Obrázky na stránke
PDF
ePub

vero contrarium asserentes, b. Virginem virginitatem Deo dicatam fuisse electuram.

a. Prioris sententiae patroni hanc eo potissimum demonstare ac propugnare conantur, quod dicant,

a. beatissimam Virginem bonum melius et praestantius bono minori praeferre debuisse; maternitatem vero divinam bonum esse omnino praestantius bono virginitatis, quippe quae ad ordinem unionis pertineat hypostaticae.

ß. B. Virginem debuisse praeferre eum statum, in quo Deum ardentius diligeret, quum caritas sit perfectionis mensura. Quaenam, interrogant, institui potuerit comparatio inter caritatem, qua gloriosissima coeli regina, utpote mater Dei, nunc flagrat et caritatem, qua arderet, si Virginitatem conservasset illibatam, quin Matris Dei adepta fuerit dignitatem?

b. Qui alteram sequuntur sententiam, s. Scripturam praecipue appellant. Quum enim Gabriel Angelus nomine Dei b. Virgini annuntiaverit, ipsam concepturam parituramque Altissimi Filium ac matrem fore ipsius Dei, turbata interrogavit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" 1)

Non ergo, dicunt illi, tam excellenti dignitati subscribere nec coelesti nuntio voluit praebere consensum prius, quam certior facta esset, integra sua virginitate, salvo virginitatis voto id esse futurum. Ita praecitata s. Evangelistae verba interpretatus est s. Gregorius Nyssenus. „Audi, inquit, pudicam Virginis vocem: Angelus partum nuntiat; at illa virginitati inhaeret et integritatem angelicae demonstrationi anteponendam judicat." Consonat d. Bernardus. „Immobile propositum virginitatis, scribit, 2) quod nec Angelo filium promittente aliquatenus titubavit. Quomodo fiet istud?" Neque

1) Luc. I, 34. 2) De Assumptione hom. 4.

enim eo modo, quo fieri solet in caeteris, virum penitus non cognosco nec filii desiderio nec spe prolis.“

[ocr errors]

Huc quoque spectant testimonia s. Bernardini Senensis, 2) Dionysii Carthusiani, 3) Viegae, 4) qui textum canticorum Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis❝5) explicans scribit: „Cur acervus iste tritici dicitur non plenus, non ornatus, sed vallatus liliis? Sane illud significatur, lilia fuisse pro vallo, quo defenderetur tritici acervus. At inquies, quis unquam tritico vallum confecit ex liliis? Quamve defensionem poterant lilia praestare tritico? Haud dubie maximam et invictam. Primum enim, quod Virginem attinet, nisi ei vallum virginitatis tutum futurum promitteretur ab Angelo, dubium, an Mater Dei esse voluisset, imo non electuram fuisse, esse Dei Matrem, nisi aliud Deum velle intelligeret, sentit d. Bernardinus Senensis probarique potest ex illis verbis Lucae: Quomodo fiet istud?" Nec prius consensit, quam ei ab Angelo diceretur, "Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi."6) Itaque lilia vallaverunt acervum tritici, quia, ut haberemus foecunditatem Virginis, fecerunt virginitatis lilia." Haec ille.

Idem docent ex recentioribus Bouvier, 7) Nicolas, 8) de Rhodes, 9) Contenson, 10) Drexelius 11) aliique plures. „Caritas, inquit Contenson, 1. c. refutans rationes pro priori sententia allegatas, in gratiam Dei summe dilecti saepe bona in se praestantiora postponit: v. g. melius est amari a Deo, quam amare Deum; visio Dei perfectior est, quam amor, et tamen sancti ex inclinatione caritatis, magis eligunt amare, quam amari, magis diligere, quam

1) Serm. in Sabb. post Dom. de Passione, de laud. Virginitatis 2) In lib. de praeconio et dignitate Mariae; cfr. Morales 1. c. 1. IV. tract. II. 3) Super Apoc. XII, 2. 4) VII, 2. 5) I, 35. 6) De Incarnatione. ) Plan divin vol. II. pag. 167. 8) L. c. qu. II, sect. 5. 9) In Mariologia; cfr. tractat de B. M. V. cp. III, §. 4. 10) Tom. II, fol. 788 §. 2.

videre, quia nimirum caritas in gratiam dilecti potius. eligit dare, quam accipere. Per maternitatem autem Maria ingens donum a Deo accipiebat, sed per virginitatem aliquid Deo dabat, corpus nempe et animum suum offerebat in hostiam viventem." 1)

Cap. III.

DE S. DEIPARÆ MERITO RELATE AD
MATERNITATEM.

