Obrázky na stránke
PDF
ePub

OPERA PHILOSOPHICA

EX EDITIONE JO. AUG. ERNESTI

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICIBUS LOCUPLETISSIMIS

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1830.

246632

[blocks in formation]

Hic liber in difficili, sed gravi, et dignissima philosopho quæstione, versatur, 'sitne virtus ad beate vivendum se ipsa contenta?' De ea disputatur primo mathematicorum more breviter, deinde fusius more philosophorum. Nam quemadmodum geometræ, cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum, quæ ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato; illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum sit; philosophi autem, quamcumque rem habent in manibus, in eam, quæ conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt ;-sic Cicero primo ex iis, quæ superioribus diebus disputarat, conficit id, quod quæritur; deinde vero ita de hac quæstione disputat, tanquam superioribus diebus nil esset disputando confectum. Nam primo ostendit breviter, si sapiens omnibus perturbationibus liber sit, non posse non beatum sapientem esse, quod qui in iis sint, miseri sint necessario: quare, cum virtus a perturbationibus sola liberet, virtutem necessario solam beatum hominem efficere. cap. 5. 6. In quo reprehendit veterem Academicorum et Peripateticorum inconstantiam, qui cum tria genera bonorum faciant, solam tamen virtutem dicant sufficere, etsi non ad beatissimam, tamen ad beatam vitam. cap. 7-13. Deinde multis tum argumentis, tum exemplis hominum et vitiosorum, et virtutis laude illustrium, demonstrat, virtutem efficere hominem non solum beatum, quod est Stoicis cum Academiæ veteris philosophis et Peripateticis commune; sed etiam vel in cruciatu et tormentis beatissi

mum; quod contra dicunt Platonici et Peripatetici, qui virtute quidem eatam vitam esse contendunt, sed accessione bonorum corporis et fortunæ fieri beatissimam. cap. 14-28. Subjicitur tandem longa disputatio, qua, initio a Platonicis et Peripateticis facto, ostenditur, quomodo cuique, inprimisque Epicureæ, de fine bonorum, sententiæ consentaneum putet, sapientes semper beatissimos dicere.

2

3

1. 1. [Ed. Ald. p. 228.] QUINTUS' hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum: quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime probas, disputatum. Placere enim tibi admodum sensi, et ex co libro, quem ad me a accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis, virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probatu, propter tam varia, et tam multa tormenta fortunæ; tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur: nihil est enim omnium, quæ in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur. 2. Nam, cum ea causa impulerit eos, qui primi se ad philosophiæ studium contulerunt, ut, omnibus rebus posthabitis, totos se in optimo vitæ statu exquirendo collocarent; profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quod si ab iis 5 inventa et perfecta virtus est, et, si præsidii ad beate vivendum in virtute satis est; quis est, qui non præclare et ab illis positam, et a nobis susceptam, operam philosophandi arbitretur? sin autem virtus, subjecta sub varios incertosque casus, famula fortunæ est, nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur; vereor,

CAP. I. 1 Quintus omittunt Reg. aliique codd. ap. Lamb. Tusc. quæstionum D. nobis de re quam tu x. nobis addere quantum tu 42. tu omittit D.2 D U acutissime.-3 Qui si 2. Mox, tamen tale est edd. antiquiss. Erasm. Crat.-4 Nam cum aliqua causa de Bentleii conjectura Dav. Nam cum causa Schutz. Paulo post, optimæ vitæ D E, edd. antiquiss. Erasm. Crat. opportuno vita margo ed. 1584. ex uno cod.-5 Quodsi ab his Reg. Dav. et profecta

NOTE

a Libro, quem ad me] Scripsit ad Ciceronem Brutus de virtute librum, cujus meminit Cic. de Fin. lib. 1. et Seneca de Consol. ad Albinam Ma

trem.

Se ipsa esse contentam] Quæ Stoi

corum est opinio contra Platonem et Aristotelem. Virtutem bonis tum corporis, puta sanitate, sensuum integritate; tum externis, ut loquuntur, puta divitiis, indigere sentiunt, ut vitam beatam efficiat.

8

ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi, quam vota facienda videantur. 3. Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans, huic incipio sententiæ diffidere, interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere: vereor enim, ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset, iisque et morbos insanabiles et dolores intolerabiles adjunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentes, et separatim suis angoribus et molestiis implicatos. 4. Sed in hoc me ipse castigo, quod, ex aliorum, et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute, de virtutis robore existimo. Illa enim, si modo est ulla 10 virtus (quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit); omnia, quæ cadere in hominem possunt, subter se habet: eaque despiciens, casus contemnit humanos; culpaque omni carens, præter se ipsam, nihil censet ad se pertinere. Nos autem, omnia adversa tum venientia " metu augentes, tum moerore præsentia, rerum naturam, quam errorem nostrum, damnare malumus. 11. 5. Sed et hujus culpæ, et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum, omnis a philosophia petenda correctio est. Cujus in sinum

x2. Venet. 1480.-6 Codex unus Oxon. ne tam; alius Oxon. ne non sit tam. Statim, nitendum nobis sit conj. Lamb. intendendum nobis D.-7 Lamb. in marg. ed. 1584. suspectum habet in. Mox, diffidere interdum, et humani Reg. Bern. 1, Gryph. Lall. Wolf. Schutz. Orell. diffidere, interdum etiam humani tres codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Wolf. in ed. pr.8 Reg. Dav. hisque. Paulo post, doloribus coægrescentes, vel congravescentes, vel confungentes, conj. Lamb. d. corruentes conj. Dav. Vide Fabric. et Wopk. p. 104.-9 Sed hoc Gryph. me ipsum U x, Venet. 1480. Sed hoc in me ipse Nonius p. 251. Merc. fortasse mollitie Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. fortasse molestia 2.-10 Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. ulla est. Statim, quam disputationem Argent. 1511. Erasm.-11 Leid. D imminentia.

NOTE

c Casus, in quibus] Sen cnm pulsus in exilium, sen cum domus combusta, seu cum filiam carissimam amisit.

d Avunculus tuus] Cato Uticensis, frater Serviliæ, quæ mater fuit Bruti. De quo nos plura, de Finibus.

e Brute, sustulit] Qui non modo virtutem tota vita constantissime coluit, sed etiam mortem, cum sibi obeundam judicasset, fortissime obiit; re prius cum doctis, qui eum secuti fuerant, multum ac diu disputata. Vid. Plut.

« PredošláPokračovať »