Obrázky na stránke
PDF
ePub

ratio suffragari videtur. Dignitas enim matris secundum spiritum seu gratia sanctificans nos per se ipsam sanctificat, excludit peccatum, reddit nos Dei amicos filiosque Dei adoptivos; dignitas vero matris secundum carnem non generat nisi quandam cum Deo vel homine conjunctionem.

b. Ii, qui Maternitatis dignitatem praeferunt gratiae sanctificanti, contendunt

a. dignitatem Matris Dei pertinere ad ordinem unionis hypostaticae, perfectionem vero ordinis superioris incomplete seu solitarie sumptam superare quamlibet perfectionem ordinis inferioris.

B. Maternitatem illam esse conjunctionem naturalem cum Deo; gratiam vero sanctificantem conjunctionem producere adoptionis. Arctissima est conjunctio Virginis cum Verbo incarnato, cui ipsa simul et Matris et Patris officium praestitit. „Ecce miraculum miraculo et prodigium adjunctum prodigio, exclamat stupore defixus s. Petrus Damianus;1) si quidem magnus ille Dominus, qui per suam immensitatem rebus omnibus triplici modo inest, per essentiam scilicet, per praesentiam et potentiam, in Virgine aliquo alio modo existit, qui longe, quam comprehendi potest, arctior est et vinculum carnis in immensum superat. Quum Deus in aliis rebus sit tribus modis, in Virgine fuit quarto speciali modo, scilicet per identitatem: quia est idem, quod ipsa." „Caro Christi, inquit ideo d. Augustinus, 2) est caro Mariae.“

2. Cultus hyperduliae exhibetur b. Virgini praecise, quia est Mater Dei. D. Thomas ita expresse docet. Exhibetur, inquit, 3) hyperdulia creaturis, quae habent specialem affinitatem ad Deum, sicut beatae Virgini, in quantum est mater Dei."

[ocr errors]

Juxta hujus sententiae patronos gratia sanctificans

1) Serm. de Nativ. Mariae. 2) Serm. de Assumpt. 3) 2. 2. q. CIII, art. 4.

est quidem melior moraliter loquendo, in quantum sanctificat animam, non tamen eminentior sub respectu dignitatis.

"Quidquid vero sit de his sententiis, inquit optimo jure auctor tractatus de B. M. V.,1) observare juvat, controversiam vix supponi posse, tum quia repugnat de facto, maternitatem divinam a gratia sanctificante separari, tum quia hae duae dignitates, utpote ad diversos ordines pertinentes, sese mutuo excedunt ac proinde inter se difficile comparantur." Quaeritur

20: Utrum haec beatissimae Virginis dignitas possit dici infinita.

Testante magno Aquinate affirmative respondendum. „Beata Virgo, scribit, 2) ex hoc, quod est Mater Dei, habet quandam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus; et ex hac parte non potest fieri aliquid melius, sicut non potest aliquid esse melius Deo." Quare Andreas de Candia beatissimam Virginem appellare non dubitat „divinae incomprehensibilitatis summam❝3) et Methodius Martyr4) "incircumscripti Dei circumscriptionem." Quam dignitatem admirans s. Epiphanius b. Virginem hisce alloquitur verbis: „O Virgo sanctissima, inquit, 5) quae exercitus Angelorum in stuporem deduxisti! Stupendum enim est miraculum in coelis, mulier amicta sole; stupendum miraculum in coelis, mulier gestans lucem in ulnis; stupendum miraculum in coelis, alter thronus cherubicus; stupendum miraculum in coelis, mulieris Filius, qui et ipsius et saeculorum est Pater; stupendum miraculum in coelis, thalamus Virginis habens Filium Dei, Deum sponsum Christum."

Mirabilia sunt quoque dicta s. Bernardini Senen

1) Art. II, pag. 59. 2) I, q. XXV, a. 6 ad 4. 3) Orat. de Assumpt.) Orat. de Hypap. 5) In serm. de Virginitate.

,,

sis. Quod Deus generet Deum, ait, 1) nulla requirebatur dispositio; quum ei ex natura conveniret, ut per viam naturae intellectus produceret Verbum per omnia sibi aequale. Sed quod femina conciperet et pareret Deum, est et fuit miraculum. Oportuit enim, ut sic dicam, feminam elevari ad quandam aequalitatem divinam, per quandam quasi infinitatem perfectionum et gratiarum, quam aequalitatem creatura nunquam experta est. Unde, ut credo, ad illam abyssum imperscrutabilem, omnium charismatum Spiritus sancti, quae in b. Virginem descenderunt in hora divinae conceptionis, intellectus humanus vel angelicus nunquam poterunt pertingere."

