Obrázky na stránke
PDF
ePub

abundantia gratiae locum obtinens.

Cui ergo,

ex

clamamus mirantes, cui similem faciamus Josephum, putativum patrem, nisi tibi Christo Domino ac Virgini tuae?

Pictores et geographi hoc habent in suis artibus mirabile, quod grandiora quaevis objecta intra minutissimum effingere et quasi abbreviare possint spatium. Pictores enim maximum quemque colossum in exiguae telae particula delineant et geographi totum orbem terrarum in unico papyri folio includunt. Mirabili autem hac arte respectu sancti Josephi supremus artifex Deus usus est, quippe qui omnes ejus perfectiones et excellentias in brevissimum redegerit compendium easque in unico Justi" titulo collegerit. Humani oculi pupilla tam exigua est, ut nec ciceris excedat magnitudinem; nihilominus pupilla, licet minutissima, continet et includit in se ipsa per repraesentationem, ut s. Thomas dicit, lunam, stellas, solem et omnia, quae ei objiciuntur, corpora. Idem dicamus necesse de hoc Justi" titulo; minimus quidem est, si literas aspicias, continet tamen sublimissimas ac eminentissimas perfectiones ita, ut nihil in hoc mundo majus nihilque augustius inveniri possit.

§. 7.

De ratione agendi b. Virginis erga s. Josephum maxima anxietate correptum.

Duplex sese hic offert quaestio paucis saltem verbis tractanda. Num scilicet b. Virgo mysterium in se peractum s. Josepho revelaverit et, hoc si negandum, cur illa tam altum observaverit silentium erga conjugem suum castissimum tantopere sufferentem nec eum anxietate et moerore liberaverit. Quaerimus ergo

[ocr errors]

10: Num b. Virgo conceptionis miraculosae mysterium s. Josepho revelaverit.

Asseruere nonnulli scriptores, s. Deiparam conjugi suo, quum eum tam anxium vidisset, mysterium illud detexisse. Ita docuerunt Proclus 1) et s. Athanasius. 2) Tristitia confusus Joseph, inquit infensissimus Arianorum antagonista, in itinere beatae Virgini objicere hujusmodi coepit: Quae tua tandem sententia est, o Maria? Nonne tu es, quae immarcessibilem virginitatis rosam te conservaturam voveras? Ubi nunc continentiae thalamus? Ubi impollutus pudicitiae et integritatis tuae lectus? Ubi pudibunda illa tua facies? . Beata autem Virgo respondebat Joseph: „Quid me, velut impudicam condemnas? Expecta paululum, o Joseph, et Pastores tibi facient fidem; Magi te confirmabunt, stella te arguet, Angeli te excitabunt. Ne deneges fidem verbis meis, o Joseph. Ubi peperero, tum quae sim, cognoscar: nunc probra audio, tum beata dicar."

Inter scriptores latinos celeberrimus Parisiensis cancellarius, Joannes Gerson, eandem opinionem hisce expressit verbis: 3)

„Tum Virgo intuitu solito plus supplice, vultum Librans ad sponsum simplex convertit aitque: Chare Joseph, cui sum Domino sponsata volente; Est mihi secretum, quod pandere convenit et te Participem fieri, nos uno magnificemus Ore Deum, voto simili ratione parique: Sponsa potest dilecta loqui quodcunque placebit." Ab omnibus fere theologis optimo jure rejicitur opinio haec et quidem ex causis jam supra allegatis.

monem

Ser

S. Athanasio ascriptum Montfauconius 4) non

1) In Orat. VI. 2) In hom. inscripta: In descriptionem Virginis n. 6. 3) Dist. IV, col. 759. 4) Multum enim abhorret hoc opusculum ab Athanasii gravitate et stili energia; multa etiam pro opusculi brevitate insueta vocabula hic exstant.

immerito spurium habet et s. Athanasio abjudicandum esse censet.

Beatissima Virgo maximo quidem dolore ob sancti conjugis suspicionem affecta ardentissime confidebat Deo ac in eum honoris sui curam jactabat haud ignorans illud s. Scripturae: 1) „Jacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet et non dabit in aeternum fluctuationem justo." Quaeritur

20: Cur b. Virgo non aperuerit s. Josepho rei veritatem.

