Obrázky na stránke
PDF
ePub

tinum 1) „ex peccato (i. e. originali) est et ad peccatum (i. e. actuale) inclinat." B. Virgo quum peccatum originale non contraxerit, etiam ab hujus peccati fomite fuit immunis. Licet s. Thomas in prima b. Virginis sanctificatione fomitem ligatum et in ipsa Verbi divini Conceptione penitus exstinctum fuisse putet, tamen etiam nostram sententiam censet probabilem inquiens: 2) ,Posset intelligi, quod totaliter fuerit sublatus fomes hoc modo, quod praestitum fuerit b. Virgini ex abundantia gratiae descendentis in ipsam, ut talis esset dispositio virium animae in ipsa, quod inferiores vires nunquam moverentur sine arbitrio rationis, sicut dictum est fuisse in Christo, quem constat, peccati fomitem non habuisse." 3)

Art. III.

Definitio Conceptionis immaculatae b. Virginis omnino opportuna.

De immaculata b. Virginis Conceptione tractatum non melius concludendum esse censemus, quam paucis saltem

1) Sess. V. can. 5. 2) III. p. q. XXVII, a. 3. 3) „Die neueren Theologen, scribit Morgott 1. c. pag. 65, (von den älteren Aler. von Hales, Scotus und fast alle Vertheidiger der unbefleckten Empfängniß, obwohl beides: Freiheit von der Erbfünde und von aller bösen Begier nicht innerlich nothwendig zusammenhängen) behaupten beinahe sämmtlich die gänzliche Abwesenheit des fomes in der seligsten Jungfrau von Anfang an (vgl. Toletus I. c. in fin; Suarez 1. c. n. 9 sqq; Vasquez in III, disp. 118 cp. 4; Plazza: Causa immac. conc. Appar. art. 1 n. 96 sqq; Vega Theol. Mar. Pal. 9. art. 1 n. 857 sqq.

„Wurde denn nicht gerade durch diese Gnadenbefestigung und Befreiung von aller bösen Begier die Vollkommenheit ihrer Tugend, die Größe ihres Verdienstes gemindert? interrogat idem auctor, (l. c. pag. 62) Ist es doch viel größer, durch siegreichen Kampf gegen die böse Begierde sich vom Bösen enthalten, als ohne Begier zur Sünde keine Sünde begehen. Hiegegen ist zu sagen: allerdings, wo die böse Begierde sich findet, erhöht ihre Bekämpfung Tugend und Verdienst; aber dieses nur

verbis de definitionis ejus opportunitate 1) disserendo. Anno 1854, die illo memorabilissimo octavo mensis Decembris, Roma locuta et res tot per saecula discussa est finita. Pius IX., immortalis memoriae, splendidissimam Conceptionis immaculatae gemmam Reginae coelorum diademati infixit populorumque omnium totius orbis catholici vota ardentissima, academiarum nec non theologorum enixa suffragia, religiosorum ordinum instantissimas adimplevit postulationes declarans: „Definimus doctrinam, quae tenet beatissimam Virginem Mariam, in primo instanti conceptionis suae fuisse singulari Omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris generis humani ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam." 2)

Exultent ergo in coelis angeli, quod praepositam sibi reginam novo auctam gloriae fulgore mirentur; exultent prophetae, quod edita a se miracula, uti par est, intellecta conspiciant; exultent evangelistae, quod gratiae plenitudo a se Deiparae asserta omnibus innotuerit; exultent patres et doctores, quod apostolica traditio a se literis consignata suum undequaque lumen effundat; exultent pontifices, quod jucundissimum sibi opus omnibus expletum numeris contueantur. Gaudeant in terris homines bonae voluntatis, quod congenerem sibi naturam

[ocr errors]

zufällig, nur in der verderbten Natur nämlich an sich ist die Neigung zum Bösen keineswegs die Bedingung des Guten und die Ursache größeren Verdienstes und höherer Vollkommenheit. Vielmehr war die gänzliche Sündenlosigkeit in der seligsten Jungfrau zugleich die vollendetste Tugendhaftigkeit. Die Gnade, die von Gott verliehen wird zur Meidung des Bösen und zur Vollbringung des Guten, erreichte nach dieser doppelten Richtung in ihr das Höchste: frei von jeder Sünde war sie zugleich voll von jeder Tugend."

1) Cfr. Malou 1. c. tom. II. ch. XII, §. VII. 2) Ex bulla,,Ineffabilis," cujus textum videbis in Appendice.

semper Deo amicam semperque puram certa fide praedicent; gaudeant, quod occasionem nacti sint, qua pietatem optimae matris novis sibi obsequiis plenius concilient. Horreant in inferis daemones, quod relatus de ipsis per mulierem triumphus omnium linguis proclametur, inanesque in Virginem conatus ubique terrarum habeantur ludibrio. 1)

Ne ergo mireris, quod daemones daemonumque sequaces blaterare non cessantes audias: „Quare haec veritas mere speculativa Conceptionis immaculatae nec unquam negata definiri oportuit? Nonne omnes nomini catholico ascripti immaculatae Conceptionis fidem tenent tenueruntque? Non erat, cur devotioni erga s. Deiparam, cujus cultus jam ultra fines progredi videatur licitos, novus adderetur stimulus novumque motivum. Nonne acatholici, quos reduces Ecclesia tam enixe efflagitat, longius ab ea removentur hac definitione?"

Immaculatae conceptionis definitio ecclesiae procuravit veritatum sanctarum augmentum pulchriorique luce vitam ejusdem manifestavit, sicuti et auctoritatem ac perfectissimam unionem.

Non parvum profecto emolumentum emanat ecclesiae ex eo, quod lumina multiplicentur fideles in via virtutum conducentia. „Tantus est in hominibus innatus veritatis amor, inquit Perrone, 2) ut illam assecuti magna afficiantur voluptate, idque tunc etiam, quum neque fructibus ullis aut emolumentis utilitatibusque alliciantur, neque ipsa rerum nobilitas atque praestantia ad illius cognitionem eos invitat. Egregie, ut solet, Augustinus: Quid fortius desiderat anima, quam veritatem." 3) Quidni ergo ea, qua de loquimur, definitio, piis omnibus catholicis accidat jucundissima?“

Illustrat enim illa dispulsis dubiorum quoad hanc

1) Cfr. Passaglia 1. c. tom. III, n. 1868. 2) L. c. pag. 342. 3) Tract. 6 in Joa. n. 5.

b. Virginis praerogativam nebulis incarnationis dogma nobisque ostendit, quomodo Sapientia divina ab aeterno et in tempore hoc praeparaverit mysterium. Certitudine fidei amplectimur, in b. Virgine, ab omni aeternitate ad sanctitatem perfectam ac perpetuam praedestinata, in primo suae Conceptionis instanti peractum fuisse gratiae miraculum illudque viam aliis strevisse miraculis. Credentes profitemur, b. Virginem, ut Mater Filii Dei fieret, daemonis actionibus ac peccati maculis praereptam ejusque virginitatem perpetuam integritatis et sanctitatis perpetuae imaginem fuisse ac fructum.

Haec definitio dogmati quoque redemptionis novum accersit splendorem confirmans indirecte fidem peccati originalis, valorem explicans pretii redemptionis, inter admirabiles meritorum Christi effectus redemptionem ostendens principalissimam ac nobilissimam, nempe praeservativam, sicuti gratiae, qua omnium creaturarum etiam perfectissima indiguerit, necessitatem absolutam.

Collustrat clarissima luce haec definitio nostram sanctificationem, quum perfectissimum nobis proponat exemplar: b. Virginem ad sanctitatem et perfectionem illam reductam, qua protoparentes nostri ante peccatum commissum gaudebant quumque in mentem nobis revocet, sanctificationem animarum esse finem, ad quem attingendum creavit nos Deus.

Quibus beneficiis, quae Ecclesiae infantes ex immaculatae Conceptionis hauriunt definitione, adjungamus emolumenta, quae illa praebeat acatholicis. 1) Non

"

1) Leider hat man nur zu oft Versuche gemacht, inquit Kleutgen (Kleinere Werke II. Band S. 375), durch eine Art von Annährung, durch Zurückhaltung und fast durch eine gewiffe Verbergung katholischer Lehren oder Gebräuche die Andersgläubigen zu gewinnen; aber durch alle diese Versuche mehr Katholiken dem Geiste der Kirche entfremdet, als Protestanten mit der Kirche versöhnt. Diese bedarf des Schleiers und der Maske nicht; sie ist die Braut des Herrn, und tritt ihren Gegnern unumhüllt entgegen. Die Protestanten haben in unserm Jahrhundert

raro hi opinantur, Ecclesiam catholicam vita fere orbatam extremum suum appropinquare diem. Praejudicium profecto, quo nullum inanius stultiusque cogitari potest! Ecclesiam catholicam hodiedum tali frui vita, quali optimis suis gloriari potuit temporibus, nemo sanae mentis, qui non intelligat. Auctoritatem enim suam honoratam et observatam, hierarchiam infatigabili ut saeculis ferventissimis conspicit animatam vigore. Summus Pontifex nonnullis exprimit episcopis desiderium, occasione definitionis immaculatae Conceptionis eos Romae videndi. Ecce! Ab omnibus mundi partibus maximo repleti gaudio in orbis catholici metropolim confluunt praesules. Non obstantibus itineris longissimi molestiis nec temporum injuriis, senectutem senectutisque fragilitatem non attendentes omnes nihil habere videntur antiquius, quam ut Summi Patris adimpleverint desiderium.

Immaculatae Conceptionis definitio fulgentius radiavit spiritualem Ecclesiae in genere nec non Sedis Apostolicae in specie auctoritatem. Cuinam dubium esse potest, quin summi Pontificis consilium, exercendi nostris ipsis temporibus potestatem suam supremam tali modo solemnissimo ac dogma declarandi immaculatae Conceptionis b. Virginis, divinitus fuerit inspiratum? Tem

vollends erfahren, wohin sie durch die freie Forschung in dem geschriebenen Worte Gottes gebracht werden mußten: warum sollte Gott nicht bestimmt haben, daß sie jezt nach einer solchen Erfahrung keine Wahl mehr hätten, als entweder außer der wahren Kirche zu bleiben oder in dieser das Ansehen des mündlichen Lehramtes nach seinem ganzen Umfange anzuerkennen? Und wenn auf diese Weise gerade eine Lehre über die allerseligste Jungfrau für Katholiken und Protestanten eine Gelegenheit, sich zu entscheiden, wäre, so würde sich auch in diesem Geheimnisse bewähren, was schon der Prophet Simeon der Mutter des Herrn, als er von ihrer Theilnahme an dem Leiden des Erlösers redete, vorhersagte: Dieser ist gesezt zum Falle und zur Auferstehung Vieler in Israel, und als ein Zeichen, dem man widersprechen wird, und deine eigene Seele wird ein Schwert durchdringen, damit die Gedanken vieler Herzen offenbar werden." Luf. II, 34.

« PredošláPokračovať »