Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

OPUS AD JURIS ROMANI, ET GALLICI NORMAM EXACTUM.

EDITIO NOVA.

GANDE,

TYPIS A.-I. VANDER SCHELDEN, IN PLATEA DICTA ONDERSTRAETE.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

MONITUM.

Verus est adagium, eos ludere operam, qui idoneas

cuique palato dapes condire moliuntur; eô quia rarò fiat, ut quæ apud alios gratiam, apud alios nihil habeant offensionis. Id cùm in pluribus, tum maximè in rebus Theologicis multiplici experimento compertum est. Ex quo nimirùm satagentibus viris, quorum, donec manebit Ecclesia, honos laudesque manebunt, Burdasium dico, Ollerium, et qui, coronatâ, jam sanctitate ceteros supereminet, Vincentium à Paulo, erecta sunt instituendæ juventuti Seminaria, nihil non tentatum est, ut ei commodiora quæque studendi media suppeditarentur. Placuerunt præ ceteris quæ et capiti simul et marsupio parcerent. Hinc, fluctuum instar, quorum alii alios propellunt, uno minùs seculo prodierunt Manualia Theologica, Theologica medullæ, compendia Theologica, manuductiones, Theologica Institutiones, etc. Verùm è tanta Operum multitudine, nè unum quidem hactenus emicuit, quod unanimi seu Candidatorum, seu etiam Magistrorum calculo commendetur. Illud nimiæ brevitatis titulo, istud obscuræ prolixitatis nomine aliud, nec fortè unum, jactis perniciosa novitatis seminibus; aliud laxioribus regulis infamatum.

[ocr errors]

;

Erat unde meliorem sibi fortunam sponderent contractæ Tournelyi Prælectiones; at hinc vituperium nacta sunt, unde laudem meruisse videbantur. His illa ipsa quâ turgent eruditio, cecidit in malum penèque in omnibus Provinciis inclamatum est, luxuriantem octingentis paginis Tractatum de Deo uno, Parisiensibus quidem Seminariis, quæ studia majora capiunt, non autem Provincialibus, quæ mensium quindecim, et angustiori quandoque spatio concluduntur, inservire posse. Id ego senseram jampridem; at speraveram simul, ut quæ eruditum malum adauxerat pia manus, hæc eidem mederetur atque utinam ità res cessissent! neque nos alienæ

messi incumbere, neque incoeptum de re Sacramentariâ laborem abrumpere, et à gravioribus Eucharistiæ argumentis ad relationes secundùm esse in, et secundùm esse ad, impertransito medio avolare cogeremur.

[ocr errors]

Esset quidem illud justi doloris lenimentum, si quam sibi, seu obscuritatis, seu intempestivæ prolixitudinis labem intulerunt alii, hanc ab isto compendii compendio propulsare potuissemus: at id quis prudens confidat? Jam obstrepunt auribus malevolæ cohortis obmurmurationes: Satis quidem, aiunt, dixit de Trinitate, at plura de Incarnatione pauciora verò de Attributis. Indulgete, viri pacifici, emendabo factum; et conversâ methodo fusè prosequar que breviter, breviter autem quæ fusiùs expendi. Obmutescetis tandem? si sic, bene est : si secus, valete. Interim hæc à nobis accipite; 1.o quidquid in hâc Opellâ boni est, alienum esse; quidquid mali, nostrum, qui passim multa ab Autore vel prætermissa, vel segniori tractata calamo addidimus. 2.o Etsi scholasticæ, ut vocant, Theologiæ studium æquo pretio metimur, nobis tamen id esse persuasum, moralem disciplinam, quæ ut plurimùm sola prodest populis, eam esse cui potiori studio incumbere debeant juniores Clerici.

?

DISPUTATIO PRÆVIA

DE

THEOLOGIA.

DISPUTATION

ISPUTATIONIS hujus tria erunt Capita: I. De natura, objecto, et divisione Theologiæ. II. De ejusdem proprietatibus. III. De usu rationis et humanæ Philosophie in Theologia. His succedet Appendix de Locis Theologicis.

ARTICULUS PRIM U S.

De natura, objecto et divisione Theologiæ.

THEOLOGIA, quæ secundùm vim Græci nominis idem est ac

Sermo de Deo, ritè definitur habitus ex revelatione evidenter discursivus. Vox habitus locum habet generis, cæteræ voces differentiam exhibent: discrepat enim Theologia à fide, quia discurrit à scientiis naturalibus, quia ex revelatione suâ desumit principia; ab opinione, tum certitudine principiorum, tum discursus evidentiâ.

Existere Theologiam nemo est qui neget: illius autem objectum distinguitur in materiale, formale, adæquatum et attributionis.

Materiale est quælibet veritas ex revelatione deducibilis: síc enim attingitur à Theologia ut ab alia disciplina attingi quoque possit; quæ trita est objecti materialis notio.

Formale est deducibilitas ex revelatione; etenim objectum formale dicitur ratio specialis sub qua aliqua disciplina suum materiale attingit objectum : porrò Theologia non versatur circa veritates ex revelatione deducibiles, nisi ratione illius deducibilitatis; ergo,

Objectum adæquatum ex materiali et formali coalescit;

« PredošláPokračovať »