dominus tecum."

Contenderunt nonnulli gravissimi auctores, a Spiritu s. Corpus Christi eo momento, quo Angelus b. Virginem primo allocutus fuerit, formatum nec ab Angelo b. Virginis consensum fuisse expectatum.

Cui opinioni favet inter alios Petrus Alexandrinus) ita scribens: „Et verbum caro factum est, et habi

1) Cfr. p. II, sect. II, cp. §. 2. 2) Centur. I, lib. I. 3) In lib. de divinit.

tavit in nobis; tunc videlicet, quum Angelus sacram Virginem ejusmodi oratione salutavit: „Ave gratia plena, Dominus tecum" hoc est: Dei verbum (nunc) tecum est. Nam illa Gabrielis salutatio Deum verbum in utero virgineo natum et carnem factum insinuat.“ Consonat s. Chrysostomus: 1) „Gabriele dicente tibi, Virgo, Ave" quum voce incarnatus est omnium Deus in te sacrosancta arca."

Eadem tradit d. Augustinus,2) qui beatissimam Deiparam facit ita loquentem: „Visitavit (Angelus Gabriel) et perturbavit me, salutavit et gravidavit, dixitque mihi: „Ave gratia plena, Dominus tecum." Dominus tecum, sed plus quam mecum; in me autem, licet sit Dominus, memet ipsum creavit Dominus. Ita est Dominus tecum, ut sit in corde tuo, sit in utero tuo, adimpleat mentem tuam, adimpleat carnem tuam." Similia habentur in libro ejus de Symbolo:) "Quando Angelus, inquit, istam Virginem sic salutavit, tunc eam Spiritus sanctus foecundavit, tunc illa femina virum sine viro concepit, tunc repleta est gratia, tunc Dominum suscepit, ut esset in ea, qui fecerat eam." Plenissime consentit Petrus Martyr: 4) Tunc verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quum Angelus virginem salutavit." Audiamus etiam s. Cyrillum Hierosolymitanum eandem proferentem sententiam. „Gratia plena, inquit, 5) quia tecum est universus gratiae thesaurus et totius laetitiae, rex cum ancilla, cum speciosa inter mulieres speciosus forma prae filiis hominum, cum puella impolluta is, qui sanctificat omnia."6)

1) In Liturgia. 2) De Nativ. serm. 14. 3) De Symb. ad Catechum. lib. 2 cp. 5. 4) In lib. de Deitate. 5) Serm. de Nativ. 6) Cfr. Nicephor. hist. eccl. lib. 1 cp. 8; Bern. Super Missus hom. 3; Petrus Dam. de nativ. Virg. serm. 3; Laur. Justini. Serm. de Annunt.

Sentent. II:

Conceptio facta est, postquam b. Virgo dedit consensum dicens: „Fiat mihi secundum Verbum tuum."

Probatur 1. s. Scriptura.

a. Juxta s. Lucam Evangelistam1) Angelus Virginem turbatam ita allocutus est: „Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium." „Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei." Angelus ergo, antequam b. Virgo praestitit consensum, semper de re futura loquitur. Si jam ad verba „Ave gratia plena" concepisset, quomodo Angelus eam concepturam esse promittere potuisset?

b. Narrat idem Evangelista: 2) „Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur." Angelus vero protulit verba: „Vocabis nomen ejus Jesum," antequam b. Virgo respondit: „Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum," sed post priorem Angeli salutationem: „Ave gratia plena, Dominus tecum." Eo ergo momento, quo Angelus haec protulerat verba, b. Virgo nondum conceperat; si jam concepisset, frustra sine dubio interrogasset Angelum: Quomodo fiet istud?" frustra etiam Angelus modum illi exposuisset conceptionis. Probatur

2. ss. Patrum testimoniis.

„Responde jam virgo sacra", compellit s. Augustinus 3) b. Virginem cum Angelo colloquentem! „Assensum tuum Angelus praestolatur. Inde est, quod nuntius iste moratur; jam audisti: „Spiritus sanctus superveniet in

1) I, 30 sq. 2) II, 21. 3) De Nativ. Domini serm. 7.