Restat, ut hanc scholasticorum quaestionem paucis saltem attingamus verbis deque ea parumper disputemus.

a. Nomen meriti designantis generaliter loquendo operis dignitatem et valorem in ordine ad praemium variis modis nuncupatur. Meretur enim v. g. a. qui opus edit mercedi aequale; b. is quoque, cui propter conventionem quandam merces debetur, quamvis opere ipso sit multis modis praestantior. c. Improprie dicitur mereri, cui neque ob aequalitatem operis, neque ex conventione merces datur, sed ideo solum, quia opus placuit. d. Si opus gratum est et persona propter opus accepta

1) „Ist etwas Größeres im Himmel und auf Erden, interrogat rev. Dr. Martin (Schönheiten des Herzens Mariä S. 79 f), als dieser Sohn des Allerhöchsten, als diese Wonne der Engel, als diese Hoffnung der Patriarchen, als diese Erwartung der Völker, als dieser Trost der ganzen Welt! Und doch, staunet ihr Himmel, selbst um diesen größten Preis würde Maria, wäre es in ihre eigene Wahl gestellt, auf ihre jungfräuliche Reinheit nicht verzichten. Denn antwortet sie dem Engel nicht: „Wie wird dies geschehen, da ich keinen Mann erkenne;“ d. h. o wie unaussprechlich groß ist das Gut, das du mir in Aussicht stellst; aber könnte ich dieses große und größte Gut nur dadurch erlangen, daß ich auf die Gott gelobte jungfräuliche Reinheit verzichtete, so würde ich doch, wenn dies, ohne dem Willen Gottes zuwider zu handeln, geschehen könnte, die jungfräuliche Reinheit dieser mir in Aussicht gestellten Ehre und Würde vorziehen!"

quidem, non tamen meretur, ut novum aliquid ejus nomine aggrediar, sed hoc solum, ut quod alioquin facere institueram, per illam faciam, uti loquitur Kosterus1) hoc allegans exemplum: Si pauperculus quispiam faber murarius exiguum mihi officium exhibuisset, non meretur ille quidem, ut ejus occupandi gratia novum aedificium extruam, in quo perficiendo ille victum paret; sed hoc tamen mereri videtur, ut si aedificium excitare constituissem, ipsius potius quam alterius utar opera. Existit porro e. juxta citatum auctorem etiam significatio meriti admodum impropria et prorsus passiva, quae ad nullam valeat referri mercedem: si nempe illa res dicitur mereri aut digna esse, cui gratis beneficium alicujus dignatione praestatur. Sic de Crucis ligno canit Ecclesia: „Sola digna fuisti, portare talentum mundi;" in ligno enim dignitas et meritum non inveniuntur.

b. A theologis duplex assignatur meritum: meritum de congruo et meritum de condigno. Meritum de congruo vocatur illud, quod non habet aequalitatem cum praemio in valore, sed tantummodo quandam cum illo proportionem eo, quod „congruum" sit dantemque deceat, opus tale remunerari. Fundatur ergo meritum hoc amicitia magis et liberalitate, quam justitia, ut quum rex promoveat militem ad honores, ad nobilitatem vel dominus aliquod ab amico accipiens obsequium, illud praemiat dignitate obsequii valorem centies superante. Meritum ê contra de condigno importat condignum" valorem et aequalitatem cum praemio secundum rectam et prudentem aestimationem, ut quum militi detur stipendium.

Meritum de condigno requirit aliquod Dei pactum de acceptando opere ad praemium. Deus enim, utpote independens ab homine, non tenetur ad praemium acceptare ejus opera, quae sibi sub pluribus aliis debeantur titulis, puta titulis creationis, redemptionis etc. Requiritur ideo

1) De vita et laudibus Deiparae Mariae Virginis, praef. pag. 13.

promissio Dei remunerantis sub conditione talis operis de se aequalis quoad valorem cum praemio, propter quam dicitur, hoc ex justitia tribui. Meritum vero

de congruo non ad ordinem causarum efficientium, ́sed disponentium solummodo pertinens nullam requirit promissionem de essentiali, quum solum fundet debitum decentiae et congruentiae resultans ex dantis bonitate et liberalitate.

c. Duobus modis intelligi potest, b. Virginem meritam fuisse, matrem esse Dei: proxime ac remote. Meruit hanc dignitatem proxime, si illa praemium fuit operibus ejus debitum, ita ut Deus dependenter ab iis dignitatem contulerit. Remote vero meruit maternitatem, si dispositionem tantum meruit requisitam, ut digne fieri posset Mater Dei. 1) Quibus praenotatis dicimus

§. 1.

B. Virgo maternitatem divinam non meruit de condigno.

[ocr errors]

Opinati fuerunt nonnulli theologi, 2) b. Virginem de condigno meruisse maternitatem divinam, duplici praesertim argumento sententiam hanc probare conantes: a. Quod, uti Viva inquit,) non defuerit proportio geometrica inter merita Virginis et hujusmodi praemium, nempe maternitatem, ex eo fit perspicuum, quia quamvis divina maternitas sit donum excellentissimum, quo majus infra unionem hypostaticam excogitari nequit

[ocr errors]

non

est tamen donum simpliciter infinitum." b. Nec defuit divina promissio de dando hoc praemio sub conditione onerosa actus fidei et consensus praestiti Angelo nun

1) Cfr. tract. theol. pag. 73. 2) Cfr. Vasquez in III, p. q. II, disp. XXIII. 3) Damnatarum thesium theologica trutina tom. I, p. 484; cfr. Haine 1. c. p. 263.

« PredošláPokračovať »