Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela, nec hunc lapidem, quales et Turnus et Aiax, 65
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
Illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.

A deverticulo repetatur fabula. Postquam,
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet et infestis pugnam instaurare sagittis:
Terga fuga celeri praestant, instantibus Ombis,
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum
Praecipitans, capiturque; ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

Victrix turba, nec ardenti decoxit aeno

Aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
Quem summa coeli raptum de parte Prometheus
Donavit terris; [elemento gratulor et te
Exsultare reor.] Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit;
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
Qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis
Per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longae dira obsidionis egestas.
Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid

70

75

80

[blocks in formation]

Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis

Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

100

105

Et sua. Quisnam hominum veniam dare quisve deorum
Ventribus abnueret dira atque immania passis
Et quibus illorum poterant ignoscere manes,
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam
Pro vita facienda putant: sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
De conducendo loquitur iam rhetore Thyle.

Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
Virtute atque fide, sed maior clade, Saguntus,
Tale quid excusat: Maeotide saevior ara
Aegyptus. Quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut iam, quae carmina tradunt,
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia: quis modo casus
Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri nec Bistones umquam
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testac.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,

Quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet causam dicentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem

Circumscriptorem, cuius manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

110

115

120

125

136

135

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credit mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium divinorumque capaces
Atque exercendis capiendisque artibus apti
Sensum a coelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi

Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare iuberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas,
Aedificare domos, laribus coniungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed iam serpentum maior concordia; parcit
Cognatis maculis similis fera: quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam, saevis inter se convenit ursis:
Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere et marris ac vomere lassi
Nescierint primi gladios extendere fabri.

145

150

155

160

165

Aspicimus populos, quorum non sufficit irae

Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret,
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

170

Tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
Militiae? nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genetrix quae delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus.
Audeat, immo et, si pulsetur, dissimulet nec
Audeat excussos praetori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti,
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra.
Et procul a signis. Iustissima centurionum
Cognitio est igitur de milite, nec mihi deerit
Ultio, si iustae defertur causa querellae;

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe
Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, iudex quum dixerit, audeat ille
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere: vidi:
Et credam dignum barba dignumque capillis
Maiorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.

[blocks in formation]

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus Sacramentorum. Convallem ruris aviti

Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum,

Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit qui lites inchoet annus
Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda
Taedia, mille morae: toties subsellia tantum
Sternuntur; iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
Digredimur lentaque fori pugnamus arena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,

Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius

Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore

Militiae, placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum,
Signorum comitem castrorumque aera merentem,

35

40

45

50

55

Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus
Provehit et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.

60

« PredošláPokračovať »