Obrázky na stránke
PDF
ePub

mogéniti. y. Centúrio, et qui cum' eo erant, timuérunt valdè, dicentes : Verè Fílius Dei erat iste. Et percutientes péctora sua revertebantur. * Plangent. Zachar. 12. Matth. 27. Luc. 23.

LECTIO ij. CUM adhuc subsisterémus,

defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum cùm respicerémus attenti ad gentem quæ salváre non póterat. Lubricavérunt vestígia nostra in itinere plateárum nostrárum, appropinquávit finis noster: compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster. Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cœli super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiáti sunt nobis. Spíritus oris nostri Christus Dóminus captus est in peccátis nostris; cui diximus: In umbrâ tuâ vivémus in géntibus. Gaude et lætáre, fília Edom, quæ hábitas in terrâ Hus ad te quoque pervéniet calix, inebriáberis atque nudáberis. Compléta est iniquitas tua, filia Sion; non addet ultrà ut tránsmigret te: visitávit iniquitátem tuam, fília Edom, discoopéruit peccáta tua. Je

rúsalem.

R. In unâ domo comedé tur agnus, nec efferétis de cárnibus ejus foràs ; et * Os non comminuétis ex eo.

[blocks in formation]

De Oratióne Jeremiæ -Prophétæ. Cap. 5. DEFECIT gaudium cordis

nostri versus est in luctum chorus noster. Cécidit coróna cápitis nostri : væ nobis, quia peccávimus.Prop

téreà moestum factum est cor nostrum; ideò contenebráti sunt óculi nostri Propter montem Sion quia dispériit, vulpes ambulaverunt in eo. Tu autem, Dómine, in æternum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. Quarè in perpétunm obliviscéris nostrì ? derelinques nos in longitúdine diérum? Converte nos, Dómine, ad te, et convertémur: innova dies nostros, sicut à princípio. Sed projíciens re pulisti nos; irátus es contra nos vehementer. Jerúsalem.

R. In die illâ erit fons påtens dómui David, et habitántibus Jerúsalem, * In ablutiónem peccatóris. . Unus mílitum lánceâ latns Jesu apéruit, et continuò exivit sanguis et aqua, * Io. Zach. 13. Joan. 19.

IN II. NOCTURNO. In Ps. Dómini est. 44. Ant. 5. a. Elevámini, por

tæ æternáles; et introíbit vel illis qui jàm líberi abié

[blocks in formation]

runt, vel eórum loco, áliis. Non ità Christus: sed demonstráre volens mortem jàm ad finem metamque pervenisse, æreas ejus portas confrégit, hoc est, immitem illam, et inexorábilem mortis necessitátem.

R. Christus pro peccátis nostris mórtuus est, ut nos offerret Deo, mortificátus carne, vivificátus autem spiritu, in quo* Et his qui in cárcere erant, spiritibus vé

Sermo sancti Joannis Chry- niens prædicávit. y. Confi

sóstomi.

De Camet. et Cruce, t. 2.

Edit. Ben.

HODIE, dilectissimi, óm

nia inferórum loca circuit

Dóminus noster: hodiè portas æreas confrégit: hódiè vectes férreos contrivit. Vide in Prophétâ dicti accuratiónem. Non dixit, Apéruit portas æreas, sed, confrégit; ut inútilis deinceps carcer fiat. Non abstulit vectes, sed contrivit; ut custódia deinceps frágilis et infirma reddátur, ubi neque jánua, neque vectis, et licèt quis intret non tenétur. Quandò igitur Christus confregit, quis álius reparáre póterit? Reges cùm vinctos dimittere volunt, missis epístolis, non ità agunt; sed tàm fores quàm custódes relinquunt, ut ostendant eò dénuò ingrediendum esse,

teantur Dño misericórdia ejus, quia contrivit portas æreas, et vectes férreos con

frégit.* Et.1. Petr. 3. Ps. 106.

LECTIO V.

PORRO, quod admiratióne dignissimum est, rex ipse ad vinctos venit. Atqui nullus rex unquàm hoc dignarétur fácere; sed ministri vinctos dimittunt. Secùs hic ipsemet rex ad vinctos venit. Non erubuit cárcerem neque detentos in cárcere, (de eo enim quem finxerat erubéscere non pótuit) et confrégit fores, et vectes contrivit. Superástitit inferno, et desertam fecit totam illius custódiam, cárcerisque custóde in vincula conjecto, ad nos remeávit. Tyrannus captívus ducebátur, fortis vinctus; ipsa mors, abjectis armis, nuda ad pedes regis cucurrit.

R. Participávit carni et sánguini, * Ut per mortem destrueret eum qui habébat mortis impérium, id est, diábolum, et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnoxii erant servitúti. y. Præcipitábit mortem in sempiternum, quia Dóminus locútus est; * Ut. Hebr. 2. Is. 25.

