Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sentent. II:

B. Virgo ex speciali Spiritus s. instinctu ad inserviendum s. Elisabethae hoc iter suscepit.

Causae, quae pudicissimam ac solitudinis amantissimam Virginem in publicum velut evocarunt, supernaturales fuerunt et naturales.

Supernaturales, inquam; suscepit enim b. Virgo hanc visitationem ex speciali Spiritus sancti instinctu. Ipse Christus in b. Virginis utero jam conceptus, eam ad cognatam impulit visitandam, ut munus suum auspicaretur, salvum nempe faciendi populum a peccatis eorum seque verum Salvatorem demonstrandi, quando clausum adhuc in utero Joannem occasione illius visitationis ab originali liberavit peccato.

Abiit beatissima Virgo cum festinatione" et hoc non sine mysterio. Ille enim festinam eam reddidit, qui nominatur „Accelera spolia detrahere festina praedari." 1) Festinabat Christus in Virgine ad Joannem sanctificandum, ad eum quasi primum spolium hosti diabolico eripiendum.

Festinabat Virgo charitate impulsa ardentissima. Cujus divini amoris flammas ex divini Verbi conceptu vix senserat et ecce, penetralia domus suae, quibus semper assueta, repente deserit celerique gressu per montium properat aspera. Noluit sibi soli sacros divini amoris ignes possidere, sed et cognatam suam Elisabetham praegnantem ejusque filium illorum participes facere illisque amoris demonstrare signa.

Magna differentia inter amorem mundanum et divinum! Dum enim amor mundanus cor possidet, alterum ad amandum non admittit; amor vero divinus, si cor inflammavit, non satiatur nec quiescit in solo Dei amore;

1) Isai. VIII, 3.

verum inquietus est, donec inveniat sodales, quibus se possit communicare.

Naturales quod attinet rationes, beatissima Virgo, cognatae suae Elisabeth de conceptu tam admirabili congratulari illique partui vicinae statuerat inservire. Ita expresse docent ss. Patres.

Audiamus inter alios d. Ambrosium. „Ubi audivit hoc Maria, inquit, 1) non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuncio, nec quasi dubitans de exemplo, sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio, in montana perrexit." "Didicistis Virgines, monet idem s. Doctor, 2) pudorem Mariae, discite humilitatem: venit propinqua ad proximam, junior ad seniorem; nec solum venit, sed etiam prior salutavit; decet enim, ut quanto castior virgo, tanto humilior sit, noveritque honorem deferre senioribus: sit magistra humilitatis, in qua est professio veritatis." Plenissime consentit ven. Beda: „Intravit, inquit, 3) Virgo domum Zachariae, non ut verbum Angeli mulieris attrectatione probaret, sed ut mulieri provectae aetatis Virgo juvencula ministerium sedula impenderet."

§. 2.

De comitatu b. Virginis.

S. Evangelista quum hac de quaestione nihil docuerit, b. Virginem perrexisse solam vel aliquam matronam habuisse sociam, quidam existimant theologi. Solam ivisse, congruit mysterio, quod tunc Deus volebat esse in occulto; ivisse eam cum comite, aliqua prudenti gravique femina, Virginis pudori ac honestati convenit. Aliis e contra videtur improbabile, s. Josephum, sponsum et custodem, ejus comitem non fuisse. Inspiciamus argumenta, quibus utraque nitatur sententia.

1) In h. 1. lib. II, in Luc. n. 19. 2) In Luc. lib. II, n. 22. 3) Hom. de Visit.

Sentent. I:

S. Joseph b. Virginem comitatus est. Sequentibus potissimum rationibus haec opinio pro

batur:

1. Beatissima Virgo nupserat s. Josepho, ut ab illo adjuvaretur; adjutorio vero fuisset destituta, si ad s. Elisabetham sola profecta esset. Sponsi munus, quod s. Joseph jam gerebat, postulabat comitatum. „Abiit autem, inquit Salmeron, 1) non sola, sed comitante eam viro suo; nam ob eam potissimum causam desponsata cum illo erat, ut ministerium et consolationem ab eo acciperet, et ut testem pudicitiae et puritatis haberet, et denique, ut de Virginis impraegnatione homines ignari divini mysterii, nihil sinistri cogitare possint aut suspicari.“

2. Indecens prorsus videtur, b. Virginem ivisse sine sponso, maxime quia alium habere non potuit comitem, utpote virgo pauperrima. „Statim post filii conceptionem, tradit Suarez, 2) eadem fortasse die, ut Evangelista innuit, comite sancto Josepho, ut decentius et verisimilius ab omnibus prudenter judicatum est, in montana perrexit Virgo."

Cui opinioni favent praeter eos, quos jam citavimus, authores s. Bernardinus Senensis, 3) s. Bonaventura, 4) Cajetanus, 5) Alfonsus Vivaldus, 6) Isidorus de Isolanis,) Morales,) Carthagena, 9) Sylveira, 10) Josephus Valdivieso) etc., quorum hic ita scribit: „Ratio officiumque sancti Josephi atque authoritas nos credere cogunt, visitationi s. Mariae et Elisabeth eundem interfuisse. Non

5) In

7) De

1) L. c. tom. III, tract. 10. 2) In III, p. tom. II, disp. XIII. 3) Serm. I, de s. Josepho. 4) Meditat. vitae Christi cp. V. III, p. q. XXIX, a. 2. 6) In baculo sacerdotali cp. 15 n. 50. donis s. Josephi cp. 6 p. Il. 8) L. c. lib. IV, tract. I, n. 9. ss. arcanis, lib. VI, hom. I, n. 7. 10) Tom. I, cp. 6 q. 8. 9, fol. 115.

9) De

11) Cant.

enim ratio recta consentit, Joseph, quamvis occasione, sponsam divinitus acceptam dereliquisse ac passum fuisse, Virginem tantam sine se longum iter subire. Amplius Joseph ad hoc rationabiliter cogebatur, ut pro nova affinitate novis congratularetur affinibus, quum praecipue nobiles essent, et magnae apud Judaeos opinionis Zacharias et Elisabeth. Ad haec officium ac conjugium Joseph erga b. Virginem cogunt nos, idem asserere: officium quidem, quoniam a Deo institutus fuit tutor ac ministrator b. Virginis, quod licet magis magisque cognovisse s. Josephum non ambigamus, post primam apparitionem Angelicam, suggerente tamen divino Spiritu, Virginem non derelinquebat. Non ergo novus gubernator in tam longo itinere sponsam sibi creditam dereliquit." Hactenus ille.

[ocr errors]

Etiam doctissimus Benedictus XIV. huic ipsi opinioni favere videtur. Valde verisimile existimamus, scribit, 1) b. Virginem in itinere solam non fuisse; comitem vero illi fuisse Josephum, tuto affirmari non potest." Citat dein plures scriptores, qui s. Josephum socium fuisse asseruerunt vg. Saxium 2) et Ayala. 3)

3. Tempore illo, quo beatissima Virgo iter suscepit, festum Paschatis, quo „omne masculinum in conspectu Domini (Hierosolymis) apparere debuit“, proxime instabat. Quomodo ergo credendum, s. Josephum paucis diebus, postquam Maria abiit, elapsis ad festum paschale ascendisse? Nonne potius asseramus. necesse est, s. sponsum b. Virgine in domum Zachariae deducta exinde remeasse Hierosolymam?

1) L. c. cp. V, n. 4. 2) De laud. Mariae p. I. 3) In pict. christ. lib. IV, cp. 5 n. 4.

Sentent. II:

S. Joseph non fuit comes b. Virginis.

Haec sententia, quam inter alios propugnant Cornelius a Lapide,1) Tostatus, 2) Azorius, 3) Liranus, 4) Lancilotus, 5) Billuart, 6) gravissimis fundatur rationibus.

1. S. Evangelista nil prorsus memorat, quod s. Joseph b. Virginis comes fuerit; ubi vero simul iverunt, in s. paginis s. Joseph nominatur: uti patet vg. ex capite secundo Matthaei,) quum peregrinaverunt in Aegyptum; „accepit (Joseph) puerum et matrem ejus." S. Lucas narrat, Josephum a Galilaea ascendisse in Judaeam, „ut profiteretur cum Maria," Josephum et Mariam singulis annis in die festo ascendisse. Quando vero b. Virgo visitavit cognatam suam, ne minima quidem s. Josephi fit mentio.

2. Si s. Joseph comes fuisset et b. Virginem in domum Zachariae duxisset, tunc etiam prodigia hac in domo patrata vidisset et salutationem illam maternitatem divinam b. Virginis apertissime significantem audivisset: „Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui; et unde hoc mihi, ut mater Domini veniat ad me?" 9) Haec salutatio statim in primo ingressu facta est, et quidem magna voce „exclamavit (Elisabeth) magna voce." Ergo s. Joseph, si b. Virginem in Zachariae domum duxisset, etiam maternitatis divinae mysterium verbis praecitatis expressum audire debuisset. Hanc vero salutationem non audivit ipsumque mysterium non prius habuit cognitum, quam ab Angelo in somno ei apparente monitus fuerit. Alias non intendisset dimittere b. Virginem, quam post reditum viderit gravidam.

1) A. h. l. 2) In Evang. Matth. cp. 1. Matth. cp. I. 5) In vitic. Mariana pamp. 10. 7) Matth. II, 21. 8) II, 5. 9) Luc. I, 42 sq.

3) L. c. q. 7. 4) In 6) L. c. diss. II, a. 5.

« PredošláPokračovať »