Obrázky na stránke
PDF
ePub

SECTIO II

DE S. DEIPARE MATERNITATE CONJUNCTA

CUM VIRGINITATE.

,,Gaudia Matris habens cum Virginitatis honore,

Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.“
Sedulius Carm. Pasch. lib. II.

Haud immerito s. Deipara ab Ecclesia in litaniis vocatur Virgo singularis." Singularis enim apparet in Conceptione; nam in primo instanti conceptionis suae singulari Omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris generis humani ab omni originalis culpae labe fuit praeservata immunis.“1) Singularis in Nativitate, in qua „gaudium annuntiavit universo mundo." Singularis in toto vitae cursu; nunquam enim a flagrantissimo Dei amore cessavit. Singularis in Morte; nam expiravit potius amoris divini violentia, quam naturae defectu. At mirabiliori modo singularem sese exhibet virginem in Annuntiationis mysterio, quum Virgo facta sit etiam mater. Tunc non solum singularis, sed ipsa fuit singularitas.

Prorsus enim singulari omnibusque saeculis permirando prodigio gloriam virginitatis conjunxit cum maternitatis honore, quo nihil sublimius nihilque s. Deiparae gloriosius cogitari potest. Gloriosissimum ei, quod virgo fuerit, virginum omnium primiceria, signifera ac regina; gloriosissimum, quod fuerit Christi, Filii Dei unigeniti, mater, quod eundem cum aeterno Patre habuerit filium, quod illa sola cum Deo Patre potuerit dicere filio Dei: Filius meus es tu," 2) quodque Filius alloqui eam

[ocr errors]

1) Ita in bulla,,Ineffabilis." 2) Ps. II, 7.

valuerit: „Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me." 1) Sed multo et incomparabiliter gloriosius illi erat, quod duo haec pretiosissima privilegia, maternitatem scilicet et virginitatem, privilegia tantopere dissita seseque invicem, ut videtur, excludentia, in semet ipsa copulaverit.

Sicuti in Christo, filio suo dilectissimo, humanitas et divinitas sese obviaverunt, ita in illa virginitas et maternitas sese osculatae sunt. 2) In aliis feminis, quamdiu virgo aliqua est, mater non est; quum autem mater facta fuerit, virginitatem amisit. Sed in Maria miraculose factum est, ut virginitas partum non prohibuerit nec partus virginitatem solverit.

,0 miraculum ingens, scribit ideo s. Gregorius. Nyssenus, 3) Virgo Mater fit et Virgo permanet, vides opus novum naturae. In aliis feminis, quamdiu virgo. aliqua est, mater non est; postea, quum mater facta fuerit, virginitatem non habet: hic vero duo illa nomina simul concurrerunt; eadem enim et Mater et Virgo est." „Uti Christus potuit dicere, animadvertit Salmeron: 4) Sum, quod eram (i. e. Deus), nec eram, quod sum (i. e. homo), modo dicas utrumque (nempe Deus et homo): ita potest Maria de se dicere: Sum, quod eram (i. e. Virgo) nec eram, quod sum (i. e. mater), modo dicas utrumque (nempe mater et Virgo)."

In tanti miraculi admirationem raptus Origenes exclamat:5) „Quis unquam ista audivit? quis vidit talia et

1) Job. X, 11. 2) 3wei Ideen, inquit Hettinger 1. c. pag. 516, mit dem Christenthum in die Welt getreten und in ihm lebendig, find in Maria verkörpert, die Idee des Gottmenschen und der Mutter Jungfrau; jene die größte, erhabenste, gewaltigste, diese die zarteste, finnigste, tief menschliche, wenngleich nicht minder geheimnißvolle, die Liebe der Mutter mit der Reinheit der Jungfrau in wunderbarem Bunde. Sie haben alle unreinen Culte der Mythe gestürzt und eben darum das Weib aus dem Staube erhoben." 3) In Orat. de Christi nativitate. 4) Tract. in evangel. hist. tom. III, tract. V. 5) Hom. 39 de diversis.

quis cogitare potuit, ut mater Virgo esset et intacta generaret, quae et Virgo permansit et genuit? Sicut enim quondam rubus comburi videbatur et ignis eum non tangebat; et sicut tres pueri in camino ignis inclusi habebantur, et tamen eos non laedebat incendium, nec odor fumi erat in eis: vel quemadmodum Danieli intra lacum leonum incluso, claustris non apertis, allatum est prandium ab Habacuch: ita et haec Virgo sancta genuit Deum, sed intacta permansit." De hac intima virginitatis cum maternitate conjunctione disserens d. Augustinus dicit:) Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare, demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse, in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis."

[ocr errors]
[ocr errors]

Inter alia miracula, quae divinam virtutem nobis illustrant orbique comprobant, nullum augustius, nullum praeclarius ac celebrius celebratur, quam mortuorum ad vitam resuscitatio. Sed audiamus s. Ambrosium de veritate nostra argumentantem. Virginem parturire, profitetur, 2) majus est miraculum, quam mortuum reviviscere. Hoc enim aliquoties, quemadmodum Elia, Eliseo et Paulo precantibus, illud vero semel in orbe factum est dumtaxat, nec in posterum fiet." Cui plenissime assentit Theophylactus scribens: „Majus miraculum est, Christum ex Virgine nasci, quam a mortuis resurgere."

Nullus copiosius et luculentius hoc de argumento disputasse nullusque virginitatem cum maternitate in s. Deipara conjunctam magis strenue vindicasse videtur Doctore Mellifluo. „A saeculo non est auditum, inquit, 3) ut aliqua simul mater esset et virgo. Quod si et cujus mater attendas, quo te tua super ejus mirabili celsitudine ducet admiratio? Nonne ad hoc, ut te videas non satis posse

1) Epist. 3 ad Volusianum. 2) De institut. Virg. cp. 5. 3) Hom. 1 super Missus.

mirari? Nonne tuo, imo veritatis judicio, illa, quae Deum habuit filium, super omnes etiam choros exaltabitur Angelorum? Annon Deum et Dominum Angelorum Maria suum audacter appellat filium dicens: „Fili, quid fecisti nobis sic?" Quis hoc audeat Angelorum? Sufficit eis, et hoc pro magno habent, quod quum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti sunt et vocati Angeli teste David: "Qui facit Angelos suos spiritus." Maria vero matrem se agnoscens majestatem illam, cui. illi cum reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium, nec dedignatur nuncupari Deus, quod esse dignatus est." „Nunquam, inquit idem s. Doctor, 1) nunquam juxta rerum ordinem virginitas, ubi fecunditas praedicatur nec fecunditas, ubi virginitas integre conservatur. Quomodo igitur potuit hoc persuaderi generi humano, universo orbi terrarum, in Maria Virgine semel factum esse, quod factum non fuerat, nec fiet in aeternum, ut virginitas et fecunditas in illa obviaverint sibi?" Unum est, scribit admirabunde Mellifluus, 2) in quo nec primam similem visa est nec habere secundam, gaudia matris habens cum Virginitatis honore. „Optimam partem elegit sibi Maria“): optimam plane, quia bona fecunditas conjugalis, melior autem castitas virginalis, prorsus autem optima est fecunditas virginea seu fecunda virginitas. Mariae privilegium est, non dabitur alteri, quod non auferetur ab ea singulare est: sed continuo etiam indicibile invenitur, ut nemo assequi possit, sic nec eloqui quidem."

[ocr errors]

At quid plura? Aenigma inextricabile videri potest testante ven. Canisio, 4) talem reperiri creaturam, de alterius osse genitam, quae vicissim de sua carne Authorem Patremque suum generet, non ab alio, quam quem peperit, foecundata, et quae eidem simul et

1) In Vigilia Nativ. Domini serm. 3. 2) In Assumpt. Virginis serm. 4. 8) Luc. X, 42. 4) De Virgine lib. 2 cp. 1.

filia et sponsa et mater existat.

Pio II:

Dicamus ergo cum

„Partus et integritas discordes tempore longo,

Virginis in gremio foedera pacis habet."

Restat, ut s. Deiparae Virginitate ante partum, in partu et post partum probata, illius Maternitatem consideremus et ad quaestiones nonnullas huc spectantes respondeamus: nempe

1. Utrum b. Virgo re vera sit Dei mater.

2. Quidnam de Maternitatis dignitate credendum. 3. Utrum b. Virgo hanc Maternitatis dignitatem meruerit. Hinc disserendum est

Cap. I.

DE MATERNITATIS MARIANÆ REALITATE.

Insurrexere permulti contra hoc dogma haeretici, quorum alii Maternitatis dignitatem indirecte impugnabant aggredientes Christi Domini vel divinitatem vel humanitatem; alii vero hanc dignitatem directe insectabantur vel eo, quod corpus Christi non ex b. Maria formatum, sed e coelo delapsum et per b. Virginem quasi per canalem transmissum fuisse docuerint vel eo, quod, uti Nestorius ejusque asseclae, unionem hypostaticam inter duas in Christo naturas existentem negarint, unionem tantum admittendo moralem. Duas in Christo personas isti haeretice docentes: divinam unam, humanam alteram, consequenter solam personam humanam a b. Maria progenitam esse dixerunt ideoque s. Deiparae denegarunt titulum eoToxos,“ »θεοτοκος,“ quae non sit, nisi

Χριστοτόκος.

Beatissimam Virginem vere „Dεoτоzov“ i. e. Deiparam esse, probatur

1. ex s. Scriptura:

Maternitatis dignitatem Angelus Gabriel b. Virgini

« PredošláPokračovať »