A. Persii Flacci Satirarum liber

Predný obal
in aedibus B.G. Teubneri, 1881 - 21 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 13 - Tecum etenim longos memini consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes ; Unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, Atque verecunda laxamus seria mensa.
Strana 16 - ... indulge Genio, carpamus dulcia! nostrum est quod vivis; cinis et manes et fabula fies. vive memor leti! fugit hora; hoc quod loquor inde est.
Strana 4 - Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso.
Strana 10 - Cor tibi rite salit ? positum est algente catino Durum olus, et populi cribro decussa farina. Tentemus fauces : tenero latet ulcus in ore Putre, quod haud deceat plebeia radere beta. Alges, cum excussit membris timor albus aristas : Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira Scintillant oculi : dicisque, facisque, quod ipse Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.
Strana 3 - Sive opus in mores, in luxum et prandia regum Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.
Strana 7 - NEMPE hoc assidue : jam clarum mane fenestras Intrat et angustas extendit lumine rimas, Stertimus, indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. " En quid agis ? siccas insana Canicula messes Jamdudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est.
Strana 5 - Macrine, diem numera meliore lapillo, Qui tibi labentes apponit candidus annos. Funde merum Genio ; non tu prece poscis emaci ' , Quae nisi seductis nequeas committere divis. At bona pars procerum tacita libabit acerra. Haud cuivis promptum est murmurque, humilesque susurros Tollere de templis, et aperto vivere voto. Mens bona, fama, fides, haec clare et ut audiat hospes.
Strana 16 - Dave, cito, hoc credas jubeo, finire dolores Praeteritos meditor (crudum Chaerestratus unguem Abrodens ait haec). An siceis dedecus obstem Cognatis ? An rem patriam rumore sinistro Limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas Ebrius ante fores extincta cum face canto * Euge, puer, sapias, Dis depellentibus agnam Percute.
Strana 14 - Quid, quasi magnum Nempe diem donas?" Sed cum lux altera venit, Jam eras hesternum consumsimus: ecce aliud eras Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra. Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno 70 Vertentem sese, frustra sectabere canthum, Cum rota posterior curras et in axe secundo.
Strana 8 - An tali studeam calamo ?" cui verba ? quid istas succinis ambages ? tibi luditur. effluis amens, 20 contemnere : sonat vitium percussa maligne respondet viridi non cocta fidelia limo. udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota. sed rure paterno est tibi far modicum, purum et sine labe salinum 25 (quid metuas ?) cultrixque foci secura patella.

Bibliografické informácie