Obrázky na stránke
PDF
ePub

Secundo modo invocatio b. Virginis necessaria ad salutem dicitur, nempe ex suppositione decreti, quo voluit Deus et statuit, ut nulla gratia de coelo descendat in terram, nisi per s. Deiparae transeat manus.

Hujusmodi vero decretum praedicatur a ss. Patribus. „B. Virgo, inquit s. Epiphanius,1) praeclarus Marianus panegyrista, non fortuite, aut solum placito, ut quidam putant, sed divina dispensatione nomen accepit, ita ut ipsa quoque vocabuli sui figura magnum quiddam innueret; interpretatur enim maris stella, ut ad aspectum illius dirigere cursum possint et destinatum portum apprehendere. Simili modo, fratres, oportet universos christicolas inter fluctus hujus saeculi confugere ad Mariam, quae superno rerum cardini, Deo proxima est, et ex aspectu exempli ejus cursum dirigere; quod qui fecerit, non jactabitur vanae gloriae vento, nec frangetur scopulis adversorum, nec absorbebitur voragine voluptatum, sed prospere veniet ad quietis aeternae portum." Similia audimus ex ore Ernesti, Pragensis Antistitis. „B. Virgo, inquit, 2) stella maris; sicut nautis mare transeuntibus necesse est notare stellam maris, longe a supremo coeli cardine coruscantem, ad illius aspectum aestimare cursum, ut possint apprehendere portum destinatum; ita similiter oportet universos christicolas inter fluctus saeculi hujus remigantes Mariam, quae supremo coeli cardini proxima est, attendere." Quibus adjiciendus est s. Petrus Damianus) ita disserens: „Per ipsam, cum ipsa, et in ipsa totum hoc faciendum. decernitur; ut sicut sine ipso nihil factum est, ita sine illa nil refectum sit."

Imprimis Doctor Mellifluus, quem audiamus, dignus videtur. „Datum est Mariae, inquit, 4) ut per illam acciperes, quidquid haberes." „Per Mariam speramus nos

1) Haeres. LXXVIII. 2) In Mariali cp. 116. 3) Serm. de Annunt. 1) In vigil, Nat. Domini serm. 3.

posse consequi, quidquid totius bonitatis Auctor dignatus fuerit gratiae nobis impertiri." 1) Juxta Richardum Victorinum, d. Bernardo coaevum,2) „b. Virgo omnium salutem desideravit, quaesivit, obtinuit; imo salus omnium per ipsam facta est." "Nullus est, testatur s. Germanus Constantinopolitanus, 3) qui salvus fiat, nisi per te, o Sanctissima! Nullus, qui liberetur a malis, nisi per te, o Purissima! Nemo est, cujus misereatur gratia, nisi per te, o Honestissima!"

Invocationis Marianae necessitatem luculentius asserit Doctor Seraphicus. „Non invenitur, inquit, 4) propitiatio sine illa, nec salus sine fructu illius: per illam peccata purgantur, et per fructum illius animae dealbantur; per illam fit satis pro peccatis, per fructum illius Sanctis condonatur." "Quemadmodum infans, scribit idem s. Doctor, 5) sine nutrice non potest vivere, ita nec sine Domina nostra potest habere salutem. Beatissima Virgo est fons refrigerans piis consolationibus, omnes tribulationum et adversitatum aestum patientes: si tamen ex toto corde ipsius imploraverint subsidium."

,,

Concludat hanc ss. Patrum seriem s. Bernardinus Senensis dicens: 6) Nulla creatura aliquam a Deo obtinuit gratiam vel virtutem, nisi secundum ipsius piae Matris dispensationem: hinc Bernardus devotissimus ait: Nulla gratia venit de coelo ad terram, nisi transeat per manus Mariae." Optimo jure s. Bernardinus b. Virginem „centrum" appellat.) Centrum enim arcana quadam vi est rerum magnes earumque quies. Quaelibet res extra centrum inquieta manet et violentiam patitur, contrariis obvie exposita periclitatur. In amico autem centro secure quiescit et perdurat, gaudet et conservatur. Extra Mariam, quae centrum dicitur, frustra quaerit homo requiem

1) Serm. in Salve. fasciis Deiparae. 4) In serm. 61 art. 1 cp. 8.

2) In Cantic. cp. 26. 3) Hom. de zona et Ps. 36. 5) In Cant. Moysis. 6) Tom. I, 7) In lib. de tribus ordinibus.

a laboribus, solatium ab aerumnis, laetitiam, a quibus angitur moestitudinibus. 1) Allatis ss. Patrum testimoniis invocationis hujus necessitatem apertissime demonstrari, nemo est, qui negare possit.

DE TITULIS

Cap. III.

MATRIS NOSTRÆ, MEDIATRICIS" B. VIRGINI DEBITIS.

Restat, ut duplicem illum b. Virginis titulum, ab omnium saeculorum adversariis tantopere infestatum, titulum nempe „matris nostrae" et "mediatricis apud Deum" penitius inspiciamus, praesertim quum hi tituli mentem nostram ad perseverandum in s. Deiparae cultu instigent et cor nostrum inflamment. Dicitur ergo

§. 1.

Beatissima Virgo mater christianorum est in ordine supernaturali.

