Obrázky na stránke
PDF
ePub

esse filii Dei, non quidem operum suorum meritis, sed naturam excedentis divinae gratiae dignitate.

Nil ergo mirandum, quod ss. Patres et theologi b. Virginis consensum pulcherrimis praedicarint elogiis. „Plus meruit, confitetur s. Bernardinus Senensis, 1) gloriosa Virgo in uno suo consensu, scilicet conceptionis Filii Dei, quam omnes creaturae, sive Angeli, sive homines in cunctis suis actibus, moribus et cogitationibus.“ Ad s. Bernardini verba animadvertit Suarez: 2) „Hoc non videtur alia ratione verum, nisi quia illo meruit maternitatem; unde intelligitur, hoc meritum maxime fuisse positum in illo actu, qui fuit veluti ultima dispositio ad illam formam, quae quum esset proportionata et a persona grata, erat meritoria saltem de congruo.“

,,

Beatissima Virgo amplissime meruit. Optimo ideo jure cantat Ecclesia: Quia quem meruisti portare;" "meruisti portare regem coelorum;" quare etiam nos precamur: „Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis matris Mariae corpus et animam ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur Spiritu sancto cooperante praeparasti etc."

§. 3.

B. Virgo probabilius meruit de congruo stricto Maternitatem divinam.

Sunt quidem nonnulli theologi, qui meritum stricte congruum b. Virgini denegent, inter quos Tournely 3) et Le Grand 4) dicentes, meritum strictum de congruo adesse, quum opus non modo aliquam habeat cum fine convenientiam, sed etiam ex se vel ex mente operantis ad illum rationem dicit. Peccator v. g., qui auxilio di

1) Super Salve Regina. Serm. 61 art. 1. cp. 3. 2) In III, tom. I, q. 2. art. 10. 3) Cursus theologicus tom. I, p. 509. 4) Tract. de Incarnatione Verbi divini.

vino ad gratiam conversionis perfectae postulandam sibi concesso utitur, ejusmodi gratiam meretur de congruo stricto; convenientia seu congruentia enim quaedam in eo esse concipitur, ut Deus opus, quod gratia sua incepit, eadem gratia etiam misericorditer compleat. Quod meritum vero de congruo late sumptum attinet, docent illi, totum in aliqua convenientia positum esse, ita ut opus nec de se nec ex operantis mente ad finem specialiter referatur. Ex hac meriti de congruo stricte sumpto definitione deducunt, b. Virginem hoc merito gavisam non fuisse: nec enim juxta illos opera b. Virginis ex natura sua nec ex mente operantis, quae ad tantam dignitatem utpote summe humilis non aspirabat quaeque propter verba Angeli mysterium illud sibi annuntiantis turbata fuit, ad divinam maternitatem ut ad finem iis obtinendum referebantur.

Sed ad hoc respondendum, omnia ss. Patrum testimonia supra allata, si sensu accipiuntur obvio et praevio, sententiae nostrae videri faventia. Huc accedit, quod laudabilius ideoque et gloriosius est, praemium mereri, quam obtinere sine merito. Gloriosissima vero quaeque, si alias non repugnant, de s. Deipara jam propter honorem Filii sui asseramus necesse est. Si alias, inquam, non repugnant. An forte repugnat, tale meritum de congruo stricte sumpto b. Virgini ascribere? Quod optimo jure negat Suarez. 1) Si enim repugnaret, hoc fieret ex eo, quod inter opera b. Virginis et hanc dignitatem non esset proportio. Ad meritum vero de congruo nullatenus requiritur proportio tam exacta, sed sufficit proportio aliqualis, quae certe supponi potest.

At omne meritum, inquiunt, est a Christo, supponit Christum; ergo b. Virgo non potuit maternitatem divinam neque de congruo mereri. Alias meritum b. Virginis esset prius maternitate et Incarnatione, quia esset causa

1) De Incarn. vol. I, disp. X, sect. 8.

moralis et meritoria actionis, qua conceptus fuit Christus, et etiam posterius, quia esset effectus meritorum Christi et proinde effectus Incarnationis et supponens maternitatem; quum nequeat supponi decretum Incarnationis, quin etiam maternitatis supponatur decretum.

Respondemus cum Gotti1) hanc sibi difficultatem proponente, circa Incarnationem duo fuisse in Deo decreta: a. quo decrevit Incarnationem quoad substantiam et absolute, quo merito Verbi incarnandi omnem gratiam et omne meritum conferre decrevit; b. quo decrevit Incarnationis circumstantias, inter quas praecipua est, quod ex tali muliere, nempe Maria Virgine, carnem susciperet et conciperetur. Licet ergo meritum b. Virginis sit posterius priori decreto, fuit tamen prius secundo decreto et ideo bene potuit, per Christum absolute volitum, mereri circumstantiam, nimirum, ut ex ipsa carnem assumeret."

VANDENS,

Cap. IV.

DE BEATISSIME VIRGINIS PRÆDESTINATIONE.

Cum quaestione de s. Deiparae merito relate ad Maternitatem divinam tam intime cohaeret quaestio de s. Deiparae praedestinatione, ut haec ab illa vix separari queat.

Praedestinatio stricte sumpta ab Angelo Scholae 2) definitur „quaedam divina praeordinatio ab aeterno de his, quae per gratiam Dei sunt fienda in tempore."

a. Hac significatione Ecclesia plurimos s. Scripturae textus, qui stricte et eminenter de Sapientia increata personali, de Christo Domino, intelliguntur, etiam figurate

1) Theologia scholatico-dogmatica tom. III, tract. I, quaest. IV. 2) III, p. q. XXIV, a. 1. in C.

ad b. Virginem refert ejusque praedestinationem. Salomon Sapientiam increatam in Proverbiis 1) ita inducit loquentem: „Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.“ Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi et ego jam concepta eram." Quae omnia non minus de b. Virgine, quam de Sapientia increata dici possunt. „Ego ex ore Altissimi prodivi, legimus in libro Ecclesiastici, 2) primogenita ante omnem creaturam." "Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.❝3) „Ab initio et ante saecula creata sum,“4) ubi vox creata" non tam proprie aptatur Sapientiae increatae, ut Sedlmayr animadvertit, 5) quum Christus nequeat dici simpliciter creatus, quam s. Deiparae. 6)

[ocr errors]

b. Consonant ss. Patres, qui b. Virginis praedestinationem apertissimis docuerunt verbis. „Antequam de illa natus esset, inquit d. Augustinus,) in praedestinatione noverat Matrem." Neque aliter loquitur s. Joannes Damascenus: ) Quia decretum praedestinationis ex amore tanquam ex prima radice oritur, te ille rerum omnium Deus dignam praenoscens amavit, amatam praedestinavit." Lutherus quidem aegerrime tulit, quod Ecclesia verba allegata in officiis suis accomodarit ad

,,

1) Prov. VIII, 22 sqq. 2) Eccli. XXIV, 5. 3) Ibid. V, 12. 4) Ibid. V, 14. 5) L. c. p. IV, sect. I, q. II, a. 1. ©) „Insofern die hier als redend eingeführte Weisheit als vor der Erfdaffung aller Dinge persönlich eristirend gedacht wird, scribit rev. Dr. Martin (die Schönheiten des Herzens Mariä pag. 6 sq), ist sie die persönliche, ewige, mitschöpferische Weisheit, das ewige Wort des Vaters, also Christus selbst. Es können aber die obigen Worte in einem weniger strengen Sinne auch bezogen werden auf die ewig in Gott unpersönlich existirende Idee der Creatur, d. h. auf das von Gott ewig gedachte Vor- und Musterbild, wonach die Creaturen gemacht sind. Und in diesem Sinne verstanden, wendet die Kirche diese Worte auch auf Maria an. Denn außer Christus, der aber kein bloßer Mensch ist, stellt die Idee der menschlichen Natur am reinsten und vollkommensten an sich dar Maria." 7) In Joa. tract. VIII. 8) De Nativ. Mariae orat. I.

s. Deiparam. Coacte, scribit, 1) Scripturam torquent (catholici) in Mariam, quae divinae Sapientiae tantum competunt, ipsi videlicet Christo; hic enim ante saecula fuit, in quo omnia condita sunt. Quod autem Mariae Deiparae hoc tribuitur, merum mendacium et in Deum blasphemia est." Latuit eum certissime regula generalis a s. Augustino statuta,),,quod sacra Scriptura tot sensus habeat ab ipso etiam Spiritu sancto intentos, quot literae congruunt secundum rectam charitatem." Quibus praemissis

quaeritur

10: Utrum b. Virgo praedestinata fuerit ante vel post praevisum Adae peccatum.

Admisso decreto Incarnationis absoluto3) i. e. independenter ab originali peccato, admittendum videtur, b. Virginem absolute praedestinatam fuisse ad Matris. Dei dignitatem. Nam Christus, etiam Adamo non peccante, non tantum praedestinari debuit ut homo, sed ut filius hominis. Quare b. Virgo ad Matris Dei dignitatem absolute praedestinata est. Antecedentis veritas facillime probatur. Si enim Deus illum Incarnationis modum (scil. ex muliere) non praeelegisset, hoc factum fuisset, quia ille aliquam inclusisset imperfectionem. Nullam vero includit imperfectionem, quum nullatenus dedeceat Christum, etiam in hypothesi Adami non peccantis, viatorem fuisse habuisseque corpus statui nostro accomodatum, tum ut pro nobis mereretur, tum ut

1) In Postilla de festo Natae Virginis apud Sedlmayr 1. c. p. IV, sect. I, q. II, a. 1. 2) De doctrina Christiana lib. III. cp. 27. 3) Cfr. tract. theol. pag. 69. „Es ist eine bekannte theologische Controwerse, scribit Oswald (1. c. pag. 210 sq), ob der Sohn Gottes, wenn der Sündenfall der ersten Eltern im Paradiese nicht erfolgt wäre, auch dann die menschliche Natur angenommen haben und sichtbar unter uns auf Erden erschienen sein würde. Wir schließen uns der Meinung an, welche diese Frage bejaht; fie möchte auch jezt wohl die sententia communior sein."

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »