Obrázky na stránke
PDF
ePub

3. Si s. Joseph visitationi praesens fuisset et colloquio b. Virginis cum cognata sua, praedicasset sine dubio non minus, quam Elisabeth miracula illa grandissima et s. Evangelista circumstantiam hanc certo certius me

morasset.

4. In hoc casu etiam non solum praesumendum esset, quod s. Joseph b. Virginem reduxerit, sed etiam per totum tempus cum illa manserit. Rationes, quas adversarii adducunt pro comitatu in abiendo, valent etiam pro comitatu in redeundo ac pro eo, quod s. Joseph tribus mensibus in domo Zachariae moraretur. At hoc vix credi potest; nam

a. tanto tempore s. Joseph advertere debuisset, sponsam suam esse gravidam; quod vero non advertit, nisi post ejus reditum in Nazareth.

b. Pauperem novimus s. Josephum et propriis laboribus sibi victum comparantem. Num ille ergo poterat tantum temporis spatium impendere in suscipiendo tali itinere, quod eum per tres menses a domo et ab officina sua separavit?

Ad argumenta contra hanc sententiam proposita respondemus:

a. Etiamsi s. Joseph b. Virginem non comitatus fuerit, ideo tamen illa non omni consolatione omnique ministerio fuit destituta. Antiqui testamenti arca nulla sera nulloque ferreo instrumento fuit clausa, sed, ut animadvertit perpulchre Clemens Alexandrinus, 1) semet ipsam religione custodiebat: nonne jure optimo de beatissima Virgine asserere possumus, illi, arcae longe excellentiori et pretiosiori, nullum fuisse, saltem ex hac ratione, necessarium comitem. Aderant (peregrinanti Virgini) et innumerabiles Angeli, censet Salmeron, 2) quibus praeceptum erat, ut Domino suo ac Conditori, reginaeque Angelorum omnium inservirent secundum

1) Stromat. lib. V. 2) L. c. tract. X, tom. III.

illud: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis." 1) Nam si Tobiam juniorem abeuntem ac redeuntem in profectione a patre suo imperata Raphael Angelus est comitatus: quanto aequius erat tenerioris sexus puellam et matrem Messiae effectam, in itinere, instinctu Spiritus sancti perficiendo, Angelos illam assectari atque comites individuos se ejus praestare ministerio?

B. Si adeo indecens fuisset, quod b. Virgo peregrinationem ad Elisabetham sola susceperit, s. Evangelista sine dubio quidquam notasset; non enim scrupulum de minima indecentia b. Virgini imputanda relinquere voluit. Sed praesumi potest docente Cornelio a Lapide, attributam illi fuisse sociam itineris gravem aliquam matronam.

7. Judaei quidem ex lege tenebantur tempore habitationis in Palaestina tribus quotannis vicibus: in festis Paschatis, Pentecostis et Tabernaculorum Hierosolymas peregrinari. 2) Quia vero tempore illo, quo b. Virgo abiit in montana, festum Paschatis instabat, lex omnes Judaeos ad peregrinationem Hierosolymitanum obligans etiam s. Josephum inducere potuit, jam tunc peregrinationem suscipere, praesertim quum b. Virginem simul comitari valuerit. Attamen hoc de comitatu nullum elucet s. Scripturae vestigium et ex gravissimis, quas attulimus, rationibus probatum est, s. Josephum in hoc itinere comitem b. Virginis non fuisse.

§. 3.

De temporis spatio, quo b. Virgo in s. Zachariae domo perstiterit.

„Mansit autem Maria, referente s. Luca Evangelista,3) cum illa (Elisabetha) quasi mensibus tribus.“

1) Ps. XC, 11. 2) Cfr. Exod. XXIII, 15; XXXIV, 19. Deut. XVI, 16. ) I, 56.

Quibus verbis permoti, docent non pauci interpretes, b. Virginem non per integros tres menses mansisse apud Elisabetham nec ejus partum expectasse, sed ante s. Joannis nativitatem rediisse eam declarant. Alii vero iique gravissimi auctores b. Virginem non rediisse autumant, nisi post s. Praecursoris nativitatem. Inspiciamus utriusque sententiae rationes.

Sentent. I:

Beatissima Virgo ante s. Joannis nativitatem rediit.

Probatur 1. ex s. Scriptura.

,,

a. Tempore, quo Maria abiit in montana, Elisabetha sexto tantum mense, qui poterat esse inchoatus, uterum gestabat; Maria vero apud illam non tribus mensibus completis seu integris, sed quasi mensibus tribus" mansit; atqui feminae non parere solent, nisi circa decimi mensis initium. Ergo b. Virgo non expectavit s. Joannis nativitatem, quam procul dubio non fuisse immaturam, sed debito tempore factam credendum est. Huc accedit, quod beatissima Virgo post angelicam annuntiationem ad cognatam suam proficisci non distulerit, sed protinus iter suscipere festinaverit, quod clarissime illa Evangelii verba indicant „exurgens Maria abiit cum festinatione.“

b. Veritas hujus sententiae ex contextu Evangelii absque praejudicio inspecti patet. S. Lucas enim ita refert: 1) „Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium." Ergo tempus pariendi sequebatur b. Virginis reditum.

c. Si b. Virgo tempore nativitatis s. Joannis adhuc

1) I, 56 sq.

in Zachariae domo versata est, quare s. Evangelista hanc praesentiam non significavit? Mentionem facit et vicinorum et cognatorum, qui gratulandi causa venerunt, numquid Mariae penitus oblivisci potuit?

Probatur 2. ratione.

Indecens omnino videtur, beatissimam Virginem tanta puritate tantaque sanctitate exornatam mulieri astitisse parienti. Quare ita scribit Nicephorus: 1) Quum autem in moribus esset, ut virgines, quum partus gravidae mulieri et jam parturienti immineret, secederent, tertium cum ea (Elisabetha) versata mensem domum suam revertitur."

وو

Alii alias reditus ante nativitatem suscepti rationes nobis suppeditant. Audiamus v. g. Titum Bostrensem Episcopum.2) Mansit autem, inquit, Maria cum illa quasi mensibus tribus." Hoc est tantisper, dum tempus partus Elisabethae appeteret. Rediit autem, quia circa Elisabethae partum magna hominum multitudo ad Zachariae aedes confluxura erat; Virgo autem sanctissima virgineo quodam pudore tenta hominum conspectum declinabat." Eadem fere leguntur apud Theophylactum:) „Quia paritura erat Elisabeth, abscedit Virgo propter multitudinem, qui ad partum conventuri erant. Indecens autem Virgini in talibus versari. Quod autem, quum paritura esset Elisabeth, reversa sit Virgo, manifestum hinc est, quod mense sexto concepti praecursoris venit Angelus ad Mariam et mansit illa cum Elisabeth tribus circiter mensibus." Cur Maria non interfuit, quando Elisabeth peperit filium? Cur tanti gaudii, tantae exsultationis festivitatem non spectavit? Cur discessum suum non distulit, donec videret infantem, quem vidisse gaudium fuit? „Bene actum, optime provisum est, respondet Rupertus,) ut postmodum ventura multitudine ad illud

1) Hist. eccl. lib. I, cp. 8. 2) In Luc. I. 3) In Luc. I. 4) In Luc. hom. IX.

nativitatis Joannis gaudium reverteretur in domum suam, ne prius ab illis deprehenderetur in utero habens, quam ab ipso beato Josepho."

Quum ergo ad Elisabethae partum futurus fuerit magnus tum cognatorum tum vicinorum concursus, ut ei congratularentur, visum est sanctissimae Virgini, quae jam alias hominum turbam fugere solita fuit, cordis sui solitudini se committere.

Sentent. II:

B. Virgo post nativitatem s. Joannis rediit.

Sententia haec, quam tenent Origenes, 1) s. Ambrosius, 2) v. Beda, ") Toletus, 4) Sandinus, 5) Torniellius, 6) Azorius,) Cornelius a Lapide,) Estius,) Calmetus,) Salmeron, 9) Maldonatus, 10) quaeque multum placuit s. Petro Damiani 11) et Doctori Seraphico, 12) probatur

1. s. Literis.

a. Ex s. Lucae Evangelio constat, s. Elisabetham sex per menses, forsitan jam completos, fuisse gravidam, quum Angelus b. Virgini apparuit. Dixit enim ille: „Ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis;" quae verba sensum important, menses istos fuisse finitos aut fere finitos. Ita Ecclesia ea intellexit celebrans festum nativitatis s. Joannis praecise tribus mensibus post festum Annuntiationis elapsis. Huc accedit, quod Evangelista innuat, b. Virginem non statim post discessum Angeli in montana abiisse: exurgens enim dicitur in diebus illis," sed

"

1) In Luc. hom. IX. 2) In Comment. lib. II, n. 29 sq. 3) In Comment. 4) Super Luc. cp. I, Annot. 134. 5) De Maria Virgine cp. IV, pag. 362. 6) Annales sacri hom. II, ad annum 1451 n. 5. 7) Instit. moral. p. II, 1. I, cp. 33. 8) A. h. l. 9) Tom. III, tract. XV. 10) A. h. 1. 11) Serm. XIII, de nativ. s. Joannis. 12) In Meditat. vitae Christi.

« PredošláPokračovať »