[ocr errors]

te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi," ut prolem gignas et virginitatem non perdas. Janua coeli per Adam quondam clausa jam sonuit, per illam nuntius iste processit, Deus in porta est: Angelus, quem moraris, expectat. O Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur assensum. Usquequo moraris, Virgo, nuntium festinantem? Intuere Deum in coeli vestibulo me sustinentem. Responde verbum, et suscipe filium. Da fidem, et senti virtutem . . . . „Fiat mihi secundum verbum tuum" nec mora, revertitur nuntius, et nuptialem thronum ingreditur Christus, accepit stolam carnis, in thalamo Virginis, intra thesaurum majestatis sacculus carnis cessit, divinitati sponsatur homo, praemium accipit caro."

Simili modo Doctor Mellifluus 1) b. Virginem alloquitur: "Expectat Angelus responsum, expectamus et nos, o Domina, verbum miserationis. . . . Ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum, salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod expectant et superi." Subscripsit huic sententiae etiam Laurentius Justiniani 2) verba „Ecce ancilla Domini" explicans. Isto unico responso, inquit, complevit coelum gaudio, Angelis omnibus exultationem praebuit, captivo saeculo spem dedit, daemones universos exterruit, astantem laetum fecit nuntium ac detentis in inferno patribus libertatis gratiam repromisit."

Hoc „Fiat" a b. Virgine prolatum mirum in modum extollit s. Thomas a Villanova dicens: „O fiat potens, o fiat efficax, o fiat super omne fiat perpetuo honore venerandum. Nam ad verbum fiat statim in utero Virginis incarnatum est Verbum." Mirabilis profecto virtus

1) Super Missus hom. 4. 2) Serm. de Annunt. 3) Serm. de Annunt.

[ocr errors]

verbi illius „fiat;" quod quum protulisset Maria, statim mater Dei facta est! Ubi virgo bene credula os suum aperuit, ut diceret fiat, inquit Rupertus Abbas, 1) mox juxta dictum Angeli Spiritus sanctus superveniens per apertas fidei januas sese infudit in templum sacri uteri, ut Christi matrem faceret." Non enim expectavit Spiritus sanctus, ut quadraginta dierum spatio successive Christi corpus figuraretur; sed postquam Maria dixit: ,,Fiat," Spiritus s. uno quasi momento Christi corpus in b. Virginis utero formavit. „Non paullatim, inquit s. Joannes Damascenus, 2) tacitisque incrementis figura corporis absolvitur, sed uno eodemque momento perficitur." 3)

Testimonia ss. Patrum pro priori sententia citata, si penitius inspiciantur, sententiae posteriori, vix ac ne vix quidem adversari videntur. Optimo enim jure asserere libet, ss. Patres solummodo docere voluisse, Salvatorem nostrum a beatissima Virgine fuisse conceptum, dum colloquium cum Angelo a salutatione „Ave gratia plena" incipiens habuerit. Probatur

3. ratione.

Convenientissimum fuisse, ut mysterium hoc grandissimum non perficeretur sine Virginis consensu antea fusius demonstratum est. Verbo "fiat" factus est mundus; eodem verbo coelestia condidit Altissimus ac terrestria; eodem verbo Maria facta est Dei mater, quo nihil majus nihilque gloriosius. Quid enim Mariae gloriosius esse potest, quam quod sui auctoris sit auctor, origo sui principii ac mater Dei sui, quodque eundem cum Patre aeterno habeat filium, ita ut cum Patre aeterno dicere possit de Christo: „Hic est filius meus dilectus."

1) De Oper. Spir. s. 1. I, cp. 9. 2) De orth. fide lib. 3 cp. 2. 3) Cfr. Greg. Mag. Moralium lib. 18 cp. 27; Augustin. De sanctis serm. 18.

« PredošláPokračovať »