Dignitatis hujus quasi infinitae rationem reddit ven. Canisius ita scribens: 2) „Si enim, quo altior est Filius, eo dignior mater censenda est, quis jure ambigat, quin Filii infiniti authoritas ac dignitas ad matrem ipsam redundet, ac honorem immensum illi conciliet, quae sola cum Patre Filio aeterno dicere potest: „Filius meus es tu, ego genui te?" 3) Indicat et Richelius,4) Mariam, eo quod veri omnipotentisque Dei Mater vera facta sit, tantam gratiae plenitudinem continere, quantam ne ipsa quidem Virgo, nisi Dei contempletur essentiam, perspicere possit. Richelii familiaris cardinalis Cusanus, 4) qui saeculo suo inter doctissimos floruit, sapienter monet,5) in eo, quod Matrem Dei asserimus, omnem fere laudem contineri atque superari ac idcirco vulgares illos titulos, quibus Maria „Regina coelorum, mater Angelorum et hominum jubilusque prophetarum" appellatur, ad illam jure referri. Quid multis? Inter omnia nomina, quae purae quidem creaturae competunt, nullum eo majus atque excellentius, praeterquam Dei Matrem nuncupari.

1) Conc. 61 a. 1 cp. 12. 2) De Virgin. lib. III, cp. 13. 3) Ps. II, 7. 4) De praeconio et dignitate Virginis lib. II, cp. 8. 5) In dialogo de Annunt. Virgin.

Neque aliter loquitur, ut alios praetereamus scriptores, Barradas. 1) Humanitas Christi, beatitudo coelestis et sanctissima Virgo juxta illum infinitam quandam habent ex Deo dignitatem. Humanitas Christi, quia a Deo in unitatem suppositi assumpta est; beatitudo coelestis, utpote in Dei visione consistens; Virgo Deipara, quia Dei Genitrix est. Summa humanitas, Christi humanitas. Summum bonum, quod Deus largitur sanctis, beatitudo coelestis. Summa Mater, summa dona postulans, Virgo Deipara.

Ex iis, quae usque modo disputavimus, Maternitatem divinam radicem esse moralem apparet nec non causam finalem omnium praerogativarum b. Virgini concessarum.

[ocr errors]

Sicuti minora coelorum sidera a lumine solari suam derivant lucem nobis conspicuam, ita privilegia s. Deiparae concessa aliquod agnoscunt principium ac in illud tanquam in causam referuntur. Haec vero est maternitas. Ita docent unanimiter ss. Patres. Maternitati debetur, ait s. Cyprianus, 2) plenitudo gratiae." Juxta s. Sophronium3) b. Virgo praedicatur gratia plena, quia Dei Genitrix electa est. Cui plenissime concordat testimonium d. Hieronymi.) „Sancta Maria, scribit, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter," plena gratia salutatur."

Optime exposuit hanc sententiam Doctor Angelicus: 5) Dicendum, quod quanto aliquis magis appropinquat principio in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principii. Unde Dionysius dicit,) quod Angeli, qui sunt Deo propinquiores, magis participant de bonitatibus divinis, quam homines. Christus autem est

1) Concord. tom. I, lib. 6 cp. 2. 2) Serm. de Nativ. Christi. 3) Serm. de Assumpt. 4) Epist. 104 tom. III. 5) III, p. q. XXVII, art. 5. 6) Coel. hierarch. cp. 4.

principium gratiae, secundum divinitatem quidem auctoritative, secundum humanitatem vero instrumentaliter. Unde et dicitur: „Gratia et veritas per Jesum Christum facta sunt."1) Beata autem Virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum humanitatem, quia ex ea accepit humanam naturam. Et ideo prae caeteris majorem debuit a Christo gratiae plenitudinem obtinere." „Beata Virgo, scribit, 2) quae fuit a Deo electa in matrem, ampliorem sanctificationis gratiam obtinuit, quam Joannes Baptista et Jeremias, qui sunt electi ut speciales praefiguratores sanctificationis Christi. Cujus signum est, quod beatae Virgini praestitum est, ut de caetero non peccaret nec mortaliter nec venialiter: aliis autem sanctificatis creditur praestitum esse, ut de caetero mortaliter non peccarent, divina eos gratia protegente."

Quibus verbis d. Thomas apertissime docet, b. Virgini, utpote proxime cum Christo maternitatis vinculo conjunctae, majorem prae ceteris concessam fuisse gratiarum plenitudinem. Maternitas ergo divina principium est omnium gratiarum b. Virgini concessarum, maternitas causa finalis, quare Deus merita tam sublimia, dona tam extraordinaria beatissimae praeparaverit Virgini.

Ave ergo s. Maria, ave Virgo praeclarissima, tot tantisque donis pretiosissimis ac gratiis pulcherrimis te decoratam videmus, quia eum portare gremioque tuo concludere meruisti, quem coeli et coeli coelorum capere non possunt! Quaeritur

3o: Utrum s. Maria pluris fecerit, esse Virginem Deo dicatam, quam esse Matrem Dei.

S. Ecclesiae patres ac doctores in solvenda hac quaestione non consentiunt. Sunt enim, qui asserant, beatissimam Virginem optione data maternitatem divinam praetulisse virginitati illibatae etiam voto confirmatae; alii

1) Joa. I, 17. 2) III, p. q. XXVII, a. 6 ad 1.

« PredošláPokračovať »