Obrázky na stránke
PDF
ePub

bus, pauperibus, dominis, servis, majoribus et minoribus Domina es, et quod possunt omnes isti tecum, tu sola potes sine illis omnibus. Quare hoc potes? Quia mater es Salvatoris nostri, sponsa Dei, regina coeli et terrae et omnium elementorum. Te ergo requiro, ad te confugio, et tu me per omnia adjuves suppliciter peto. Te tacente nullus orabit, nullus juvabit. Te orante, omnes orabunt, omnes juvabunt." Merito ergo, concludimus cum Doctore Angelico 1), Angelus reveretur beatam Virginem, quia mater Domini et ideo Domina est."

§. 2.

Dignitas Matris relative considerata.

Dignitas haec sub duplici respectu considerari potest: scilicet adaequate, complete i. e. una cum omnibus aliis dignitatibus ac privilegiis ea contentis et inadaequate i. e. separata ab his dignitatibus ac privilegiis. Hinc dicimus:

Dignitas Matris Dei adaequate sumpta omnes alias dignitates (excepta unione hypostatica) multum superat.

Audiamus, quomodo auctor tractatus de B. M. V. 2) hanc thesin demonstret: „Ad argumentum praesuppono, inquit, divinam perfectionem quadruplici ordine participari posse. Primo, ordine naturae, in quo, veluti in vestigio, divinae bonitatis effusus splendor relucet; secundo, ordine gratiae, in quo creatura rationalis divinae fit consors naturae; tertio, in ordine gloriae, in quo quum apparuerit, similes ei erimus, et Deiformes in esse intelligibili efficiemur; quarto demum, in ordine hypostatico, in quo natura creata per unionem substantialem ad esse divinum evehitur. Exinde sic argu

1) In Salutat. Angelic. p. 44; cfr. Haine 1. c. pag. 125 sqq., ubi plura testimonia citantur. 2) Art. 2. pag. 53.

mentor: Illa dignitas spectari debet tanquam maxima, ad quam mera creatura evehi queat, quae pertinet proxime ad ordinem unionis hypostaticae; nihil enim perfectius ac praestantius concipi potest, quam ille ordo, quem constituit persona increata. Atqui dignitas Matris proxime pertinet ad ordinem unionis hypostaticae. Et

a. pertinet ad hunc ordinem. Etenim Mater non extra ordinem Filii, quia Matris et Filii una eademque est substantia; inter utrumque datur aliqua identitas. Unde Suarez: „Illa dignitas, inquit, quodammodo pertinet ad ordinem unionis hypostaticae, quia illam intrinsece respicit et cum illa necessariam conjunctionem habet."

b. Pertinet proxime; namque post unionem hypostaticam vix nexus intimior et affinitas Deo propinquior excogitari potest. Unde d. Augustinus non dubitavit asserere, quod nativitas unum effecerit Matrem et Filium."

Maternitas haec conjuncta cum maternitate spirituali omnibusque illis gratiis, quae illam consequuntur, a quanam poterit superari dignitate? Nulla profecto invenitur nec unquam invenietur creatura, quae beatissimam Dei matrem sublimitate antecedere valeat. Si ergo Matrem Dei invenisti et altius ascendere perges, nihil aliud reperies, nisi ipsum Deum.

Hoc est, quod ss. Patres nulli dicendi copiae parcere potuerint, qua b. Virginis dignitatem praedicarent sublimissimam; hoc est, quod s. Doctorum et animos et calamos semper in maximam rapuerit admirationem. Tantae excellentiae est haec Maternitatis dignitas, ut neque humana neque angelica intelligentia investigari neque ulla comparatione cum dignitate creaturae quantumvis elevatae mensurari queat. Hinc s. Eucherii consilium: „Quaeritis, inquit, qualis Mater? Quaerite prius, qualis Filius? Quisquis igitur explorare desiderat, quam sublimis sit magnae Matris dignitas; anteaquam istud attentet,

audeat prius, si tantum animi habeat, divini ipsius Filii dignitatem metiri. Quare ut divinam Maternitatem quis comprehenderet, minus aliquid non sufficeret, quam ut comprehenderet quodammodo Verbum Incarnatum, et quid sit: homo, qui est Deus, Deus, qui est homo, opus illustrissimum potentiae et charitatis increatae, opus, quod ut maximum faceret, se ipsum inclusit artifex. Ille igitur Unigenitus, qui postquam in sinu Patris ab aeterno accepit naturam, quae careret principio, et deinde in sinu Matris assumere voluit naturam, quae haberet principium, ille, inquam, solus intelligere potest immensam sublimitatem dignitatis, ad quam Mater Virgo pervenit." S. Eucherio plenissime consentit d. Gregorius Maternitatis dignitatem ita magnificans: „Si vis Virginem cognoscere, qualis et quanta sit, in ejus Filium oculos conjicito, scribit, 1) et ex ejus excellentia poteris etiam excellentiam Matris intelligere. Talis ergo Mater talem Filium decet, et e contra talis Filius talem Matrem. Mater dedit Filio humanam naturam, Filius vero Matrem coelesti gratia replevit. Unusquisque ergo dedit, quod habebat." Ne ergo mireris, si Damascenum audieris exclamantem: 2) O miraculum omnibus miraculis excellentius! Mulier sublimior Seraphim effecta est, quia Deus visus est Angelis paulo minus minoratus!"

[ocr errors]

„Nihil est aequale Mariae, scribit d. Anselmus, 3) nihil, nisi Deus, majus Maria. Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequale sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ipsum dedit Mariae: et ex Maria fecit. sibi Filium non alium sed eundem, ut naturaliter esset unus idemque communis Filius et Mariae." Nemo copiosius et luculentius de hac Maternitatis dignitate disputasse videtur, quam s. Bernardinus Senensis.

1) Sup. 1 Reg. 2) In Nativit. B. M. V. hom. I. 3) Orat. 52 ad S. V. M.

[ocr errors]

Tanta fuit dignitas Virginis, inquit, 1) ut soli Deo cognoscenda reservetur." Tanta est laus, ait idem scriptor,) quam ei tribuimus, quum dicimus: "Mater Dei," quod nec in personis creatis, ut angelicis vel hominibus, nec in personis increatis reperitur haec inexcogitabilis dignitas, scilicet, quod habeat Dei Filium; nisi in una persona divina, quae est Patris, et una persona humana, quae est Matris."

Deus Pater est Verbi divini Pater quidem, at non Mater, sola Virgo sanctissima Mater est Dei. In coelo Pater generat Filium sibi coaequalem et consubstantialem, plenam sui imaginem atque splendorem: unde qualis Pater, talis Filius. In terris Virgo genuit „natura mirante" Genitorem suum, qui Deus est et per humanitatem eidem Matri consubstantialis: qualis ergo Mater, talis Filius. Quare optimo jure s. Bonaventura: „Ipsa est, inquit,) qua majorem Deus facere non posset; majorem mundum posset facere Deus, majus coelum posset facere Deus, majorem matrem, quam Matrem Dei non posset facere Deus. Unde d. Bernardus ait: Neque enim decebat eum alia mater, quam Virgo, neque Virginem alius Filius, quam Deus: quia nec major inter matres, nec major inter filios nasci potuit." Doctorem Seraphicum nullatenus asserere voluisse, a Deo non posse formari creaturam perfectiorem sub respectu gratiae et naturae, per se patet; infinita enim omnipotentia nunquam exhauritur. Juxta eum et quidem omnibus ss. Patribus attestantibus Deus creaturam perfectiorem ratione dignitatis i. e. majorem matrem seu matrem, quae sit majoris filii mater, facere nequit.

Triplex hic exoritur quaestio, de qua pauca saltem adjungenda. Quaeritur

1) Serm. V. 2) Serm. LII. 3) In speculo B. Virginis prope finem.

1°: Utrum Maternitatis dignitas inadaequate seu incomplete sumpta omnes alias dignitates superet.

Tota difficultas in eo sita est, utrum Maternitatis dignitas antecellat dignitatem, quam gratia sanctificans confert homini, annon.

a. Dignitatem Maternitatis infra dignitatem gratiae sanctificantis seu Maternitatem naturalem vel carnis infra maternitatem spiritus esse, inter alios ss. Patres disertis verbis asserit d. Augustinus. „Cognatio, inquit, 1) spiritualis cum Christo propinquitati ejus carnali praeponenda. Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis ejus, quum illi nuntiati fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: „Quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos ait: Hi sunt fratres mei; et quicunque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est. 2) Quid aliud nos docens, nisi carnali cognationi genus nostrum spirituale praeponendum; nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus obediendo atque imitando cohaerescant? Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam: „Beatus venter, qui te portavit" ipse respondet: „Imo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.") Denique fratribus ejus, i. e. secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset." Ita s. Augustinus, cujus sententiae etiam

1) De sancta Virginitate cp. III, n. 3. 2) Matth. XII, 46 sqq. 3) Luc. XI, 27 sq.

« PredošláPokračovať »