Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

GODOFREDO BERNHARDY

VIRO ILLUSTRISSIMO

HUNC LIBELLUM

PROBARI CUPIT

EDITOR.

P35

1900 C13

PRAEFATIO.

De Persio quidquid novimus fere habemus ex antiqua vita, quam codices de commentario Probi Valerii sublatam praedicant, alii fortasse ad Suetonii Tranquilli librum de viris illustribus referre malent, quem tamen ipsum Probum auctorem sequi potuisse O. Jahnius in Ritschel. Parerg. Plautin. p. 618 et Th. Mommsenius in Comm. Soc. lit. Lips. T. I, p. 677 docte monuerunt; hanc igitur presse secutus, quoniam etiam de poeta ipso novae Satirarum illius editioni aliquid praemitti redemtor honestissimus voluit, quae mihi praeterea ad hanc praefationem pertinere visa sunt, aut literarum formis distincta ipsis veteris grammatici verbis interposui aut ad finem quanta potui brevitate subjeci.

Natus igitur est Aulus Persius Flaccus pridie Nonas Decembres Fabio Persico Lucio Vitellio consulibus, qui annus erat p. Chr. n. 34, u. c. 787; decessit VIII Kalendas Decembres Publio Mario Asinio Gallo consulibus, id est p. Chr. n. 62, u. c. 815, unde ne duodetrigesimum quidem annum integrum eum complevisse intelligimus. Natus est in Etruria Volaterris eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris conjunctus, quo ex genere non dubitamus quin etiam Lucilii ille aequalis fuerit, quem Catulus apud Cic. Orat. II. 6. 25 omnium suae aetatis hominum doctissimum appellat eidemque nonnulli, teste Cic. Brut. 26. 99, orationem a Fannio contra C. Gracchum habitam tribuebant; decessit autem noster ad octavum milliarium via Appia in praediis suis, quae sunt qui Sat. VI. 55 respici putant, quanquam alia quoque in Etruriae contiguaeve Liguriae ora eum possedisse ex ejusdem satirae principio facile colligimus. Pater ejus Flaccus pupillum reliquit `moriens annorum fere sex; Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio equiti Romano et eum quoque extulit int

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »