Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. 4.

De loco, quo Annuntiatio facta sit.

Etiam quoad circumstantiam loci, quo Annuntiationis ac Conceptionis D. N. mysteria peracta fuerint, variae inter theologos prostant sententiae, quas paucis attingere liceat. Quaeritur ergo

Quo loco Annuntiationis mysterium peractum sit.

In civitate quadam Galilaeae provinciae, nomine Nazareth, beatissimam Virginem tunc temporis degisse, s. Evangelista verbis testatur apertissimis. „Nec obstat, inquit Billuart, 1) quod Joseph et Maria utpote Judae tribules debuerint habere domum in Judaea, quae in partitione terrae sanctae obtigerat tribubus Judae et Benjamin, non in Galilaea, quae in sortem tribuum Zabulon et Nephtali cesserat: non obstat, inquam, quia partitio facta a Josue erat possessionum, non habitationum. Poterant ergo Joseph et Maria habere in Galilaea domunculam elocatam, possessiones vero in Judaea. Adde, quod post captivitatem Babylonicam limites possessionum a Josue praescripti, non ita fuerint religiose servati, quin potius omnes susdeque permixti.“

Quaerunt theologi, in quanam domo civitatis Nazareth hoc mysterium fuerit peractum: in domo paterna beatissimae Virginis, an in domo s. Josephi?

Omnes fere authores, qui s. Deiparam tempore Annuntiationis nuptam asserunt, affirmant quoque, eam tunc temporis in domum s. Josephi jamdudum fuisse deductam. Hanc opinionem Domini Nostri nec non sacratissimae suae matris honori magis favere, quam sententiam illorum, secundum quos eo momento non extiterint nisi sponsalia inter b. Virginem et s. Josephum, jam supra vi

1) De Annunt. B. Virginis diss. I, a. VI.

dimus. 1) Ridicula prorsus ac s. textui aperte contraria videntur, quae hac de re in apocrypho Jacobi protoevangelio 2) legimus: „Maria accepta purpura (et cocco) filavit. Et accepta hydria exiit haurire aquam.

Et ecce

vox dicens illi: „Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus." Circumspiciebat autem Maria in dextera et in sinistra, ut sciret, undenam ista vox facta esset. Et tremefacta intravit in domum suam et deposuit hydriam et accepta purpura sedit super sedem suam, ut operaretur. Et ecce Angelus Domini adstitit in conspectu ejus dicens: „Ne timeas, o Maria, invenisti gratiam apud Dominum." Et audiens Maria cogitando disceptabat apud se: si concipiam a Deo vivente et pariam, ut generat quaevis mulier?"

Placitum hoc fabulatoris non solum ss. Patrum testimoniis aperte contradicit, sed etiam s. Scripturae. „Non in plateis erat, ait Eusebius Emissenus, non in publico morabatur: intus erat, in penetralibus sola sedebat." „Quo ingressus ad eam, interrogat s. Bernardus3) de angelo; puto in secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortasse clauso super se ostio orabat Patrem in abscondito."

Nonne porro s. Evangelista docet, Angelum ingressum fuisse ad b. Virginem? Num ingressus vero fuisset, si eam ad fontem positam allocutus fuisset? Insanam hanc opinionem optime refellit Maldonatus1) dicens: "Indicat s. Lucas, Mariam vere fuisse Haalmah, i. e. reconditam illam virginem, quam Isaias praedixerat parituram, quum in penetrali habitaret. Qua de re, qui hodie dubitant haeretici, et apud cognatum aliquem suum cum ancillis laborantem fuisse malunt credere, judaico mihi esse videntur ingenio. Itaque non magis illis, quam apocrypho illius protoevangelii auctori, quod Jacobi

1) Cfr. pag. 298 sqq. 2) Num. 10 sq. pag. 91. Edit Fabricii. 3) Super Missus hom. 3. 4) Ad Luc. I, 28.

nomine circumfertur, credendum est, ubi scriptum est, b. Virginem forte ad hauriendam exiisse aquam, quum illi Angelus apparuit. Utrumque enim et Evangelistae et antiquis omnibus repugnat auctoribus."

§. 5.

De s. Josephi anxietate.

Tribus fere mensibus elapsis ab aedibus s. Elisabethae discedens in domum suam rediit beatissima Virgo. Quam quum gravidam comperisset s. Joseph, quisnam sollicitudinem describere, quisnam anxietatem ejus poterit exprimere gravissimam? Propriae conscius virginitatis, conjugis suae uterum videt intumescentem. Numquid existimabit eam conjugii violatricem? At conjugis virtutes splendidissimae illi fuere pernotae ab ejusque moribus inculpatissimis tam persuasissimus fuit, ut talia ne cogitare quidem potuerit. Videt uterum intumescentem! Quid mirum, quando vel invitus raperetur ad suspicandum? Sed continetur nimiumque inter utrumque pressus ac conflictatus de conjuge dimittenda cogitat. Inquiramus rationes, cur s. Joseph b. Virginem dimittere voluerit. Triplex hac de re exorta est inter theologos sententia.