LECTIO vj. VIDISTI Mirandam victóriam; vidisti crucis benefícia? De morte immortáles facti sumus: hæc præclára crucis facinora. Intellexisti victóriam; intellexisti modum victóriæ ? Disce nunc quomodò sine labore et sudóre nostro victória hæc fúerit parta. Nos arma non cruentavimus, non stétimus in ácie, non accépimus vúlnera, neque vidimus bellum: et tamen victóriam obtinuimus. Certámen Dómini fuit coróna nostra. Cùm ergò et nostra sit victória, mílites imitémur, lætisque vócibus victóriæ laudes et cármina hódiè decantémus. Dicámus, Dóminum laudantes: Absorpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? ubi stímulus tuus, inferne ? Hæc ómnia præclára facta crux nobis péperit. Crux trophæum contra dæmones erectum,

glá

.

dit Christus. Crux Patris voluntas, Unigéniti glória, Spíritus exultátio, Angelórum decus, Ecclésiæ secúritas, gloriátio Pauli, Sanctórum murus, totius orbis lumen.

R. Beáti qui lavant stolas suas in sánguine Agni ; * Ut sit potestas eórum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitátem. . In sánguine testamenti tui emisisti de lacu vinctos tuos ; * Ut sit. Apoc. 22. Zach. 9.

IN III. NOCTURNO. In Ps. Notus in. 112. Ant. 7. d. In pace factus est locus ejus, et in Sion habitátio ejus.

In Ps. Dómine Deus. 118. Ant. 4. d. Factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.

In Ps. Deus ultiónum. Cum suá divisione, 70.

Ant. 6. F. Nisi quia Deus adjuvit me, paulò minùs habitasset in inferno ánima mea.

*. Verbum iniquum cons. tituérunt adversùm me: R. Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Ps. 40.

Pater. secretò.

Lectio vij.

De Epístolâ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos. Cap. 9.

dius contra peccátum, glá- CHRISTUS assistens Pónti

dius quo serpentem confó- fex futurórum bonórum,

per ámplins et perfectius tabernáculum non manufactum, id est, non hujus creatiónis, neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introivit semel in Sancta, æternâ redemptióne inventâ. Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspersus, inquinátos sanctificat ad emundatiónem carnis: quantò magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviendum Deo viventi?

R). Quandò appensus fúerit homo in patibulo, non permanébit cadáver ejus in ligno, sed in eâdem die sepeliétur; * Quia maledictus à Deo est omnis qui pendet in ligno. . Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; *Quia. Deut. 21. Galat. 3.

LECTIO viij. Er ideò novi testamenti mediátor est; ut, morte intercedente, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testamento,repromissiónem accipiant qui vocáti sunt æternæ hæreditátis. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercédat tes

tatóris. Testamentum enim in mórtuis confirmátum est: alioquin nondùm valet, dùm vivit qui testátus est. Undè nec primum quidem sine sánguine dedicátum est. Lecto enim omni mandáto legis à Móyse universo pópulo, accipiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aquâ, et lanâ coccineâ, et hyssópo; ipsum quoque librum et omnem pópulum aspersit, dicens : Hic sanguis testamenti quod mandávit ad vos Deus. Etiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspersit. Et ómnia penè in sánguine secundùm legem mundantur; et sine sánguinis effusióne non fit remissio.

R. In die illâ radix Jesse qui stat in signum populórum; ipsum gentes deprecabuntur: * Et erit sepulcrum ejus gloriósum. y. Christus mórtuus est pro peccátis nostris secundùm Scriptúras, et sepultus est : Et. Is. 11. 1. Cor. 15.

[blocks in formation]

neque ut sæpè ófferat semetipsum, quemádmodùm Póntifex intrat in Sancta per singulos annos in sánguine aliéno ; alioquin oportébat cum frequenter pati ab orígine mundi; nunc autem semel in consummatione seculórum, ad destitutiónem peccáti, per hóstiam suam apparuit. Et quemádmodùm statútum est hominibus semel mori, post hoc autem judícium; sic et Christus semel oblátus est ad multórum exhaurienda peccáta: secundò sine peccáto apparébit expectantibus se in salútem.

R. Christus novi testamenti mediátor, * Initiávit nobis viam novam et viventem per velámen, id est, carnem suam, in intróitum sanctórum; nondùm propalátam, adhuc prióre tabernáculo habente statum.y. Ascendet pandens iter ante eos, Dóminus in cápite eó→ rum. Initiávit. Repetitur R. Christus. usque ad ý. Hebr. 9 et 10. Mich, 2.

AD LAUDES. In Ps. Júdica me, Deus et discerne. 68.

Ant. RO mors tua, 4. d.

[ocr errors]

mors: morsus tuus ero, inferne. Os. 13. In Ps. Inclina. cum suá

divisione. 127.

Ant. 3. à. De manu mortis liberábo eos, de morte

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »