Obrázky na stránke
PDF
ePub

Christus, quia omnipotens, a corruptione corporis Matrem suam integram servare; si novit praeterea, quia summe sapiens, qua ratione id ipsum effectum redderet: si voluit demum, quia benignissimus, hoc ultimo beneficio suum studium in honoranda Matre testari: quis ambigat porro, Deiparam hanc accepisse gratiam, tali Matri ac Reginae si non debitam ac certe quidem honorificam, nullique Sanctorum justius deferendam, ac tali Filio in amanda et ornanda Matre maxime congruentem?"

b. Aliam congruentiae rationem suppeditat nobis ven. Canisius. Etsi mortales omnes, inquit, 1) sicut ethnici quoque scriptores testantur, naturali quodam felicitatis desiderio teneantur, tamen piorum et Christum sincere amantium manet proprium, ut in hoc mortali corpore peregrinantes et cum verae fidei luce ambulantes, non animae solum felicitatem expectant, sed ad corporis etiam redemptionem et consequentem ejus felicitatem vehementer aspirent; nimirum, ut imagini Filii suique capitis hoc quoque modo conformes efficiantur. Qua in re Maria quidem nihil a sanctis aliis diversum habuit, sed potius hoc ipsum desiderium, ut corpore bearetur, tanto magis in illa peregrinante videtur arsisse, quanto certius de dotibus corporis glorificati cognoscebat, quantoque jucundior erat illi memoria Christi Filii, quocum tam praeclare ageretur in illa gloriosa et augusta suae carnis post mortem resurrectione."

c. Sanctissimam Dei Genitricem una cum corpore in coelum receptam esse, putante Baronio) nec adeo mirum vel novum videri debet, quum, si caetera in illam collata pensentur beneficia, hoc levius videri debeat, quod et aliis plurimis constat divina liberalitate concessum. ,,Quod si Enoch in sublime raptus et Elias curru coelesti avectus vitam corporis integram conservarunt, Deo in illis mirabiliter operante, cur, interrogat

1) L. c. pars IV, sect. II, cp. V. 2) Annal. tom. I, ann. 48.

jure optimo Andreas Cretensis, 1) cur de Maria dubitemus, quod mortua ex infirmitate, revixerit tamen ex Dei virtute nec viderit corruptionem?"

Hoc de s. Joanne Evangelista inter alios refert Nicephorus.2) Juxta s. Matthaeum Evangelistam3) „multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis." Plus quam probabiliter hoc intelligitur censente Kolvenerio 4) de resurrectione ad vitam immortalem, alioquin non satis idonei fuissent testes Resurrectionis, si resurrexissent iterum morituri. Confirmatur ex textu Evangelii, in quo dicuntur tantum apparuisse multis," non autem conversati esse cum hominibus.

[ocr errors]

Sententiae huic subscripserunt d. Ambrosius 5) et s. Anselmus. ,Qui resurgente Domino resurrexerunt, inquit d. Anselmus, 6) Beda testante, etiam cum illo ascendente simul ascendisse credendi sunt. Nec ulla ratione illorum temeritati fides accomodanda est, qui postea illos reversos in cinerem dicunt." Idem tenent Cajetanus,) Jansenius, 8) Estius, 9) Canisius 10) aliique plures. Si haec praerogativa tam multis corporibus Sanctorum" attributa est, quis Domini Matri eandem denegabit?

"

,,Dominus custodivit introitum tuum, sanctissima Virgo, et exitum tuum." 11) A duplici enim periculo, cui cuncti mortales se vident subjectos, tu sola fuisti praeservata. Uti in primo vitae tuae instanti, a protoparentis noxa originaria fuisti immunis, ita nec pulvis nec corruptio sacratissimum corpus tuum post mortem tangere audebant.

1) Orat. de Virg. Assumptione. 2) Hist. eccl. lib. II, cp. 42. 3) XXVII, 52 sq. 4) L. c. p. II, pag. 118. 5) Serm. 74. 6) Ad Matth. XXVII, 52. 7) In III, q. 53. art. 3. 3) Concord. evang. cp. 153. 9) Ad 1 Cor. XV, 20. 10) De b. Maria lib. V, cp. V; apud Kolvenerium 1. c. 11) Ps. CXX, 8.

Si enim arca illa, tabulas legis lapideas continens, illaesa custodiebatur summoque in honore habebatur, quanto magis tu hac pretiosissima decorari debuisti praerogativa, tu, qui illam veteris testamenti arcam praefigurasti nec solum, legem, sed ipsum legislatorem in castissimo tuo clausisti utero? 1)

§. 2.

Quando b. Virgo fuerit assumpta.

Alii aliam hac de quaestione tenuere tenentque opinionem. Fuerunt enim

1. qui b. Virginem ipso obitus die assumptam fuisse asseruerint, quum Ecclesia eodem die et Mortem ejus celebret et Assumptionem. Ita inter alios Gretserus.2) 2. Alii id factum fuisse putant die ab obitu quadragesimo i. e. die 23 m. Septembris, quo die advertente Kolvenerio 3) in quibusdam martyrologiis notatur: „Secunda Assumptio sanctae Mariae Virginis." Concepta est haec opinio ad similitudinem Ascensionis Jesu Christi, qui die quadragesimo post Resurrectionem suam gloriosus ascendit in coelum. Verum non eadem utriusque ratio. Necessarium enim aut conveniens erat, Christum ad probandam suam Resurrectionem et ad docendos discipulos aliquamdiu post eam hoc in mundo corporalem suam exhibere praesentiam; nullatenus autem conveniebat nec necesse erat, b. Virginis corpus tamdiu remanere in sepulcro clausum

3. S. Birgitta refert, corpus Marianum per dies quindecim in sepulcro permansisse. Quindecim diebus, revelat ibi1) b. Virgo, corpus meum jacuit in terra se

[ocr errors]

1) Alias rationes videbis in IV. appendice. 2) In lib. III, Comment. ad cp. 15 Georgii Codini de Officiis et Officialibus eccliae Constantinopolitanae apud Kolvenerium 1. c. p. II, pag. 119. 3) L. c. p. II, pag. 120. 4) Lib. VI, Revelat. cp. 62; cfr. lib. VII, cp. 26.

pultum, deinde cum multitudine angelorum fuit assumptum in coelum."

4. B. Virgo post triduum mortis in corpore fuit assumpta juxta sententiam communem, quam recenset Nicephorus 1) ex Juvenalis, Archiepiscopi Hierosolymitani, historia tenetque inter alios s. Joannes Damascenus. "Non oportebat, inquit, ) illud divinum habitaculum, illum fontem, qui exhauriri non potest, coërcere in sinu terrae; sed quomodo, quod ex ea constitit Verbi Dei corpus et integrum et interituí minime obnoxium, tertio die resurrexit ex monumento; ita etiam eripi e sepulcro decebat, et matrem transferri ad filium. Et quomodo ipse ad eam descendit, sic etiam eam illi dilectissimam ad ipsum extolli in majus et perfectius tabernaculum. Certe non minori spatio caro ejus relicta videtur in sepulcro, quam caro filii Dei, sed nec diutius remanere debuit."

"

Eadem tradit Azorius scribens: 3) Communis est sententia, suscitatam a mortuis eam fuisse et in coelum introductam tertio ab obitu die, ut sic constaret, eam vere obiisse et Filio post triduum ex mortuis resurgenti similem fuisse." Neque aliter loquuntur Kosterus,4) Christophorus de Castro, 5) Jacobus Canisius 6) et Suarez existimans) probabiliorem conjecturam eorum, qui tertio ab obitu die b. Virginem revixisse dicunt. Cui sententiae subscripsit Synodus Hierosolymitana anno 1672 contra Calvinistas habita hisce verbis: ) „Ipsa cum corpore assumpta est in coelum. Et quamvis conclusum sepulcro fuerit immaculatum corporis ejus tabernaculum;

1) Hist. eccl. lib. II, cp. 23. 2) Orat. II, de Assumpt. 3) L. c. p. I, lib. 1, cp. 20. 4) L. c. med. XXXIIV. 5) Hist. Deiparae cp. XXIV. 6) Meditat. p. IV, §. 55; apud Kolvenerium 1. c. p. II, pag. 134. 7) In II, p. tom. II, disp XXI, sect. 2. 8) Ex homilia s. Cyrilli in Dormitionem Virginis Deiparae apud Harduinum tom. XI, Conc. pag. 199; cfr. Sandinus 1. c. pag. 403.

in coelum tamen, uti Christus fuerat assumptus, tertio et ipsa die rediviva migravit."

§. 3.

Utrum b. Virginis Assumptio sit fidei articulus.

Negative respondendum contra Catharinum. 1)

"Quae traduntur ab Ecclesia, scribit ven. Canisius,2) non unius generis esse constat, sed alia ut certa et explicata dogmata proponi, a quibus citra impietatis notam haud liceat discedere; alia vero tacito fidelium consensu et longaevo Ecclesiae usu corroborata vim quamdam legis accipere, ut nemo, nisi temerarius, illis contradicat. Rursus ea, quae ritu cultuque publico celebrat Ecclesia quaedam ejus sunt generis, ut tamquam pia et probabilia tanto magis credantur, quanto studiosius a doctoribus approbantur, majoreque consensu fidelium recipiuntur. Ad hanc classem pertinet, quod Deiparam non solum anima, sed etiam corpore in coelum assumptam perfecteque beatam profitemur."

Ita omnes docent theologi. Audiamus Suarez de quaestione proposita hisce verbis disserentem:3) „Sententia Assumptionis Virginis in corpore et anima in coelum non est de fide; quia neque est ab Ecclesia definita, neque est testimonium Scripturae aut sufficiens. traditio, quae infallibilem faciat fidem: tamen summae temeritatis reus crederetur, qui tam piam religiosamque sententiam hodie impugnaret." Plenissime consentit Natalis Alexander negans, b. Virginis Assumptionem esse fidei articulum, et subjungens:4) „Sed pietatis officio non defui nec dubitavi, aut in dubium revocari posse censui, num Deipara Virgo redivivo corpore in coelum assumpta

1) In lib. contra Cajetanum lib. IV. 2) L. c. p. IV, sect. II, cp. V. 3) III, p. q. XXXVII, a. 4 disp. 25 sect. 2. 4) Hist. eccl. saec. II, cp. 4 in additionibus.

« PredošláPokračovať »