Sentent. I:

S. Joseph dimittere voluit b. Virginem suspicione ductus adulterii.

Probatur 1. ex s. Scriptura:

a. Joseph autem vir ejus, inquit Evangelista, 1) quum esset justus et nollet eam traducere." Vox traducere" designat vel de loco in locum aliquem transferre vel ignominiose aliquem accusare, infamo ostentui eum habere, infamia afficere. Evangelistam

[ocr errors]

1) Matth. I, 19.

prius significare non intendisse, ex eo patet, quod b. Virgo in domo s. Josephi jamdudum habitaverit et nuptiae celebratae fuerint. 1) Vox graeca „rugaðɛyμurise" loco citato ergo posteriorem habet significationem. 2)

b. Confirmatur verbis Angeli dicentis: ") „Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est" quasi s. Joseph non de Spiritu sancto, sed de adulterio natum putaret ideoque timeret, accipere, ne adulterium probare videretur aut quia injuriam sibi illatam ferre nolebat. „Noli timere" i. e. suspicionem depone; non modo enim illicito non est violata complexu, inquit Natalis Alexander, 4) verum etiam supra naturam moremque foecunda est."

„At

Quam sententiam apertissime tenet s. Justinus ita loquens: 5) „Joseph, Mariae sponsus, quum prius vellet sponsam suam ejicere, arbitratus ex viri consuetudine, id est ex stupro, gravidam esse, viso ipsi oblato jussus est uxorem suam non ejicere, asserente Angelo etc." Nec minus perspicue eadem proponit d. Augustinus. tende, inquit, 6) quemadmodum vir justus Joseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit: antequam sciret, unde illa conceperat, quia gravidam senserat et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio, mariti dolor non vindictam quaesivit, voluit prodesse peccanti, non punire peccantem." „Unde Joseph, scribit s. Antistes Macedonio,) cui Virgo Maria Domini mater fuerat desponsata, quum tamen comperisset esse praegnantem, cui se noverat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud, quam adulteram credidisset, puniri tamen eam noluit, nec approbator flagitii fuit.“ Eandem sententiam tuentur

1) Cfr. pag. 297. 2) Cfr. pag. 308 sq. 3) Matth. I, 20. 4) Expositio litteralis et moralis s. Evangelii secundum Matthaeum cp. I. 5) In dialogo cum Tryphone §. 70. 6) Serm. 16 de verbis Domini. 7) Epist. 153 cp. 4.

s. Ambrosius, 1) s. Chrysostomus, 2) s. Hilarius 3) et inter recentiores Tostatus Abulensis, 4) Sanchez, 5) Sandinus 6) aliique.

Sentent. II:

S. Joseph ex humilitate b. Virginem dimittere intendit.

Juxta hujus sententiae patronos s. Joseph Incarnationis divinae mysterium revelatione cognovit ideoque maxima permotus reverentia de dimittenda cogitavit conjuge. Sicut s. Petrus dixit magistro suo: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum,"7) ita s. Joseph occulte dimittere voluit beatam Virginem, cujus consortio se judicaverit indignum.

Subscripserunt opinioni huic non pauci theologi sanctique Patres, quorum unum alterumve recensere liceat. Ideo, inquit Origenes,) eam dimittere volebat, quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in ea esse cognoscebat, cui approximare indignum se aestimabat. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem, quaerebat se longe facere." Confert Origenes s. Josephum s. Joannis Baptistae matri, quae praesentis Mariae dignitatem admirando in verba erupit: „Unde hoc mihi, ut veniat Mater Dei ad me?") sic et s. Joseph indignum sese habuit, qui diutius cum illa habitaret. „Dimittam eam, inquit, et a longe faciam eam et a cognatione mea; major est enim dignitas ejus, superexcellit ejus sanctitas nec meae congruit indignitati."

Consentit cum Origene Eusebius Caesariensis ita disserens: 10) Josephus diviniorem Virginis de sancto

1) Lib. de inst. Virg. cp. 5. 2) Super Matth. hom. 26. 3) Super Matth. cp. I. 4) Sup. Matth. cp. 19 q. 72. 5) De matrimonio lib. X, disp. 12. 6) Histor. fam. sacrae pag. 426. 7) Luc. V, 8. 8) Super Matth. cp. I. 9) Luc. I, 43. 1o) Quaest. evang. ad Stephanum q. 1.

« PredošláPokračovať »