Obrázky na stránke
PDF
ePub

indigentias et molestias et divinae gratiae necessitatem probamus, tanto in nobis humiliores et Deo et beneficiis ejus gratiosiores sumus et contra tentationes consimiles cautiores et ad custodiam gratiarum nobis impensarum affectuosiores et diligentiores existimus: et in hoc ipso discimus compati et mederi his, qui dubitant et vacillant. c. Propter majorem exercitationem. Hoc est ad observandum et ostendendum simul ordinem gratiae et providentiae Dei. Licet enim Deus primo in nobis initiet sua dona, non tamen ea perficit et conservat, nisi prius laboribus et tentationibus fatigemur et per tentationum triumphos gratias consummatas promereamur. Constat enim, quod ipsi Joseph gratia summa erat, effici Virginis sponsus et quodammodo Christi pater, ac semper familiarissime cum eis stare. Proinde post inchoationem hujus doni debuit per tentationem exercitari atque probari et approbari. Quaeritur

2o Cur Deus s. Josephum certiorem fecerit idque angelica revelatione.

Ad depellendos s. Josephi timores Deus remedium adhibere non tardavit et justis de causis sponso castissimo conceptum b. Virginis supernaturalem nuntiavit,

a. „ne justus homo, inquit magnus Aquinas, 1) ignorans faceret rem injustam ex proposito justo, quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus

suas.

b. Propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset, apud infideles turpi suspicione carere non poterat.“ Angelus vero eligitur nuntius,

a. ut intelligens Joseph sanctam conceptionem diligentius et reverentius se haberet, quam prius. „Postquam ab Angelo certificatus est, quod conceperat de

1) In Catena sup. I, Matth.

Spiritu sancto, inquit s. Bernardinus Senensis, 1) humiliori ac reverentiori modo conversabatur cum sponsa sua unde major perfectio generabatur in eo. Et si nos miseri ex cohabitatione sanctorum virorum, qui respectu Virginis nihil sunt, saepe tamen proficimus: quantum aestimandum est, hunc cum sacra Virgine profecisse. Dixerat enim Propheta: 2) „Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris."

b. Aliam rationem, cur s. Joseph ab Angelo instrueretur, affert d. Augustinus. „Ab Angelo, inquit,3) corrigitur. Quare dignus fuit, ab Angelo corrigi? Quia non erat in illo malevola suspicio: quales Apostolus 4) dicit malevolas suspiciones nasci inter fratres. Malevolae suspiciones sunt calumniantium; benevolae suspiciones. sunt gubernantium. Licet cuiquam de filio male suspicari; sed de filio non licet calumniari: utique suspicaris malum, sed optas invenire bonum. Qui benevole suspicatur, vinci cupit: tunc enim bene laetatur, quando falsum inventum fuerit, quod male suspicabatur. Talis erat Joseph circa conjugem suam, cui corpore non erat mixtus, sed tamen fide jam fuerat copulatus. Venit ergo et Virgo in falsam suspicionem: sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria adfuit angelus."

Angelus non ante b. Virginis conceptionem s. Josepho apparuit, ut hic nec cogitaret, quae cogitavit, nec pateretur, quae passus est Zacharias, culpam infidelitatis incurrens de conceptione conjugis jam longaevae, uti docet s. Chrysostomus; 5) incredibilior enim erat res, Virginem posse concipere, quam anum. Ante conceptionem s. Joseph non oportuit instrui nec mens ejus videbatur disposita ad instructionem percipiendam angelicam; praeparata vero erat ad lumen divinum suscipiendum, quum de dimittenda uxore cogitaverit.

1) Serm. de s. Josepho art. 2 cp. 1. 2) Ps. XVII, 26. 3) Serm. 349 alias 2. 4) 1 Tim. VI, 4. 5) Super Matth.

„Mittit Deus medicum ad aegrotum, inquit Maldonatus, 1) nec antequam incipiat, nec postquam mortuus desinat aegrotare. Divina enim est providentia, quae aegrotare unum permittit hominem, ut multis ex ejus. morbo medicinam faciat. Ea fuit, quae Petrum et Thomam permisit circa fidem cadere, ne nos caderemus. Ea expectavit, donec Joseph de Mariae Virginitate dubitaret, ne ipsi dubitaremus.“

Cap. II.

DE CIRCUMSTANTIIS VISITATIONIS BEATISSIMÆ

VIRGINIS.

§. 1.

De causis hujus Visitationis.

„Et discessit ab ea Angelus," refert s. Lucas Evangelista. 2) Exurgens autem Maria in diebus. illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda." Unica prorsus ac singularis haec beatissimae Virginis visitatio, sive considerentur personae, et visitans et visitata mater enim Dei Altissimi venit ad matrem Ejusdem praecursoris -, sive maxima illa attendamus beneficia, quae hujus visitationis occasione omnipotens exhibuerit Deus. Jure ergo expendendae sunt rationes, quibus permota hoc longum arduumque triginta leucarum iter s. Deipara susceperit. Audiamus primo rationes a nonnullis theologis catholicis nec non a quibusdam haereticis adductas, quae honori b. Virgini debito apertissime repugnant.

1) Sup. Matth. cp. I. 2) I, 39.

Sentent. I:

B. Virgo experiendae ac probandae fidei causa hoc iter instituit.

Ita aperte docuit Theophylactus: „Abiit, inquit, 1) et gaudens de bono cognatae et volens, ut prudentissima majore certitudine certior reddi, num vera dixisset, qui apparuerat ei, ut ex hoc nec de suo dubitaret; prudens enim quum esset, timebat, ne forte deciperetur, et non ut incredula, sed ut diligens rem explorare volebat." Respondet apprime Theophylacto Salmeron: 2) „Parum constanter auctor loquitur, quia modo de dictis Angeli illam dubitantem facit, modo subdit, illam non fuisse incredulam. Et paullo ante in illud: „Ecce ancilla Domini" declarat, verba illa: „Quomodo fiet istud," non fuisse incredulitatis, sed desiderii addiscendi modum. Nam si discredidisset, neutiquam dixisset: „Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum." Parum etiam honorifice de sanctissima Deipara loquitur, cujus fides laudata fuit ab ipsamet Elisabetha. Et quum illam jam Spiritus sanctus obumbrasset, in eaque Deus factus homo fuisset, jam supremo genere certitudinis erat illius mysterii conscia, quare nec timebat decipi, nec dubitabat ullo modo; nec ulla experientia certior reddi volebat, quum omnis experientia evidentiae naturalis sit certitudo, quae longe minor est, quam certitudo fidei; nam haec verbo Dei nititur, ut illa sensuum cognitioni."

Theophylacto jungit Serry 3) Euthymium eadem docentem. Quam sententiam tenuit inter alios Calvinus. 4) „Neque etiam quibusdam subscribo, ait, qui gratulandi causa venisse putant: probabilius enim mihi videtur partim augendae confirmandaeque fidei suae, partim illustrandae ultro citroque gratiae Dei, habitam

1) In cap. I, Luc. 2) L. c. tom. III, tract. X. 3) Exercit. 28 num. 3. 4) In harm. evangel.

ab ea fuisse rationem. Nec vero est, quod absurdum dicamus, quaesitam ab ea fidei confirmationem fuisse ex miraculi conspectu, quod Angelus non frustra illi in medium proposuerat.“

Sententia beatissimae Virgini profecto maxime injuriosa! Omnimodam enim praebuit fidem verbis angeli nec ullatenus de sua et multo minus de Elisabethae dubitavit impraegnatione. Majus et difficilius credens, 'quomodo de minori ac faciliori dubitare poterit? Quid, s. Deipara dubitasset ac re ipsa experiri voluisset, quod Angelus nuntiaverat? Numquid ignoravit s. virgo a Spiritu sancto semper illuminata, quod sexcentos post annos d. Gregorius 1) scripsit: „Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum ?" Quare Angelus sterilis Elisabethae conceptum b. Virgini nuntiaverit, jam supra dictum est. „Numquid forte, interrogat Doctor Mellifluus, 2) dubiam adhuc et incredulam oraculo, recentiore voluit confirmare miraculo?" „Absit, respondet, sed ideo sterilis cognatae conceptus Virgini nuntiatur, ut, dum miraculum miraculo additur, gaudium gaudio cumuletur."

Aliam attulit rationem acatholicus Brentius. „Maria, inquit, visitavit cognatam suam Elisabetham, ut verbo Angeli obediret, et sacramentum, quod Angelus nuntiaverat, re ipsa experiretur, et rursus Elisabeth confirmat fidem Mariae."

Ubinam talis mandati angelici mentio facta est? Mariae fides profecto non tam languida erat, ut Elisabethae debuerit roborari ac confirmari monitis! Num Elisabetha celebrasset Mariae fidem verbis illis persolemnibus: „Beata, quae credidisti," si fides illa non fuisset eximia et dubitationis commixtione labefactata?

1) In Evang. hom. 26. 2) Super Missus hom. 4.

« PredošláPokračovať »