Non enim sumus filii Mariae, nisi quatenus pertinemus ad Christum. Jam vero ad Christum non pertinent, nisi fideles. Itaque infideles nonnisi remote ac radicaliter tamquam filii Mariae habendi sunt, scilicet in quantum habent potestatem „filios Dei fieri" per baptismum. 2) Constat

1. ex s. Scriptura et quidem ex verbis quae Dominus Noster in cruce pendens ad discipulum, quem diligebat, direxit. „Ecce Mater Tua." 3) In Joanne intelligimus

1) Cfr. Celada in lib. Judith App. cp. XVI, 11 apud Pauwels 1. c. pag. 279, ubi plura ss. Patrum inveniuntur testimonia. 2) Cfr. tract. th. pag. 229. 3) Joa. XIX, 27. Juxta regulam enim a ss. Patribus traditam, verba et facta s. Scripturae veteris et novi Testamenti saepius duplicem praebent sensum aequaliter a Spiritu sancto inten

teste s. Bernardino Senensi, omnes, quorum b. Virgo per dilectionem facta est mater. 1)

"

2. Ss. Patres titulum hunc b. Virgini attribuunt. A Maria virgine, inquit s. Epiphanius) vita ipsa est in mundum introducta, ut et viventem pariat et viventium sit Mater." S. Bonaventura praedicat3) illam non solum ut matrem Christi singularem, sed etiam ut matrem omnium fidelium universalem. „Duo filii Mariae sunt, scribit idem s. Doctor, homo Deus et

tum, unum nempe literalem, quem verba per se demonstrant, et alterum spiritualem, quem res literaliter significatae vicissim significant. Duplex ille sensus praecipue admittendus est, quando vel circumstantiae, vel verba adhibita, vel materia substrata id postulant. At in nostro casu circumstantiae et materia substrata postulare videntur, verba illa juxta sensum literalem quidem referri ad solum Joannem, juxta sensum vero spiritualem ad omnes christianos. Ille enim sensus longe conformior videtur officio Redemptoris tunc praesertim adimpleti.

1) Cum s. Bernardino plenissime consentit in exponer dis his Salvatoris verbis doctissimus Bossuetius (serm. sur le Rosaire) ita disserens: „Femme, dit il, voilà votre fils. Et ne vous persuadez pas qu'il regarde saint Jean en ce lieu comme un homme particulier: tous ses disciples l'ont abandonné, et son Père ne conduit au pied de sa croix que le bien-aimé de son coeur; tellement que dans ces débris de son Eglise, saint Jean. qui est le seul qui lui reste, lui représente tous les fidèles et toute l'universalité des enfants de Dieu. C'est donc tout le peuple nouveau, c'est toute la société de l'Eglise que Jesus recommande à la sainte Vierge en la personne de ce cher disciple; et par cette divine parole elle devient non seulement mère de s. Jean, mais encore de tous les fidèles." Cfr. Cornel a Lapide in Joa. cp. XIX. Ventura, Marie mère de Dieu, mère des hommes, ch. VI. „En disant de Marie, inquit Card. Dechamps in opere suo,,La nouvelle Eve" pag. 5, qu'elle nous a donné la vie, qu'elle nous a engendrés à une vie nouvelle par la force de Dieu, nous ne parlons pas dans le sens figuré, mais dans le sens propre et littéral, et nous le faisons avec un plein droit. Jésus-Christ n'est-il pas notre vie? Ne l'a-t-il pas affirmé lui-même: Ego sum vita? Et comment s'est-il donné aux hommes? Par Marie. C'est donc par elle, qu'il nous a donné la vie. Elle est donc notre Mère." 2) Haer. LXXVIII. 3) In Spec. lect. 8.

homo purus; unius corporaliter et alterius spiritualiter mater est Maria." Probatur

3. ex ratione.

a. Ea profecto revera est mater nostra in ordine supernaturali, quae omnia matris officia ad ordinem hunc pertinentia exercet. Atqui b. Virgo efficaciter concurrit ad generationem nostram spiritualem. Ad rem sunt praeclara s. Augustini verba. „Maria, inquit,1) faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritualiter autem et soror et mater. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore et mater est et virgo. Et mater quidem Spiritu non capitis nostri, quod est Salvator, ex quo illa magis spiritualiter nata est; quia omnes, qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur. Sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus, quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur; qui illius capitis membra sunt: corpore vero mater ipsius capitis." B. Virgo ergo teste s. Antistite duplici titulo est mater, carne nempe et spiritu. Carne parit, sed solum Christum; spiritu parit, sed membra tantum Christi. Spiritu non parit Christum, quia ipsa a Christo accepit fidem, spem, charitatem caeterasque virtutes, quibus digna Dei filia dignaque mater facta est; non vero Christus per merita et virtutes b. Virginis plenus gratia et veritate fuit. Spiritu ergo Christus potius est pater matris suae, quam ejus filius. Nostra autem mater est spiritu, quia charitate sua cooperatur, ut in Ecclesia nascantur fideles et in Christo regenerentur.

b. In ordine supernaturali facti sumus cohaeredes Christi ipseque omnium jurium ac privilegiorum participes nos fecit. Jam vero Christus non est tantum Filius naturalis Patris coelestis, sed etiam Filius naturalis b. Vir

1) De s. Virginit. cp. 5 sq.

« PredošláPokračovať »