Obrázky na stránke
PDF
ePub

quae ex mente cultoris dijudicentur necesse est. Patet ergo, verum cultum sine amore nullatenus stare posse. „Pietas, inquit ideo s. Augustinus, ') cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando; hoc enim colitur, quod amatur. Unde quia Deus rebus omnibus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur."

In cultu latriae mens concipit Deum ut rerum omnium principium; eo titulo dein voluntas plane se ei subjicit; corpus tandem profert hujusce intimi sensus signa externa in laudes erumpens infinitae majestatis Dei, offerens sacrificia etc. In cultu dulico intellectus nobis repraesentat sanctos ut Dei servos ac ministros eo feliciores, quo melius famulabantur ei. Voluntas hac ratione. ducta se demittit eisque se quodammodo propter Deum subjicit; corpus exhibet hujus reverentiae et honoris signa nullatenus ad latriam pertinentia, sed omni potius honori etiam profano communia v. g. laudationem, inclinationem capitis, genuflexionem etc.

In cultu hyperdulico intellectus nobis repraesentat b. Virginem „dignitate quadam infinita," 2) omnibus omnino virtutibus ornatam; matrem, cui nulla aequalis, qua nemo major, nisi solus Deus; „divinae incomprehensibilitatis summam; 3) „incircumscripti Dei circumscriptionem." 4) Qua cognitione voluntas varios excitat actus: reverentiae nempe, fiduciae et amoris filialis. Huc accedunt actus externi, quibus sensus interni manifestantur quique actibus externis aliis sanctis exhibitis similes sunt.

Ex dictis apparet, imitationem virtutum nullatenus ad cultus essentiam, sed ad ejus perfectionem solummodo pertinere. Sunt, qui contrarium asseruerint asserantque. 5) Imitatio illa sine dubio optimum

1) In Ps. LXXVII. 2) S. Thom. I, q. XXV, a. 6 ad 4. 3) Andreas de Candia orat. de Assumpt. 4) S. Methodius Orat. de Hypap. 5) Verba Massilionis (serm. sur l'Assumption de la s. Vierge) opini onem hanc saltem supponere videntur.,,Quiconque aime le monde, quiconque se livre aux désirs de la chair, scribit, quiconque ne rompt

decus ac ornamentum, pulcherrimus effectus et fructus cultus hyperdulici. Qui si essentialiter in virtutum consisteret imitatione, apud pios et sanctos solummodo

inveniretur.

At hoc procul absit! Deus bene vertat, ne talis funesta propagetur doctrina!

„Tu peccatorem, quantumlibet foetidum, non horres, non despicis, alloquimur cum Mellifluo1) b. Virginem, si ad te suspiraverit, tuumque interventum poenitenti corde flagitaverit." Quare doctissimus Benedictus XIV.2) in haec verba erumpit: „Nequis tamen obtrectandi cupidus nostra haec aliorsum accipiat, quasi cultum erga b. Virginem deserendum peccatori esse doceamus, nihilque prodesse ejus preces aliosve pios actus, si de sua conversione non cogitet, advertendum id ex superioribus propositionibus minime consequi; peccatoris enim oratio impetratoria est ex mera Dei misericordia, modo pro se petat necessaria ad salutem pie et perseveranter, ut docet d. Thomas. 3) Fieri enim potest, ut infinita Dei misericordia peccatoris oratio exaudiatur, etiam sine proposito emendandae vitae, dummodo non tam obstinato sit animo, ut omne poenitentiae consilium perpetuo abjecerit, piaque devotione et firma fide in oratione perseveret, a Deo petens auxilia, quae sibi opus sunt ad aeternam salutem consequendam." 4) Quibus praemissis statuimus thesin:

point ses passions criminelles, a beau se déclarer serviteur de Marie; elle ne le connait pas, elle le regarde comme l'ennemi de son Fils, elle déteste la confiance qu'il met en elle comme injurieuse à la religion et à la gloire de Jésus Christ."

1) Serm. panegyr. ad B. V. M. n. 2. 2) De festis B. M. V. cp. LXXV. 3) 2a 2ae q. LXXXIII, a. 6; cfr. Haine 1. c. pag. 32. 4) Cfr. Bossuetius (serm. sur la dévotion à la s. Vierge); dirigens verba sua ad eos, qui officia pietatis erga B. M. V. quidem observant negligendo vero mandata Dei, ait, officia illa ad salutem adipiscendam nullatenus sufficere et subjungit:,,Dites toujours vos prières; j'aime mieux vous voir pratiquer des dévotions imparfaites, que

Beatissima Virgo cultu hyperdulico honoranda est et colenda.

Quo excellentiores sunt creaturae, eo excellentius quoque merentur genus cultus et honoris. Hinc b. Virgo, omnes omnino longissime superans creaturas, cultu longe excellentiori colitur. Talis cultus prorsus immunis est ab errore Collyridianorum, qui teste s. Epiphanio s. Deiparam faciebant deam publicoque cultu latreutico adorabant. Nos vero eam colimus ut Matrem Dei, non quod Divinitatem, sed quod suppositum genuerit naturam habens divinam nec non humanam. Et quare? Respondeat

I. s. Scriptura.

Testante Angelo Scholae 1) sancti Angeli a creationis suae principio Christum fide cognoverunt et a beatitudinis suae principio eundem in Verbo intuiti sunt, quia ad eorum statum maxime spectabat, caput suum ac regem cognoscere. Quae si ita sunt, admittamus necesse erit, s. Angelos ab initio etiam b. Virginem cognovisse; pertinuit enim sine ullo dubio ad eorum statum, eam quoque cognoscere, quae futura eorum esset regina ac domina. Qua vero cognitione Christi et Mariae apud Angelos ita ab initio supposita, sequitur, quod sicut Christus vel fide creditus vel clare in Verbo visus statim ab Angelis adoratus est, ita b. Virgo ab Angelis, simul ac eam cognoverunt, ut Mater Dei fuerit honorata. Ne ergo mireris, si Gabrielis Archangeli audias salutationem, qua b. Virginem turbarit, prorsus mirificam. „Ave gratia plena, Dominus tecum!" 2)

Est salutatio in sacrario Trinitatis digito Dei conscripta juxta Mellifluum,) quum in consistorio coe

de vous voir mépriser toute dévotion, et oublier que vous êtes Chrétiens." Cfr. Gallifet excellence de la dévotion à la s. Vierge.

1) Cfr. s. Thom. Suppl. q. XVIII, et XIX; p. I, q. LVII, et CLXII; cfr. Tract. theol. pag. 244. ) Cfr. pag. 12 sqq. 3) Tract.

lestis palatii a notatione majestatis sumpsisset originem, uni de fortissimis palatii ad deferendum delegata." Haec salutatio in s. Scriptura inaudita prorsus ac inusitata apparet. Quare optime Benedictus XIV: „Hebraeorum mos erat, inquit, 1) ut si qua mulier egregium aliquod facinus edidisset, eam ita salutarent: „Benedicta tu in mulieribus." Ad hunc modum Debbora Jahelem salutavit uxorem Haber, quod Sissaram interfecisset, ut est in libro Judicum: 2) Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber." Et Booz salutavit Ruth illis verbis libri Ruth: 3) Benedicta es a Domino filia." David itidem Abigail benedixit, quae se abstinuit ab internecione familiae Nabal: 4) Et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. Sed nullam compertum habemus salutatam hisce verbis. feminam: „Ave, gratia plena, Dominus tecum."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

Disserens de b. Virginis turbatione Origenes scribit: 5)

ad laudem gloriosae Virginis Mariae; cfr. Haine 1. c. pag. 39 sqq. ubi allata inveniuntur testimonia.

1) De festis B. M. V. cp. 35. 2) V, 24. 3) III, 10. 4) 1 Reg. cp. XXV, 33. 5) Opusculo VIII, pag. 75. „Maria ist voll der Gnade, scribit rev. Dr. Martin in opere suo: „Die Schönheiten des Herzens Mariä" pag. 17 sq., heißt: ihr ganzes Wesen ist gleichsam eingetaucht in die Gnade, die Gnade durchströmt alle Kräfte ihrer Seele, ihr Erkennen, ihr Wollen, ihr Empfinden, und sie strömt zugleich aus ihrer Seele über auf ihren Leib und auf alle ihre leiblichen Kräfte und Sinne, sodaß nichts in oder an ihr ist, was nicht von der Gnade getränkt, befruchtet, geheiligt wäre. Aber noch mehr: Maria ist voll der Gnade, heißt zugleich, Maria befißt die Gnade in einem so überschwänglichen Maße, als nur ein reines Geschöpf die Gnade empfangen, sie faffen und besizen kann, woraus denn die kirchlichen Lehrer wieder folgende vier Säße herleiten:

Erstens. Maria übertrifft an Gnade nicht nur alle Menschen, sondern auch alle Engel, selbst die erhabensten Cherubim und Seraphim, sodaß fie diesen an Naturgaben zwar untergeordnet, aber an Gnadengaben übergeordnet ist.

Zweitens. Maria hatte schon vom ersten Augenblicke ihres Daseins an so große Gnaden, daß die geringste derselben größer war, als die größte der größten Heiligen.

Beatissima Virgo cultu hyperdulico honoranda est et colenda.

Quo excellentiores sunt creaturae, eo excellentius quoque merentur genus cultus et honoris. Hinc b. Virgo, omnes omnino longissime superans creaturas, cultu longe excellentiori colitur. Talis cultus prorsus immunis est ab errore Collyridianorum, qui teste s. Epiphanio s. Deiparam faciebant deam publicoque cultu latreutico adorabant. Nos vero eam colimus ut Matrem Dei, non quod Divinitatem, sed quod suppositum genuerit naturam habens divinam nec non humanam. Et quare? Respondeat

I. s. Scriptura.

Testante Angelo Scholae1) sancti Angeli a creationis suae principio Christum fide cognoverunt et a beatitudinis suae principio eundem in Verbo intuiti sunt, quia ad eorum statum maxime spectabat, caput suum ac regem cognoscere. Quae si ita sunt, admittamus necesse erit, s. Angelos ab initio etiam b. Virginem cognovisse; pertinuit enim sine ullo dubio ad eorum statum, eam quoque cognoscere, quae futura eorum esset regina ac domina. Qua vero cognitione Christi et Mariae apud Angelos ita ab initio supposita, sequitur, quod sicut Christus vel fide creditus vel clare in Verbo visus statim ab Angelis adoratus est, ita b. Virgo ab Angelis, simul ac eam cognoverunt, ut Mater Dei fuerit honorata. Ne ergo mireris, si Gabrielis Archangeli audias salutationem, qua b. Virginem turbarit, prorsus mirificam. „Ave gratia plena, Dominus tecum!" 2)

[ocr errors]

Est salutatio in sacrario Trinitatis digito Dei conscripta juxta Mellifluum, 3) quum in consistorio coe

de vous voir mépriser toute dévotion, et oublier que vous êtes Chrétiens." Cfr. Gallifet excellence de la dévotion à la s. Vierge.

1) Cfr. s. Thom. Suppl. q. XVIII, et XIX; p. I, q. LVII, et CLXII; cfr. Tract. theol. pag. 244. ) Cfr. pag. 12 sqq. 3) Tract.

« PredošláPokračovať »