Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

praesidium. misero misere' aiunt omnia ademit
una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
illud in his rebus non addunt nec tibi earum
iam desiderium rerum super insidet una.'
quod bene si videant animo dictisque sequantur,
dissoluant animi magno se angore metuque.
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
quod superest cunctis privatu' doloribus aegris;
at nos horrifico cinefactum te prope busto
insatiabiliter deflevimus, aeternumque

70

nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari 80 tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, ex animo ut dicant brevis hic est fructus homullis; iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torres, aut aliae cuius desiderium insideat rei.

nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit, 90 cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; nam licet aeternum per nos sic esse soporem, nec desiderium nostri nos adficit ullum.

et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus longe ab sensiferis primordia motibus errant, cum correptus homo ex somno se colligit ipse. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, si minus esse potest quam quod nil esse videmus ; maior enim turbae disiectus materiai

consequitur leto nec quisquam expergitus exstat, 100 frigida quem semel est vitai pausa secuta.

Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa

110

'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? nam gratis anteacta fuit tibi vita priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere: cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem? sin ea quae fructus cumque es periere profusa vitaque in offensust, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris ? nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, quod placeat, nil est : eadem sunt omnia semper. si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si pergas vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus,' quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam ? grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri?

120

' aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querellas. omnia perfunctus vitai praemia marces.

sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita

et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.

130

nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte

aequo animoque agedum gnatis concede: necessest.' iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque ;

cedit enim rerum novitate extrusa vetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest;

nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra: materies opus est ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;

nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque. sic alid ex alio numquam desistet oriri

vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

[140

SOMNIA.

ET
quo quisque fere studio devinctus adhaeret
aut quibus in rebus multum sumus ante morati
atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
in somnis eadem plerumque videmur obire;
causidici causas agere et componere leges,
induperatores pugnare ac proelia obire,
nautae contractum cum ventis degere bellum,
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
semper et inventam patriis exponere chartis.
cetera sic studia atque artes plerumque videntur
in somnis animos hominum frustrata tenere.
et quicumque dies multos ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
relicuas tamen esse vias in mente patentis,
qua possint eadem rerum simulacra venire.
per multos itaque illa dies eadem obversantur

10

30

ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis 20 auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores. usque adeo magni refert studium atque voluptas, et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed vero animalia cuncta. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris. venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras, ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se. at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, tam magis in somnis eadem saevire necessust. at variae fugiunt volucres pinnisque repente sollicitant divom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas edere sunt persectantes visaeque volantes. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, tollunt clamorem quasi si iugulentur ibidem. multi depugnant gemitusque doloribus edunt

et quasi pantherae morsu saevive leonis

40

50

mandantur magnis clamoribus omnia complent.
multi de magnis per somnum rebu' loquuntur
indicioque sui facti persaepe fuere.

multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
ut qui praecipitent ad terram corpore toto,
externantur et ex somno quasi mentibu' capti
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.

RERUM INDOLES.

EXEMPLUM porro gignundis rebus et ipsa notities divis hominum unde est insita primum, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent, si non ipsa dedit specimen natura creandi? namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quaecumque inter se possent congressa creare, ut non sit mirum si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,

B

10

« PredošláPokračovať »