Obrázky na stránke
PDF
ePub

SECTIO I.

DE BEATISSIMÆ VIRGINIS OBITU ET

ASSUMPTIONE.

,,Haec est illa dies, qua Christus in aethera Matrem
Sustulit indutam membris: sic credere sanctum est.
Nam nec erat locus in terris, ubi viscera condi
Fas foret, aeternum quae progenuere Tonantem."
Poeta Mantuanus lib. VIII, Fastorum.

Cap. I.

DE BEATISSIMÆ VIRGINIS OBITU.

Plures hic dilucidandae sunt quaestiones: nempe 1. Utrum b. Virgo vere mortua fuerit.

2. Quo mortis genere mortua.

3. Quonam tempore mortua.

4. Ubinam mortua fuerit et sepulta.

Tractemus quaestiones has singillatim in totidem paragraphis. Quare

§. 1.

Utrum b. Virgo re vera mortua fuerit.

Non defuere, qui eam mortuam fuisse negaverint. Ita Timotheus presbyter, 1) quocum ex parte consonat s. Epiphanius non quidem absolute mortem negans, sed in dubium eam revocans. Quodsi, inquit, 2) falso jactari quispiam a nobis existimat, licet sacrarum vestigia consectari, in quibus nullam de Mariae obitu mentionem

[ocr errors]

1) Orat. de s. .Occursu. 2) Haeres. LXXVIII, §. 11.

reperiet, mortua sit, nec ne, sepulta, an non sepulta fuerit. Ac quum Joannes interim in Asiam profectus sit, nusquam tamen b. Virginem itineris comitem secum illum habuisse significat, sed de ea re penitus Scriptura conticescit: id quod propter admirationis vehementiam factum arbitror, ne hominum animos majorem quemdam in stuporem conjiceret. Ego enim pronuntiare illud vereor, et tacita apud me cogitatione reputans, mihi silentium indico. Quippe haud scio, an de sanctissima illa ac beatissima Virgine obscura quaedam inveniri vestigia possint, quae incertam nobis illius mortis fidem faciant. Nam ex una parte illud occurrit, quod de illa pronuntiat: Et tuam ipsius animam pervadet gladius, ut retegantur ex multorum cordibus cogitationes." 1) Aliunde vero legimus: „Draconem adversus mulierem properasse, quae marem pepererat, et datas ei esse pennas aquilae, et translatam esse in deserto, ne eam draco comprehenderet.") Quamquam illud non affirmo penitus, neque aut immortalem perseverasse definio, aut utrum mortua sit, confirmare possum. Quippe s. Scriptura mentis humanae captum praetergressa rem in incerto reliquit propter vos illud eximium ac praestans, ne quis carnis propriam ullam ei foeditatem adscribat. Sive igitur mortua sit, nescimus: sive consepulta sit, non tamen ullam est conjunctionem corporis experta: absit, ut illud existimemus." Ita s. Epiphanius. B. Virginem vere mortuam esse, probatur

1. ex generali s. Scripturae regula: „Statutum est hominibus semel mori" 3) ,,quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem?" 4) Ab hac regula vero non est recedendum, nisi ex aliis s. Scripturae locis b. Virginem excipientibus necessitas urgeat. Probatur

1) Luc. II, 35. 2) Apoc. XII, 12 sq. 3) Hebr. IX, 27. 4) PsLXXXVIII, 49.

[ocr errors]

2. ex universa traditione, quae b. Virginis mortem in toto orbe terrarum celebrat. Martyrologia ven. Bedae, Usuardi, Romanum etc. diem 15. Augusti qua obitus diem adnotant. Veneranda nobis, Domine, hujus est diei festivitas, scribit s. Gregorius, 1) in qua s. Dei Genitrix mortem subiit temporalem." Eandem sententiam unanimi testantur consensu ss. Patres. Ita v. g. s. Augustinus, 2) s. Damascenus, 3) quibuscum consentiunt Andreas Cretensis, 4) Nicephorus, 5) Sophronius 6) aliique.

3. Etiam ratio plura pro hac veritate suppeditat momenta. Nonne b. Virginem Christo Filio tamquam membrum capiti suo conformari decebat etiam per mortem mortemque patienter accipiendo mereri? Nonne alias Matris potior, quam Filii videretur conditio?

At, inquiunt, mors est peccati originalis poena; b. Virgo a peccato immunis nulli subjici potuit poenae peccati!

"

Respondemus cum Benedicto XIV. :) Mors considerari potest dupliciter, vel tamquam conditio naturae, quae quum contrariis rebus conflata sit, tandem aliquando corrumpi eam necesse est; vel tanquam peccati Adae poena, qua privilegium illud originalis justitiae amisimus, quod impediebat, ne homines morerentur. Itaque etsi b. Virgo ex hac posteriori causa mori non debuisset, priore tamen morti eam obnoxiam fuisse oportuit."

[ocr errors]

S. Epiphanium pro viribus excusare tentat Cardinalis Baronius ita loquens: 8) Quum Epiphanius ageret adversus haereticos carnis spurcitiis illam sanctissimam atque omni labe purissimam calumniantes: ipse contra, quo magis illorum procaciam retunderet, eo excellentiae efferre conatus est, ut sicut Henoch olim translatus, vel

1) In Sacramentario

Missa Assumpt. B. M. V. 2) Serm. de Assumpt. B. M. V. 3) De dormitione Virginis. 4) De dormitione Deiparae orat. I. 5) Lib. II, cp. 21. ) Serm. de Assumptione. 1) L. c. cap. VIII, n. 4. 3) Ad annun. 48 §. 11 sq.

Elias igneo curru in sublime elevatus est; sic diceret, ipsam absque obitu e terrenis ad coelestia assumptam fuisse. Caeterum condonandum illi, si (quod et aliis sanctissimis atque eruditissimis viris saepe accidisse reperitur,) dum ardentiori studio in hostes invehitur, vehementiori impetu in contrariam partem actus lineam videatur aliquantulum veritatis esse transgressus. Catholica quippe Ecclesia nullam de obitu Dei Genitricis dubitationem admittit, sed quam novit humanae fuisse naturae consortem, humanam pariter moriendi necessitatem expertam affirmat." Haec Baronius.

§. 2.

Quo mortis genere b. Virgo fuerit mortua.

Nonnulli auctores s. Simeonis oraculo „Tuam ipsius animam pertransibit gladius" 1) permoti, b. Virginem martyrio vita functam tradiderunt. Quorum mentionem faciens s. Isidorus 2) ad eandem inclinare videtur sententiam. Incertum enim est juxta illum, „utrum dicta verba pro martyrii gladio dixerit, an pro verbo Dei valido et acuto, prae omni gladio ancipiti.“ Dicimus

[ocr errors]

1. B. Virgo non martyrio aut violenta morte obiit. Ita referunt ss. Patres unanimiter. Nec litera, nec historia docet teste d. Ambrosio,3) Mariam ex hac vita corporalis necis passione migrasse." Eadem repetit ven. Beda1) adjiciens: „Unde restat intelligi, gladium illum, de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum: hoc est, dolorem dominicae passionis ejus animam pertransiisse. Quae etsi Christum, utpote Dei filium, sponte propria mori mortemque ipsam non dubitaret esse de

1) Luc. II, 35. 2) De vita et obitu Sanctorum cp. 68. 3) Ad citata Evangelistae verba lib. II, §. 61. 4) Ad verba Evangelii praecitata.

« PredošláPokračovať »