Dicendum testante s. Bernardino Senensi, 2) quod talia non sunt revelanda, nisi quantum se extendit voluntas Dei; proinde b. Virgo illud tacuit, firmiter tenens, quod sicut illud secretum fuerat revelatum beatae Elisabeth,3) sic revelaretur aliis tempore competenti secundum beneplacitum voluntatis Dei. „Hoc licet verum sit, respondet s. Bernardino Tostatus, 4) tamen putandum est, quod Virgo obligaretur omnino facere, quia licet regulariter tacere deberet, si tamen putaret, vitam suam aut famam defendere revelando illud, quia aliter periclitaretur, poterat licite ea revelare. Si quis non posset defendere jus suum, nisi veras laudes suas proferendo, potest se ipsum licite laudare. Sic patet de b. Paulo, 5) ubi se volebat defendere contra quosdam falsos apostolos, qui contendebant, se habere majorem potestatem, quam Paulus, ex quo periclitabatur evangelium; ideo ipse laudavit se ibi tam de revelationibus, quam de laboribus, quam de potestate a Christo tradita, ostendendo se excedere in immensum omnes illos. Si ergo Domina nostra putasset, defendere posse famam suam coram Joseph revelando istud secretum, posset revelare."

1) Ps. LIV, 23. 2) Serm. de s. Josepho art. 2 cp. 1. 3) Luc. I. 4) In Evang. Matth. q. XII. 5) 2 Cor. XI et XII.

posse;

[ocr errors]

Sed nihil sponso suo aperuit putans forsitan, id illi a se persuaderi non posse; excedebat enim omnino naturam. Virgo ergo, quae conscientia gaudebat delicatissima, noluit revelare, sacramentum regis abscondere, bonum est," 1) ne regem Deumque suum offenderet, nobisque revelavit tacendo animi sui fortitudinem, patientiam invincibilem nec non profundissimam humilitatem totam sui curam in Deum projiciens.

B. Virgo coelestis conceptus non certiorem reddidit s. Josephum, quia se honoremque suum Deo magnae curae futurum sciebat. Si enim, inquit Barradas, 2) de Susanna, quum ab impiis hominibus adulterii accusaretur, 3) dicitur „erat cor ejus fiduciam habens in Domino," quid de parente Dei dicendum est? Equidem erat cor ejus fiduciam summam habens in Deo, qua veluti anchora sic stabiliebatur, ut ne tenuis quidem trepidationis vel perturbationis fluctus illud permoveret. Potuit Josephi ipse vultus virginei serenitatem modestiamque illis diebus. admirari, quae recti mentem consciam satis indicabat. Adultera femina virum timet, fugit, eo viso exalbescit, ventris tumorem tegit ac premit: Virgo contra nec virum timuit, nec fugit, neque eo viso unquam exalbuit, nec ventris tumorem aut pressit aut occultavit, Dei providentiae se totam commisit."

Ex peculiari assistentia a Spiritu s. beatissimae Virgini et s. Josepho exhibita provenit, quod in libro de meditatione vitae Christi a Doctore Seraphico conscripto legimus: „Joseph patienter, inquit,4) hanc magnam transibat injuriam, non se vindicans, sed pietate victus cedere volens; occulte volebat eam dimittere, Virgo autem humiliter tacebat et occultabat donum Dei. Potius volebat reputari vilis, quam ipsum Sacramentum Dei propalare et de se aliquid loqui, quod ad jactantiam putaretur pertinere. Rogabat autem Dominum, ut ipse

1) Tob. XII, 7. 2) Tom. I, lib. 8 cp. 5. 3) Dan. XIII. 4) Cp. 6.

remedium apponere dignaretur et hanc sibi et viro suo tribulationem auferret."

§. 8.

De ratione agendi Dei'erga s. Josephum tantis tribulationibus obnoxium.

Deus omnia suaviter disponens maximam illam s. Josephi tribulationem ex causis permisit justissimis nec prius eum instrui voluit, quam periculum imminuerit dimissionis. Tunc legavit Angelum, ut amantissimum liberaret anxietate. In

s. Deiparae conjugem sua quiramus

1o: Cur Deus s. Josephi tribulationem permiserit. Triplicem rationem affert s. Bernardinus Senensis. 1) Permisit enim Deus hanc tribulationem

a. propter majorem certitudinem, scilicet tanti operis. Quando etenim audimus, quod vir Mariae sic discretus, sapiens atque justus omnia haec diligenter consideravit ac vidit: et secundum quod rationalis ratio dictat, sic dubitavit et tamen postmodum ita firmiter credidit, quod et ipsam in conjugem tenuit, et Christum ut Filium, plus movemur ad fidem, quam si diceretur, quod ab initio simpliciter hoc susceperit, juxta sententiam s. Gregorii, qui ait: „Quod minus Maria mihi praestitit, quae cito credidit, quam Thomas, qui diu dubitavit."

b. Propter majorem confirmationem. Prout enim in nobis ipsis plenius experimur, dubitationem fortium praecedentes motus fortius nos acuunt ad veritatis inquisitionem, et quanto postmodum per manifestationem et illuminationem veritatis fortius et sensibilius expelluntur, tanto perspicaciores et firmiores in ipsa veritate efficimur: et quanto plus in nostra tentatione nostras

1) Serm. de s. Jos. art. 2 cp. 1.

« PredošláPokračovať »